Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM derisa est idolatrarum fatuitas, in uenera tione idolorum, pro negociis quae geruntur in terra. In hac parte deridetur fatuitas eorundem in supplicando idolis, pro negociis quae geruntur in aqua. Haec etiam fatuitas o stenditur, per comparationem idoli facti de ligno ad nauem factam, de ligno consimiliter. Cum enim utrunque factum sit de ligno, & nauis sit fortior, subtilior, & utilior: quia a scientia diuina ordinata, Genes. 6. Fac tibi arcam delignis leuigatis, &c. ido lum uero fit a scientia humana: igitur minor fatuitas foret adorare nauem, quam idolum. Circa hoc tria facit: primo reprehendit idololatrae uacuosam fatuitatem: Secundo ostendit superstitiosam idoli utilitatem: Tertio nauis fru ctuosam comoditatem. Secunda pats ibi: Illud enim cupiditas, &c. Tertia pars ibi: Sed vt non essent, &c. Quantum ad primum dicit sic: Iterum aliquis alius, ui delicet idolatra nauigare cogitans, & per feros: id est, teroces fluctus iter facere incipiens ligno portante se: id est, naui, fragilius lignum inuocat, uidelicet idolum, quod fragilius est: quia idolum potest fieri de ligno ualde debili. Sed nauis fit de lignis fortissimis, & fortissime compaginatis. Quod autem nauis sit me lior & utilior idolo probatur sic: Idolum fabricatum est sapientia humana, & propter cupiditatem ut artifex per pulchritudinem imaginis consequeretur plus mercedis: Sed nauis fabricata est a sapientia diuina consulente hominibus, quod eorum congruebat saluti, sicut dictum est de Noë. Illud enim: id est, idolum, cupidi tas adquirendi tam in artifice, quam in facerdotibus, & pontificibus, idolorum excogitauit. Quia isti qui seruiebant idolis, & uixerunt per oblationes & sacri ficia eis facta, zelauerunt omnino quod idola forent pulchra: & artifex sapien tia sua fabricauit, non diuina.
Et quia nauis adinuentio dicitur esse de diuina prouidentia. Possit aliquis dubitare, an DEVS sine nauis adiutorio possit homines in mari saluare. Et ideo primo dicitur quod sic: Secundo declaratur nauis comoditas magna: Secun da pars ibi: Sed vt non esset vacua. Quantum ad primum dicit sic: Tu autem pa ter gubernas, supple omnia prouidentia. Iuxta illud 6. huius. In omni proui dentia occurret ilis: quoniam dedisti in mari viam, scilicet in mari tubto. Exo di decimoquarto. Et inter fluctus semitam firmissimam. Inter Auctus lordanis fluuius. Iosuae 3. Omnis populus per arentem alueum transibat, ostendens quoniam potens es ex omnibus sanare: id est, ex omnibus periculis saluare, & in omnibus locis, uel elementis hominem liberare: sicut ab igne saluauit A braham secundum Hebraeos, Genes. decimoquinto. Ego eduxi te de Hur: id est, de igne Chaldaeorum. Et tres pueros missos in fornacem ignis ardentis. Dan. 3. In aëre saluauit latronem pendentem, Luc. 23. In aqua maris lonam. Ionae 2. In terra Laxarum. Iohan. 11. Etiam si sine rate aliquis adeat mare confidens in DEO debet sperare de salute: sicut patuit in Petro, Matth. 14. Descendens Pe trus de nauicula ambulauit super aquas: Ratis secundum Isi. 1. Ethy. ca. 1. fuit pri mum & antiquissimum nauigij genus ex rudibus tignis & asseribus confe ctum, ad cuius similitudinem naues factae sunt. Ratem uero moderni Gram matici dicunt esse latus nauis. Vnde versus: prora prior pars est, nauis altera, tertia puppis Dic latus esse ratem, uentrem dic esse carinam.
Et secundum hoc in litera est cupeuebyn, ut ponatur pars pro tota naui. Vltimo extollitur & praefertur nauis commoditas: quiaelicet DEVS possit immediate per se hominem gubernare in mari, tamen uoluit homini dare prudentiam na uifactiuam: vt non essent vacua sapientiae tuae opera: id est, infructuosa & inutilia: propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas: i&est, uitam suam temporalem, & transeuntes mare per ratem liberati sunt: id est, per nauem. Cir ca iam particulam: propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas. Notandum quod CHRISTVS dici potest moraliter loquendo, modicum lignum propter mentis humilitatem, lignum propter fructus fertilitatem. De cuius mo dicitate scribitur ad Heb. 2. Eum qui modico minus ab angelis minoratus est uidemus IESVM, &c. De cuius ligni fertilitate dicitur in Psal. Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Istud lignum plantatum fuit in terra, in benedicta incarnatione. Hoc est in Virgine gloriosa, de qua dicitur in Psal. Benedixisti Domine terram tuam, Ista terra est bona, quae bene culta reddit fructum tricesimum, sexagesimum uel centesimum. Sed ista est multum melior & magis benedicta, quae sine la bore uel cultura producit optimum fructum, & infinitae bonitatis. Talis fuit Virgo benedicta, quae sine naturae subsidio genuit CHRISTVM mundo. Et ideo bene dicitur: Benedixisti Domine terram tuam: nam specialiter, singu lariter, & apropriate fuit benedicta. Et sicut lignum plantatum in terra soli dat terram, ex omni parte & per radices suas colligit, & constringit ne defluat: Ita CHRISTVS plantatus in Virgine benedicta matre sua eam solidauit uir tutibus, & gratijs sic astrinxit, quod nunquam defluere potuit per peccatum mortale uel ueniale.
