Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Salomon prosecutus est iustam Chana naeorum exterminationem per DEVM: pro eo quod DEVM colere noluerunt, sed sicut stulti & insani idolis seruire prae elegerunt: Consequenter insistit autor huius libri circa crimen idolatriae reprobandum. Et circa hoc sic procedit. Primo agit de magnitudine culpae seruientium idolis. Se cundo de rectitudine poenae quam DEVS inflixit idola tris, & specialiter Aegyptijs: Secunda pars ibi, cap. 16. Propter hec & his similia digni passi sunt tormenta. Circa primum duo siunt. Primo prosequitur de ido latrarum superstitiosa adoratione: Secundo de idolorum primaria adinuen tione. Secunda pars ibutinfra cap. 14. MAcerbo enim luctu doloris. Circa primum duo facit. Primo reprehendit idolatras colentes naturales creaturas: Secundo reprehendit alios, qui colebant artificiales imagines & sculpturas. Infra: Infe lices. Quia uero in idolatria duo sunt: uidelicet auersio a uero DEO, qui ab omnibus est colendus, & conuersio ad creaturam: Ideo primo agit de gentilium auersione a DEO: Secundo de eorum conuersione ad creaturas. Secunda pars ibi: Sed aut ignem.
Circa primum reprehendit Spiritus sanctus stoliditatem & fatuitatem cu riosorum gentilium, qui circa naturales inuestigationes cum summis labori bus studuerunt, & tamen DEI noticia caruerunt. Et sic dicit: Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia. Vanum autem est secundum Phi losophum 2. Physic. quod est ordinatum ad aliquid, sicut ad finem, & non po test attingere finem suum. Sicut si aliquis deambulet propter sanitatem, & eam per deambulationem non consequatur: dicimus eum inuanum ambu lasse: homines autem ordinantur ad DEVM cognoscendum & colendum, Vnde Anshelmus 2. Cur DEVS homo. Rationalem creaturam a DEO factam esse iustam, ut illa fruendo beata esset dubitari non debet. Ideo na tura rationalis est, ut discernat inter iustum & iniustum, inter bonum & ma lum, & inter maius bonum, & minus bonum: Alioquin frustra facta est ra tionalis. Igitur omnis homo frustra est & uanus, si scientiam de DEO non habeat. Et ideo dicit: Vani autem sunt omnes homines, m quibus non subest scientia DEI: id est, scientia de DEO. Haec scientia est fides, per prophetas reuelata antiquis patribus, & postea nobis per Filium praedicata secundum Gloss. Haec scientia est timor & reuerentia DEI, Baruch. 3. dicitur de pruden tibus huius mundi. Perierunt eo quod non habuerunt scientiam. Et signan ter dicitur. In quibus non subest scientia DEI: id est, fides. Est enim fides fun damentum totius aedificij spiritualis in Christiano. Hebr. 11. Fides est spe randarum rerum substantia, argumentum non apparentium. Et ideo infide les nihil boni superaedificant, dummodo in sua infidelitate perseuerant. Hoc est ergo primum de quo reprehenduntur gentiles idolatrae, quod fidem de DEO non habuerunt pro fundamento suae inquisitionis: quod autem noticiam uel scientiam de DEO non habuerunt, patet ex duobus. Primo, quia non in telle xerunt eum bonum remuneratorem, uel gubernatorem mundi. Secundo ex eo, quod non intellexerunt eum esse mundi creatorem. Quantum ergo ad pri mum, dicit sic: Et de his quae videntur bona non poterant intelligere eum qui est: id est, DEVM, qui est summe bonus. Et solus uere est: quia a se est, & sine eo ni hil est, & nihil esse potest. Sicut autem DEVS proprijssime dicitur, qui est: ita Diabolus propter suam maliciam dicitur, qui non est, lob. 18. Habitent in ta bernaculo illius socii eius, qui non est. Cum enim uiderent creaturas esse bonas, potuerunt arguisse ad unum per se bonum deueniendum: sicut arguit Auicen 1. sue Meta. ad unum simpliciter necesse esse, ex alijs non necesse esse: & sic de uenissent ad illum, qui uere est, qui dixit, Exod. 3. Ego sum qui sum, ait. Sic di ces filijs