Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 198 (Sap. 18:5-18:8)
DE plaga nona postquam actum est diffuse, Aegyptijs per tenebro si aƫris obscuritatem illata: In ista parte incipit agere de decima plaga, illata eisdem per primogenitorum exterminationem. Et circa hoc duo facit. Nam primo agit de morte mirabili primogeni torum in Aegypto: Secundo de submersione totali & rationabili Aegyptiorum in mari rubro: secunda pars ibi cap. ult. Impiis autem: Circa primum duo facit. Primo agit de poena mortis, quae inflicta fuit Aegyptijs per diuinam animaduersionem. Secundo de quadam poena mortis indicta Hebraeis, propter eorum rebellionem, ibi: Tetigit autem & tunc. Circa primum duo facit. Nam primo agit de illius exterminationis qualitate. Secundo de eiusdem quantitate, ibi: Simili autem pena. Circa primum quatuor siunt: Nam primo ostenditur, quod ista exterminatio primogenitorum fuit Aegyptijs iuste illata. Secundo quod fuit Hebraeis iuste prius prophetata: tertio quod fuit a iustis laudabiliter accepta: Et quarto ostendit qualiter diuersimode se habuerunt Ae gyptij & Hebraei, cum poena fuisset illata. Secunda pars ibi: llla enim nox est. tertia ibi: Suscepta est. quarta in lectione sequenti: Absconse, &c. legenda est ergo litera sic: Cum cogitarent Negypti iustorum: id est, ludaeorum occidere infantes, sicut ad longum habetur, Exod. 1. Vno exposito filio: id est, Moyse proiecto in aqua in fiscellam, & liberato a morte per filiam Pharaonis, sororem matris Moysi, considerantem euentum rei, Exod. 2. In traductionem illorum: id est, ut traduceret filios Israel de Aegypto: Multitudinem filiorum abstulisti: id est, primogenita Aegyptiorum occidisti, Exod. 12. & pariter illos: id est, Aegyptios peraidisti in aqua valida, in mari rubro. Exod. 14. quasi diceret: Non solum filios Aegyptiorum occidisti, sed etiam patres eorum occidisti, Moyse liberato. Consequenter dicit, quomodo haec nox fuit Hebraeis prophetata. Rec autem nox, qua primogenita Aegyptiorum percussisti, non subitanea fuit & improuisa, imo DEUS haec ante reuelauerat Abraham, Isaac & iacob, dicens eis, quod in manu forti educturus esset filios Israel de Aegypto. Vnde Genes. 15. Scito praenoscens dixit Dominus ad Abraham, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra, non sua & subijcient eos seruituti, & affligent quadringentis annis. Veruntamen gentem cui seruituri sunt, ego iudicabo, & post haec egredien tur: dicit ergo: Illa nox, qua mortua sunt primogenita Aegyptiorum, cognita est a patribus nostris: scilicet de nis reuelante, vt vere scientes, quibus iuramentis: id est, firmis promissionibus, crediderunt: animae quietiores essent: id est, magis patientes: Nam certitudo de liberatione futura facit hominem magis patientem in iniuria siue in iniutijs: suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum: id est, debita iustis: Iniustorum autem ex terminatio: quasi diceret: Vtrumque istorum scilicet, iustorum sanitas, & iniustorum exterminatio, factum est ad utilitatem populi tui. Nam sicut eiecisti aduersarios nostros: id est, Aegyptios, sic nos prouocans magnificasti: id est, te Domine magnificare fecisti.
Vno filio exposito: id est, liberato. Extra de infantibus & languidis exposits. Si a patre. De expositone talium sic determinant iura. Si a patre siue alio sciente, aut ratum habente de negato pietatis officio, infans expositus extiterit, hoc ipso a potestate Patris est liberatus. Nam in hoc casu ingenuitatem libertus & seruus in libertatem eripitur: id est, de languidis cuiuscunque fuerint aetatis. Moraliter mundus iste filios suos tractat diuersimode: quosdam sibi applicat & praeficit, quosdam abdicat & exponit. Applicat sibi diuites, & abdicat pauperes, sicut Aegyptus filios Aegyptiorum saluauit, & filios Israel submersit, & tamen de isto nocumento prouenit unum lucrum. Nam diuites remanent in tutela mundi, semper subiecti ipsius potestati, sed certe pauperes eximuntur a mundi huius potestate, eo ipso quod a mundi huius amicitia de seruntur. Et sicut quem impius & crudelis pater naturalis exponit, pius & generosus homo interdum adoptat: ita quem mundus exponit DEVS adoptat, & a seruitute mundi liberat. Roman. 8. "Non enim accepistis spiritum seruitu tis iterum in timore: sed accepistis spiritum adoptionis filiorum DEI in quo clamamus, Abba pater."
