Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 29
POSTQVAM Spiritus sanctus posuit reproborum erroneam opi nionem: Hic ponit erroris eorum fontalem occasionem. Et circa hoc tria facit: Nam primo ponitur erroris recapitulatio. Secundo causae errandi manifestatio, ibi: Excecauit enim illos, &c. Et tertio errantium triplex deceptio, ibi: Et nescierunt. Dicit ergo Spiritus sanctus primo sic: Haec cogitauerunt: haec, id est, animae rationalis mortalitatem, & uitae carnalis uoluptatem, & iusticiae peruersitatem, & mortis CHRISTI cru delitatem. Cogitauerunt impii & errauerunt: cogitauerunt, per malam delibera tionem & errauerunt, per uitiosam electionem. Secundo ibi: Excecauit enim e or. Ponitur causae errandi manifestatio in excaecatione.
Vbi notandum, quod nunquam est ertor primum peccatum actuale hominis: quia si hominem contingat errare, aut est error uincibilis aut inuincibilis. Si inuicibi lis excusatur: quia DEVS non exigit ab homine, nisi quod homo potest benefa cere. Si est error uincibilis. Ergo homo deberet talem errorem praecauisse, & cum non uitauit, sequitur aliquam maliciam, siue uitium aliquod praecessisse. Praece dit autem quandoque errorem hominis negligentia, quando homo non deside rat scire ea quae deberet scire, nec adhibet solicitudinem ad sciendum ea quae conueniunt statui suo. Et haec ignorantia est peccatum graue. Et est ignorantia affectata interpretatiue, licet non expresse. Sed est alia ignorantia affectata ex presse, & est talis per quam homo non solum non desiderat scire, imo deside rat nescire. Et talis non solum negligit scire, imo contemnit scire, & haec est in naturalis malicia. Quia omnis natura scire desiderat, & talis malicia facit homi nem in disponere se ad sciendum, & facit hominem se dare talibus, quae se ad sciendum indisponunt. Hae autem sunt maximae uoluptates & iniusticiae & libertatis: & talis malicia fuit causa ignorantiae Iudaeorum. Excecauit enim eos mali cia eorum: id est, contemptus sciendi cum uoluntate male uiuendi: quia in ma leuolam animam non intrabit sapientia: nec habitabit in corpore subdito peo catis, Sap. 1. Tertio ibi: Et nescierunt. Ponitur errantium triplex deceptio. De cipiebantur enim isti mali de tribus, de quibus in isto Capitulo est determina tum. Primo quantum ad ea quae tenemus super naturali reuelatione. Secundo quantum ad ea quae tenemus morali informatione. Tertio quantum ad illa quae sequuntur ex utriusque declaratione.
Quantum ad primum dicitur, quod nescierunt sacramenta DEI: id est, muste rium incarnationis & passionis, &c. quae per diuinam reuelationem sunt homi niecessaria ad salutem. Et haec est causa quare nondum gentes multae sunt in formatae in fide CHRISTI. Viuunt enim ita male & uitiose contra legem natu rae, quod non sunt digni habere gratiam. Lex enim gratiae praesupponit legem naturae in adusto.
Secundo decipiebantur isti quantum ad ea quae tenemus morali informatio ne. Omnes enim leges rationales praesupponunt iusticiam esse praemiandam. Hoc Plato in li. suo de Republica supponit: quia supponit conseruatores iusti ciae immortaliter praemiandos, & tranigressores aeternaliter puniendos. Idem sup ponit Tullius de somnio Scipionis, & Macrobius commentator eiusdem. Et in hoc secundo: Istorum malicia excecauit eos. Vnde dicitur: Neq, enim sper aue runt mercedem iusticiae. Hoc est, neque praemia danda bonis, neque poenas dandas malis. Sperauerunt, sicut superius in isto Capitulo determinatum fuit.
Tertio decipiebantur isti quantum ad illa quae sequuntur ex fidei & prophe tiae declaratione, uidelicet quod animae sanctae uiuentes in praesenti quantum cunque sint plus in tribulatione uel angustijs, honorabiliores erunt post mor tem. V nde suoditur de eis sic: Nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum.
Dubitatio literalis. Vtrum aliqua credenda supernaturalia fuerunt ho mini reuelanda necessario ad salutem.
Et uidetur quod non. Natura non defi cit in necessarijs nec abundat in superfluis, ut dicitur 3 de Anima: Ergo per ra tionem naturalem potest homo adquirere omnem notitiam necessariam ad salutem: Ergo nulla notitia requiritur supernaturaliter reuelanda.
Praeterea negare ra tionem est uituperabile. Sed qui credit ea quae rationi non consonant, negat rationem: Ergo credere talia est uituperabile. Sed fides suadet credere talia, quae rationi repugnant, sicut uidetur de sacramento altaris, & incarnatione filij DEI & de multis talibus: Ergo, &c
Ad oppositum est Apostolus ad Hebr. 2. Fides est sperandarum rerum sub stantia argumentum non apparentium, scilicet naturaliter: sed sine fide impos sibile est placere DEO: necessarium est ergo habere fidem de non apparenti bus per rationem.