Israel: Qui est, misit me ad uos. Vnde sicut dicunt sancti istud nomen proprijssime conuenit DEO uidelicet. Qui est. Ipse enim solus uniformiter semper idem est: omnis enim creatura alicui mutationi subijcitur. Angeli siqui dem secundum aliquas affectiones mutantur, corpora coelestia secundum loca. Corpora inferiora infra sphaeram actiuorum, & passiuorum existentia, alteran tur, augmentantur, diminuuntur, & mouentur secundum loca. Et ideo signan ter dicit Anshelm. prosologion cap. 22. Tu solus Domine es quod es, & tu es, qui es. Nam quod aliud est in toto, aliud in partibus, & aliquando est in tem pore, & in quo aliquid est mutabile, non omnino est, quod est. Et quod incoepit a non esse, & potest cogitari non esse, & nisi per aliud subsistat, redit in non esse: & quid habet fuisse, quod iam non est, & futurum esse quod nondum est, illud non dicit esse proprie & absolute. Tu uero es illud quod es: quia quidquid aliquando, aut aliquo modo es, hoc totus & semperes: & tu es quod semper, & proprie, & simpli citer es: quia nec habes fuisse, nec futurum esse, sed tantum praesens esse. Haec Anshel Secundo reprehendit fatuitatem gentilium philosophorum, de eo quom non cognouerunt DEUM esse mundi creatorem, & quantum ad hoc, dicit sic: Qeque operibus attendentes agnouerunt quis esset artifex. Cum enim effectus ducant in noticiam suae causae: & ipsi totaliter occupati fuerunt ad inuestigandum causas rerum, in hoc cul pandi sunt, quantum ad primam causam, quod deuenire non potuerunt ad co gnoscendum DEVM, bonorum remuneratorem, uel mundi creatorem.
Sed posset quaeri, qualiter est quod philosophi ad demonstrandum DEVM esse bonorum remuneratorem, uel mundi creatorem arguuntur de insufficien tia: cum nec Christiani, qui soli unius ueri DEI noticiam habent, ad hoc suffi ciant. Ad hoc dicendum ut aestimo, quod DEVM esse non est per aliquam ra tionem demonstratum hucusque, nec DEVM esse creatorem mundi, sed qui cunque se innocenter habent ad DEVM, & rationem naturalem exercent stu dendo: nec diuinae gratiae obicem praebent: DEVS eis sufficienter sui comunicat noticiam, sic que eis sufficiat ad salutem. Exempla ad hoc habent. Primo de Cornelio cui missus est Petrus. Et de Paulo cui missus est Ananias: qui se sic disposuerunt per reuelationem, uel inspirationem, quod noticiam de uno DEO meruerunt habere. Et ideo dicendum est, quod si non obstat culpa hominis, ad hunc rationis usum utique perueniet, quod DEI noticiam habeat: id est, de DEO saltem quanta est necessaria ad salutem, quod philosophi non fecerunt, & ideo arguendi. i ertio re praehendit errores gentilium de crimine idolatriae quantum ad conuersionem ad creaturam. Et nominat septem genera creaturarum, quae apud idolatrarum super stitiones habebantur in honore, cum dicit. Sed supple, deos putauerunt: aut ignem, aut spiritum, &c. Ignem coluerunt Chaldei, & apud gentiles dicebatur Vulca nus, quasi uolitanus secundum Hieron. & Remigium: id est, uolantem candorem faciens. Iste fingebatur quasi faber claudus, & dicebatur fulminare, uel fabri care fulmina loui: quia loui superiorem partem aëris addixerunt, & Vulcano deputauerunt mediam regionem, a quo loco fulgura & coruscationes descen dunt. Chaldaei autem sicut in quibusdam historijs scholasticis inuenitur, ignem adorabant, & ad hoc alios cogebant per modum istum, Obtulerunt quibuscunque negantibus ignem esse DEVM, & alium DEVM colentibus pugnam: ita quod si DEVS eorum ab aliquo uinceretur, eius culturam dimitterent. Si uero ignis qui fuit DEVS eorum aliorum consumeret idola, ipsi ad ignem colendum pro DEO, semper se obligarent. Isto audito Canopaei in Aegypto qui idolum Beli coluerunt, deposuerunt de capite idoli sui coronam auream, & super caput suum quoddam uas testium aqua plenum posuerunt, & illud multis foraminibus