Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQUAM ostensum est, quod DEVS omnem creaturam per suae bonitatis clementiam crcando produxit a principio: In hac par te declarat Salomon, quod idem DEVS omnem creaturam confer uat, quamdiu sibi placet pro suae uoluntatis arbitrio.
Et primo generaliter ascribit DEO omnium rerum conseruationem: Secun do DEO specialiter ascribit humanam gubernationem: secunda pars ibi: Par cis autem omnibus. Crca prmum dicitur sic: Quomodo autem aliquid perma nere posset, nisi tu voluisse: Non erum creatura ita parum dependet a DEO, sicut do mus ab artifice: Perfecta autem domo non plus dependet domus ab artifice, im mo corrupto artifice, nihilominus manet domus. Vnde artifex non est causa rei, cum iam est in esse perfecto, sed tantum est causa fieri ipsius rei. Vnde August 22. de ciuit. DEI cap. 23. "Vt ipsius Diaboli natura subsistat, ille facit, qui summe est, & facit esse quidquid aliquo modo est". Efficacem quippe potentiam si rebus subtrahat, nec progredi poterunt, & suis diuersis motibus peragere tempora: nec prorsus in eo, quod creatae sunt, aliquatenus permanebunt. Item de ucra Re ligione cap. 94. DEVS per suam sapientiam omnia fecit, & per suam benignitate omnia conseruat. Idem 1. & 2. super Gen. & 3. de Trinitate, & in multis alijs locis: & noc est, quod subdit in litera: Aut quomodo, quod a te ocatum non esset, conserua retursquasi dicat: nullo modo, pocatum: id est, uerbum edictum de non esse. In Psal. "Dixit & facta sunt": & ad Rom. 4. "Vocat ea, quae non sunt, tanquam ea, quae sunt". Et quamuis sic generaliter omnia conseruet, quae produxit: specialiter ta men homines gubernat per clementiam. Vnde merito litera subdit: harcis au tem omnibus, quomam tua sunt, Domine, qui amas animas: parcis Gnqit) omnibus. supple, hominibus etiam peccantibus, qui digni forent, si tibi placeret, statim in infernum detrudi: sed parcis eis, tu, qui omnes homines uis saluos fieri, & ad cognitionem ueritatis uenire, 1. Thimo. l. Ratio autem parcendi est: quoniam tua sunt, Domine. Sapien.. Etiam si peccauerimus, tul sumus, qui amas animas: homines enim communiter amant corpora: sed tu amas animas a te creatas singulariter, & tibi assimilatas, & tuo sanguine reformatas. Excech. i8. Omnes animae meae sunt. Amat DEVS etiam animas non singulariter sic, quod non corpora amet: sed priuilegialiter, quia cas ad se in perpctuum fruendum prae parauit.
Totus autem labor Diaboli ad hoc nititur, ut summopere corpora diliga mus, & animas negligamus, ut illud, quod a nobis neglectum fuerit, in partem sam cedat. Gen. 24. Da mihi animas, caetera tollet tibi. Arguuntur ctiam in noc uexoo sparcis autem omnibus: quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas] tam mali domini, quam mali praelati. Mali domini non parcunt hominibus, quoniam sui sunt, sed spoliant, & appropriant, & destruunt, & si de hoc ar guantur: respondent, quod licita faciunt, quoniam sui sunt. Isti DEVM potius imitari deberent, & cis parcere, quoniam sui sunt. Mali autem praelati arguuntur, qui plus amant decimas, oblationes, garbas & lanas, quam animas CHRISTI sanguinc redemptas, contra quos Bern. in persona boni praelati dicit. Certe seruandum accepi, pro quo mercator non insipiens ipsa utique sapientia sanguinem suum fudit. Sic loquebatur Paulus 2. Corinth.12 Ego autem libentissime impendam, & supcrimpendar ipse pro animabus uc stris, licet plus uos diligens minus diligar.