Circa illam clausulam: Scientes quibus iuramentis crediderunt] Notandum quod bona credulitas siue fides quatuor impetrat fore appetenda. Procurat enim fides bene credenti peccatorum remissionem, daemoniorum confusio nem, optatorum consecutionem, & electorum benedictionem. Primo enim fides confert credenti peccatorum remissionem, Actu 10. de CHRISTO di citur: Huic omnes prophetae testimonum perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum. Exemplum Ionae 3 Crediderunt uiri Niniuitae Domino, & praedicauerunt ieiunium, Docet Ari stot. primo Rhetorice in principio, quod tria sunt quae faciunt dictum alicuius credibile, quamuis non demonstratiue loquatur, uidelicet prudentia, uir tus, & beneuolentia. Cuius causa est secundum eum: quia propter opposita istorum discredimus alicui, non demonstratiue loquenti uidelicet. Aut propter imprudentiam, quia reputamus eum ignarum: aut propter malitiam, quia quamuis uerum sciat, non tamen est amicus ueritatis, & iustitiae: aut propter defectum beneuolentiae, quia in casu licet sit prudens & uirtuosus, non tamen reputamus eum ita beneuolum, quod uelit nobis consulere, quod nobis expediens iudicat. Sed quando ista tria concurrunt in consiliario scilicet, quod reputamus eum prudentem, uirtuosum, & nobis beneuolum, tunc absque dubio credimus dictis eius, quamuis ea nequaquam demonstret. Sic de CHRISTO loquamur, quo uenit in mundum persuadere, & praedicare, non dicta sua scientifice demonstrare, & ideo doctrina sua non scientia, sed fides nominatur. Sunt tamen dicta sua nihilominus credibilia, propter tres rationes praedictas. Tum quia in eo uigumprudentia, cum esset sapientia DEI Patris: tum quia in eo fuit uirtus: quia omnia bene fecit, Mar. 7. tum quia in eo fuit beneuolentia ad nos: quia dilexit nos, & lauit nos a peccatis nostris, in sanguine suo, Apoc. 1 & ideo signanter dicit Psal. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Secundo operatur fides daemoniorum confusionem, Mar. ult. Signa eos qui in me crediderint, sequentur: In nomine meo daemonia eijcient. Et ideo fides dicitur scutum spirituale, in quo daemonia uincimus, Ephes. 6. In omnibus su mentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Dicit Papa, & habetur in expositone super luuenalem Satyra 2. quo Numa Pompilio sacrificante, cecidit quoddam scutum de coelo, quod antile dictum fuit: da tumque est responsum, quod illuc foret Romanum lmperium terminatum, ubi antile foret seruatum. Numa undecim alia scuta fecit, ut essent duodecim numero, ut illud quod de coelo deciderat maneret occultum. Moraliter scutum fidei de coelo cecidit, quando CHRISTVS ueniens de coelo fidem hominibus praedicauit, ut ubi cunque fuerit scutum istud seruatum, daemonis extirpabitur dominium, & perse uerabit diuinum Imperium. Haec autem scuta duodecim sunt: quia fidei articulos duodecim Apostoli fundauerunt. Istudscutum liberat a daemonibus, quod in Daniele figuratum fuit conuenienter, qui licet in lacu cum leonibus mora retur, nulla tamen laesio inuenta est in eo: quia credidit de suo, Dan. 6.