perfo rauerunt, & cera obturauerunt. Venerunt ergo Chaldaei ad istud idolum exami nandum, & apposuerunt ignem, & statim in foraminibus cera liquefacta, descendit aqua & ignem extinxit. Et sic praeualuerunt idola Canopaei eiusdem ciuitatis Ae gypti: & illi de ciuitate permissi sunt deinceps idolis suis uti. Alij uoluerunt spi ritum: id est, aethcrem, quem dixerunt louem: id est, superiorem partem aëris, uel ipsum ignem secundum alios: quia aërem diuiserunt in duas partes, uel potius in tres. Su periorem uocauerunt louem, inferiorem lunonem, & illam inferiorem partem uocat hic citatum aërem, propter facilitatem motus, & diuisionis. Quarto alij uenera bantur gyrum stellarum: id est, firmamentum, in quo sunt stellae fixae: id est, uarijs imagi nibus nominate secundum Graecorum fabulas. Alij coluerunt aquam. Vnde Neptu num fingebant Dominum uel DEVM maris, Thetidem deam frugum. Inter istas falsas fabulas aequiuocatio magna est de loue: quia interdum significatplanetam immediate sub Saturno: Interdum superiorem partem aëris. Fingunt Poëtae quod Saturnus tres filios habuit: lIouem, Neptunum, & Plutonem. supiter regnat in coelo, Neptunus in mari, Pluto in inferno: unde tales habentur uersus: suppiter astra, fretumNeptunus, tartara Pluto, Regna paterna tenent, tres tria, quisque suum, Vnde ipsum elementum aquarum uocauerunt Neptunum. Et ideo dicitur in litera hic, quod aliqui coluerunt nimiam aquam. Huius imago portauit in mani tridentem, ad designandum quod aquae triplici funguntur uirtute. Sunt enim liquidae foecundae, & potabiles. Hic etiam Neptunus Amphitritem accepit in coniugen Et dieitur Amphitrites, ab amphi, quod est circum, & I tritum quasi contritum: eo quod aqua tribus elementis quasi conclusa sit, & circuntrita: in coelo ut in aquis su perioribus, in aëre, in nubibus, in terra, in fontibus & puteis. Vel uxor Neptuni dicitur Amphitrites secundum Macrobium, quia mare terram ambit & circuntegit. Alij coluerunt Solem quem multis nominibus nuncupauerunt. Solem enim dicunt primum filium Iouis, quem uocant Phoebum, quasi nouum, eo quod in ortu suo quoti die nouus appareat. Et ideo pingebatur imberbis. Hic etiam Apollo dicitur: id est, perdens siue exterminatus: eo quod calore suo omnium uirentium hu morem perdit, & exterminat. Idem uocatur Pythius a Pythone serpente, quem sta tim natus occidit sagittis. Sol dicitur, uel quia solus praecellit magnitudine in ter stellas, uel quia solus lucet de die, alijs per eius praesentiam obscuratis. Di citur etiam Lycius ar lyco: id est, lupo: eo quod sicut lupus pecora dilacerat, ita Sol suo feruore omnem humorem exiccat. Alij colebant Lunam, quam vocabant Dianam. Haec multa nomina secundum diuersos effectus habebat. Diceba turL. una Diana in syluis, Luna in coelis. De istis & de eorum cultu habetur 4. Reg. 21 Adolebat incensum Baal Soli & Lunae, & duodecim signis, & omni militiae coeli. Haec igitur putauerunt deos uidelicet rectores orbis ter rarum. Sed praeter ista multas alias superstitiones adinuenerunt poëtae, sicut narrat Plato in libro, qui dicitur s physis. Antiqui nanque syluicolae & pasto res, rationes & positones datas ab hominibus ad usum uiuendi, a diuina gra tia colebant pro dijs, sicut agriculturam, uindemiationem & seminationem, & huiusmodi: postea poëtae causa lucri & favoris, easdem artes siue scientias men bratim effigiauerunt, & proprijs nominibus distinxerunt: uocantes scientiam colendi agros Cererem: scientiam colendi uineas, Bachum: actus etiam hu manae libidinis Venerem uocauerunt. Et sic superstitiones multiplicatae sunt nimis. Et uocantur superstitiones secundum Seruium a uetulis, ultra consuetudinem humanae uitae superstitibus. Tales enim uetustissimae ue tulae iam decrepitae & delirae, talium numinum & fictionum inuentri ces fuerunt.
On this page