Quomodo quod vocatum a te non esset, conseruaretur.] Hic est notandum, quem sunt diuinae uocationes, quae sunt humanae excusationes, & quae sunt excusan tium punitiones. De diuinis autem uocationibus est sciendum, quod tres sunt in genere, & tres in specic. In generc quidem loquendo uocat uerbo, signo, & nuncio. Sicut uolens aliquem ad se uocare, uocationem suam potest faccre tribus modis, per uerbum, signum, & per nuncium. DEVS autem uo cat nos per uerbum in incarnatione Filij sui, quando "uerbum caro factum est", Ioh. primo. Quando misit uerbum suum, & sanauit eos: in Psalmo. Magna foret rusticitas, si rex Angliae mitteret filium suum ad uocandum aliquem pauperem. si ille uenire contemneret: et maior sit iniuria, si homo uilis & pauper uerbo DEI, quod est Filius Patris, incarnato inuitante uenire contemnit, quod tamen frequenter uidemus, ut merito dicat CHRISTVS illud Iob io. "Seruum meum uocaui, & non respondit mihi, ore proprio deprecabar illum". Os DEI, est uer bum DEI, iuxta illud Canticorum primo: Osculetur me osculo oris sui. Secun do CHRISTVS uocauit nos signo. Signum istud fuit corpus suum extensum in cruce, & exaltatum in monte: rubricatum proprio sanguinc, sicut uolens re clamare falconem, stat in loco apparenti, cum reclamatorio rubricato: Ita CHRISTVS volens hominem clamare, qui a paradiso auolauerat in infernum, in montem Caluariae accessit, lignum crucis ascendit, latus sanguinolentum ostendit, uocc magna clamauit: ut sic scipso facto signo hominem reuocaret. Et tamen istis risis ingratissimi homines ad eum yenire contemnunt, sicut ipse conqueritur, Proverbiorum primo: Vocaui & renuistis, extendi manus mcas, & non fuit qui aspiceret. Tertio uocauit nos per nuncium: id est, per praedica torum officium, cuiuscunque, fuerint conditionis, siue praelati ordinarij, siuc a lij ab Ecclesia ad praedicandum deputati. De isto nuncio dicitur Luc. 14. Ho mo quidam fecit coenam magnam, & uocauit multos, & misit seruum suum hora coenae dicere inuitatis, ut uenirent. Quem locum exponens Grego. di cit scruum illum ordinem praedicatorum designare, cum tamen tempore suo nullus ordo in Ecclesia sic uocarctur.
Secundo sicut homines tripliciter uocantur, ita se excusant tripliciter. Su perbi per subtilitatem dominationis: Auari per difficultatem terrenae occupa tionis: Luxuriosi per uoluptatem carnalis delectationis. Et isti tres figuran tur per illos tres, quos enumerat Euangelista Luc. 14. Quorum primus dixit: "Villam emi & necesse habeo exire & uidere illam, rogo te habe me excusa tum". Secundus dixit: luga boum emi quinque, & eo probarc illa, rogo te ha be me excusatum. Et tertius dixit: Vxorem duxi, & ideo non possum ueni re. Primus designat superbos, qui pro ambitione terreni dominij gloriam a mittunt coelestis regni. Iste in sua excusatione bene se fatetur fatuum fuisse, qui se prius dicit uillam emisse quam uidisse. Faciliter cnim quilibet fallitur, quan do uidelicet illud emit, quod ab eo abscondit: & certe si homo uideret & com sidcraret, quid est in dignitate dominij secularis, illud non emeret nimis care, uideret enim ipsius breuitatem, quia Eccl. io. Omnis potentatus breuis uitae. Vi deret praecipitij grauitatem: quia quanto status altior, tanto casus grauior. Ccci dit Petrus, sed de infimo, ideo statim surrexit. Cecidit Dauid, sed de plano: qa se non in altum extulit: iuxta illud Psal. "Domine non est