Tertio confert fides optatorum consecutionem, Mar. 11. Quaecunque orantes petitis, credite: quia accipietis & fiet uobis. Narrat Magister in historijs: Quod cum Alexander uenisset in montes Caspios, miserunt ad eum filij captiuitatis decem tribuum, egrediendi licentiam postulantes: cumque quaesisset causam captiuitatis, responderunt: Quod eo, quia recessissent a DEO Israel, uitul is aureis immolando, & per prophetas DEI dictum esse, eos non reditu ros. Tunc respondit Alexander, quod arctius eos includeret. Cum ergo angusta uiarum inciperet obstruere molibus bituminatis, & uidit humanum laborem non posse sufficere, rogauit DEVM Israel, ut illud opus compleret. Et ecce nutu di uino praerupta montium ad se inuicem accesserunt, & factus est locus immeabilis, & ut ait losephus: DEVS, inquit, quid facturus est pro fidelibus suis, cum pro in fidelibus ab eo auxilium petentibus, tanto miraculorum insignia voluit ope rari: Exemplum ad istud patet Iohan. 4: de regulo, cuius filius infirmabatur Ca pernaum. Cuius reguli fides, licet esset dimmuta: quia non credidit CHRISTVM posse sanare filium suum nisi descenderet corporaliter ad eum, salutem tamen filio impetrauit. Patet etiam istud exemplum in centurione, Matth. 8. Cui pro salute serui deprecanti finaliter responsum fuit: Vade sicut credidisti fiet tibi
Quarto fides bene credenti confert electorum benedictionem, Iohan. 20. Dixit IESVS, quia uidisti me Thoma, credidisti: beati qui non uiderunt, & crediderunt. Quod exponens Gregorius, dicit sic: In hac sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non uidemus, mente retinemus, si tamen fidem nostram operibus sequamur. Ille etenim uere credit, quae exercet operando quod credit. Distinguunt autem doctores de fide quod fides quaedam est informis, quaedam formata. Informis est, quando est sine charitate, sicut esi in malis daemonibus, & alijs hominibus. Formata dicitur quando charitate ui uificatur. Et ideo dicit Magister sententiarum libro 3 di. 23. Aliud est credere DEVM, & aliud in DEVM, & aliud DEO credere. Credete DEO, est credere esse uera, quae loquitur, quod & mali faciunt, & nos credimus homini, sed non in hominem. Credere DEVM est, credere quod ipse sit, quod etiam mali faciunt. Credere in DEVM, est credendo amare, & amando in eum ire. Et haec est illa credulitas sola, quae facit hominem, siue animam hominis esse rectam. Per cuius contrarium dicitur Abacuc 2. Qui incredulus est, anima eius non erit recta in semetipso. lustus autem ex fide sua uiuit: & signanter dicit quod anima increduli, qui fidem formatam non habet, non est recta. Vbi notandum, quod est de anima humana moraliter, sicut de triangulo naturaliter constat esse. Nullus enim triangulus plures angulos rectos habere potest, sed tantum unum, & tamen ab illo totus triangulus denominatur rectangulus, uel orto gonus: sicut in penultima conclusione elenchorum primo Euclidis patet. Cuius figuram ipse Pythagoras nominauit dulcarnon. Sicut enim narrat Alexander Nequam libro de Naturis rerum: Dulcarnon fuit figura Pythagorae, & dicitur: dulcarnon a dulia carnis, id est, ab immolatione carnis tauri, quem idem philosophus imolauit loui, ob inuentionem dictae conclusionis. Ab hac ergo conclusione habeo, quod totus triangulus ab uno angulo recto trianguli, denominatur rectangulus. Et eodem modo est de anima humana moraliter Anima enim humana triangularis esse dinoscitur, per memoriam, intelligentiam, & uoluntatem. Vnde August. 10. de Trini. cap. 18. nulla istarum personarum seu virium dicitur anima esse recta nisi a sola voluntate. Non enim dicitur anima recta propter bonitatem memoriae, nec a subtilitate intelligentiae. Multi enim reperiuntur ualde foecundae memoriae & subtilis & perspicacis intelligentiae, qui tamen non sunt recti nec iusti, imo quandoque ualde distorti & iniusti. Relinquitur ergo quod anima humana dicitur esse recta a sola voluntate, a qua sola existente recta homo dicitur iustus, & rectus: & ideo rationabiliter concludit Anshelmus 8. de lib. arbi. quod iustitia est rectitudo uoluntatis. Est ergo magna uanitas, quod homo nititur totis uiribus illas partes rectificare, quae eum non faciunt rectum, & illam potentiam dimittat incultam, a qua tota ipsius sumitur rectitudo. Sunt enim homines communiter curiosi, ut multarum scientiarum ueritates memoriter teneant, & eas per intelligentiam diligenter discutiunt, sed quod uoluntas eorum amore DEI & proximi inflammetur non curant: a qua sola homo dicitur rectus, Can. 2. Recti diligunt te: & ideo non immerito plangit propheta Mich. 7. Perijt sanctus de terra, & rectus in hominibus non est. Cuius causa assignatur Ecclesiast. 7. Solummodo hoc inueni quod DEVS fecit hominem rectum, & ipse se immiscuit infinitis quaestionibus. Et ideo ut recte credamus, & benedictionem electorum habeamus, fidem nostram catholicam charitate informare debemus, Gal. 3. "Qui ex fide sunt, benedicentur".
On this page