Fuit enim sanctificata in utero ita, quod mundata a peccato originali, & in ea fomes ligatus, sic quod nunquam eam ad peccandum impegit. Et haec fuit prima sanctificatio in utero matris suae. Et ista sanctificatio fuit eius uera conceptio. Nam quam cito Virgo beata habuit esse in utero, tam cito fuit san cta: non enim potuit esse sancta antequam esset uera: ergo conceptio beatae Virgi nis attenditur, & sumitur penes instans infusionis animae in corpus sufficienter, & debito modo organisatum. Necnon ab omni qualitate inordinata, quam contra xerat ratione propagationis seminalis, purgatum & emundatum. Et sic patet que isto modo capiendo nomen conceptiois stricte & proprie, beata Virgo non fuit concepta in peccato originali. Alio modo capitur multum improprie & large pro infusio ne seminis in matricem, ex quo semine corpus debuit formari in utero matris suae: & iuxta hoc multum improprie dicunt quidam, ipsam fuisse conceptam in peccato originali: quod non est aliud, nisi que anima beate Virginis fuisset corpori suo ex illo semine formato unita, absque purificatione & emundatione illius corporis, a qualitate morbida contracta ratione purgationis seminalis. Tunc certe quam cito beata Virgo esse habuisset, tam cito habuisset peccatum originale: quia fuisset sibi imputatum sicut beato lohanni Baptistae & Hieremiae, qui tamen fuerunt sanctificati in utero matris. Sic ergo patet, &c. Sed sanctificatio secunda fuit in conceptione Filij sui benedicti, quando fomes ablatus fuit secundum essentiam & gratiam superad ditam, quae flexibilitatem liberi arbitrij determinauit ad bonum: sic qued ex tunc nullo modo potuit in malum flecti. Vnde tunc confirmata fuit sicut in uia potuit. In pri ma nanque sanctificatione ligatus fuit fomes, & gratia sibi collata fuit, inclinans efficaciter liberum arbitrium in bonum: tamen non fuit tanta quo flexibilitatem liberi ar bitrij in malum auferebat, sicut nec gratia collata primo homini in statu inno centiae: sed per prouidentiam diuinam fuit continue praeseruata & conseruata, ut es set immunis a peccato: quanuis ante conceptionem Filij DEI peccare potuisset nisi fuisset praeseruata. Sed in secunda sanctificatione sic sanctificata fuit, quod de inceps peccare non potuit. Vnde istud lignum perfecte solidauit istam terram, & eam sibi constrinxit, Gen.1. Germinet terra herbam uirentem, & facientem semen, & lignum pomiferum faciens fructum iuxta semen suum. Secundo istud lignum ger minauit in miraculorum operatione. Quando lignum incipit germinare, uirtus quae infra lignum latuit, se exerit & ostendit. Eodem modo uirtus quae in CHRI STO latuerat usque ad tempus suae praedicationis, se ostendit euidenter in mira culorum operatione. Luc. 6. Virtus de illo exibat & sanabat omnes, Excech. 36. Multiplicabo fructum ligni & germen. Tertio lignum istud fronduit in bona o peratione, orando, & ieiunando. Quarto floruit per famae diuulgationem. Cantic. 5. Vineae florentes odorem dederunt. Odor florum in uinea dicitur serpentes fuga re, & bona fama CHRISTI Iudaeos scandalixauit. Quinto folia produxit per doctrinae salubris praedicationem. Verba enim sunt sicut folia. Nam folia sunt sonora, & habent figuram linguae. Apocal. ult. Folia ligni ad sanitatem gen tium. Sexto fructum fecit in ablutione peecatorum. Esa. 27. Iste est omnis fru ctus, ut auferatur peccatum eius. Septimo istud fuit putatum in passione, ut fructum plus afferret. Can. 2. Tempus putationis aduenit. Octauo fuit isti ligno appo diamentum appositum ad supportandum, quando cruci fuit applicatum. Act. 10. Quem occiderunt suspendentes in ligno, quando CHRISTVS peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, 1. Pet. 2. Nono istud lignum aruit in morte. Eccles. 6. Relinqueris uelut lignum aridum in eremo. Decimo refloruit in resur rectione. In Psal. Refloruit caro mea. Et lob 14. Lignum habet spem si praescisum fuerit, rursum virescit, & rami eius pullulant. Vndecimo usque ad coelum creuit in ascensione, Excech. 32. Eleuata est altitudo super omnia ligna regionis. Duo decimo iterum fructificauit in Spiritus sancti missione, Apoc. 22. Ex utraqe par te fluminis lignum uitae afferens 12. fructus per menses singulos, &c. CHRISTVS ueraciter est lignum uitae: Nam ab eo datur homini uita triplex: naturae, gratiae, & gloriae, Naturae, Gen. 2. Inspirauit in faciem eius spiraculum uitae. Secundo dat uitam gratiae, Proverb. 13. Lignum uitae desiderium ueniens. Tertio dat uitam gloriae, Proverb. 3. Lignum uitae est his, qui apprehenderint eam, & qui tenuerint eam beati: dicitur de sapientia increata, quae est CHRISTVS. Illud lignum attulit alios duodecim fructus uel racemos, quando post missionem Spiritus sancti duodecim Apostolos misit in mundum, Luc. 6. Elegit duode cim, quos & Apostolos nominauit, quibus dixit lohan.15. Ego uos elegi de mundo, & posui uos, ut eatis & fructum afferatis, & fructus uester maneat.
On this page