exaltatum cor meum", & ideo cito surrexit. Cecidit Adam, sed de alto: quia de paradiso, & ideo cum difficul tate surrexit. Cecidit Lucifer, sed de coelo altissimo, ideo surgcre nunquam potuit. Secundus excusans figurat auaros, qui iuga boum quinque dicit sc emis se. Per quinque, iuga boum intelliguntur quinque sensus exteriores corporis. Et dicuntur iuga: quia secundum August. cuiuslibet sensus instrumenta combi nantur: duo enim sunt oculi, duae aures, duae nares, duo instrumenta gustus, lin gua & palatum, duae manus, in quibus praecipue patet tactus. Sic ergo bo ues terram ucrsant, sic sensus auari circa terrena continue dclectantur: magis enim dclectantur cius oculi uidendo massam auri, quam in Ecclesia uidere cor pus CHRISTI. In ore ctiam dulcior est auri nominatio, quam uerbi DEI praedica tio: & fatue iste se excusauit: quia prius debuit iuga probasse, quam emisse. Ter tius luxuriosos designat, qui per uxorem intelligit voluptatem: non enim per coniugium coniugati excluduntur a coena, licet aliqualiter. Vnde ille dicitur uxo rem duxisse, qui tota affectione sc tradidit uoluptati: & talis ad coenam coelestem uenirc non potest nec debet, nec est dignus, nec potest ire: quia ipse est foeti dus: non est dignus, quia est sordida ueste indutus: & ideo, quia tot sunt, qui so excusant, licet multi sunt uocati, pauci tamen sunt electi, Matth. 20. In cu ius signum Numcri M. legimus, quod de sedecim millibus hominum non cesserunt in partem Domini nisi 32. animae.
Tertio uidendum est, quae sunt excusantium punitiones, & sunt tres. Sc gregatio a consortio bonorum, Luc. i4. Nemo uirorum illorum, qui uocati sunt. gustabunt coenam meam. Subsannatio & improperium peccatorum: quia in iudicio DEVS & angeli, & homines, & daemones subsannabunt, & deridebunt fatuos peccatores, qui diuinas uocationes neglexerunt. Prover. primo: Quia uocaui & renuistis, extendi manus meas, & non fuit qui aspiceret. Et infra Ego quoqu, in interitu uestro ridebo, & subsannabo, cum uobis, quod timeba tis, aduenerit. Cruciatio perpetua tormentorum. Efa. ult. Eligam illusiones eo rum, quae timebant, adducam eis: quia uocaul, & non erat qui responderet: Non sic de bonis & iustis, qui DEVM audiunt uocantem per obedientiam, & praeceptorum obseruantiam: hi in coelo ponentur, lucentes sicut stellae in per petuas aeternitates. Baruch. 3. Stellae vocatae sunt, & dixerunt: adsumus, & Iuxe runt ei cum iocunditate, qui fecit illas. Specialius autem uocat nos ostensio nibus exemplorum, promissionibus praemiorum, & percussionibus flagello rum. Primo nos uocat ostensionibus excmplorum, Quot enim nos per uiam poenitentiae praecesserunt, tot uocationes habemus: quot millia martyrum: quot millia virginum: quot millia confessorum, tot sunt millia vocantium, Ioh. 10. "Proprias oues uocat nominatim, & adducit eas". At Apostolus ad Phi lip. 3. Ea, quae retro sunt, obliuiscens, & ad ea, quae priora sunt, extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis. Secundo nos uocat promissionibus praemiorum, sicut diues uocat pauperem, osten dendo sibi denarium. Prima Pet. 3. In hoc estis uocati, ut benedictionem hae reditate possideatis. Tertio uocat nos percussionibus flagellorum: quotiens enim infirmitatibus flagellamur, seu fatigamur, uel aduersitatibus tri bulamur, totiens a DEO uocamur. Et sicut Gregorius dicit: Mala, quae nos premunt, ad DEVM ire compellunt.
On this page