Ad quaestionem dicendum quod sic: Et ratio est quia finis siue beatitudo humana est felicitas supernaturalis, iuxta illud 1. ad Corinth. 2. Quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit DEVS his qui diligunt illum: Ergo cum ultimus finis sit superna turalis, ideo necesse fuit ut homo haberet media supernaturalia ad illum finem, & huiusmodi sunt fides, spes, charitas, & sacramenta Ecclesiae nobis reuelata: & ideo omnia talia sunt necessaria ad salutem.
Ad primum dicendum, quod in ista propositone natura supponit pro DEO. Ille enim est qui omnia naturalia ordinat secundum beneplacitum suae vo luntatis, & concedendum est quod non deficit in necessarijs. Nam si homo fa cit quod in se est, satis informabitur de illis quae sunt necessaria ad salutem suam Vnde Iohan.16. Spiritus ueritatis docebit uos omnem ueritatem, glos. neces sariam ad salutem.
Ad secundum quando arguitur quod negare rationem est uituperabile, conce do. Sed dico que ratio cuiuslibet hominis experitur se esse defectuosum: quia ex perimento probamus queo secundum quelibet sensum faciliter decipimur, & ideo ue risimile est que regulari debemus secundum rationem superiorem. Vnde hoc est prin cipium Christiant adulti q uult esse fidelis, captiuare debet non solum sensuum in ob sequium CHRISTI: quia hoc faciunt laici, sed etiam intellectum, & hoc est ualde diffi cile: & ideo multo plus meretur bonus Theologus, qui uidet & audit haereti eos contra fidem, & tamen assentit fidei quam lasci moderni temporis, qui putant Theo logos habere scientiam subalternantem ad fidem eorum: quasi possent docere illa, & demonstrare quae ipsi tantummodo fide tenent. Dicendum ergo ad formam, negan do probationem minoris, uidelicet illam quod fides suadet credere illa quae ra tioni repugnant: sic uidelicet quae nulli rationi consentit, sed tantum adhaeret gredu litati: quia sine discursu rationis & perceptione uoluntaria ueritatis fides non habetur. Vnde Hugo de Sacramentis: Fides est uoluntaria certitudo absentium supra opinionem & infra scientiam constitutorum. Et Tullius 2. Rethoricae suae: Fides est perceptio ueritatis cum firma assertione creditorum, sine causa rum cognitione: & ergo ad credulitatem & fidem ratio requiritur & non repugnat.
Excaecauit enim illo malicia eorum.] Notandum quod omne peccatum na tum est excaecare spiritualiter, iuxta illud Zophoniae 1. Ambulabunt ut caeci: quia Domino peccauerunt. Vnde septem uitia capitalia septem inferunt caeci tates mortales, quibus correspondent caecitates corporales, quae in Sacra scri ptura nominantur. Primo enim excaecat superbia prae sui nimia claritate, Eccl. 43. Sol suis radijs effulgens excaecat oculos. Sol est pompa gloriae mundialis & figuratur per Pauli caecitatem, de quo dicitur Actuum 9. Quam circumful sit eum Iux de coelo & cadens in terram nihil uidebat. De hac caecitate potest exponi illud ad Rom. 11. "Caecitas ex parte contigit in Israel". Israel interpreta tur uidens DEVM, & significat hominem donis naturae & fortunae praeuentum, cu iusmodi sunt homines ingeniosi speciosi, fortes & diuites. Haec enim omnia sunt superbiae materia. Vnde August. in quadam epistola. Vitia caetera in pec catis: superbia uero etiam in rectis factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Scripsit Senec. ad Lucillum epi stola 89. Quod uxor sua quandam famulam habuit, quae subito facta caeca, ui dere desijt. Incredibilem rem tibi narro, sed ueram: nescit se esse caecam, sed semper rogauit paedagogum suum ut recedat de domo in qua est. Dicit enim domum tenebrosam esse. Et subdit Seneca: Hoc enim quod in illa uidemus, nobis accidit: nemo se auarum esse intelligit, nemo cupidum. Caeci ducem quae runt, nos sine duce eramus, & dicimus: Non ego ambitiosus sum, sed urbs mea magnas exigit impensas: non est meum uitium quod iracundus sum: quia nondum constitui certum genus uitae: adolescentia facit. Quid nos ipsos deci pimus: Non est extrinsecum malum nostrum, intra nos est, in uisceribus sedet. Et ideo difficulter ad sanitatem peruenimus: quia nos aegrotare nescimus. Haec ille. Haec fuit caecitas Episcopi Laodicij, cui dicitur Apocal. 3. Dicis quia diues sum & locuples, & nullius egeo, & non scis, quia tu es miser & miserabilis, pau per, caecus & nudus.
Secunda caecitas est inuidia. Et haec figuratur per caecitatem Heli sa cerdotis. De quo 1. Regum cap. 3. legimus, quod caligauerant oculi eius & uidere non poterat lucernam Domini antequam extinguebatur, forte sine laesione oculorum suorum non poterat considerare lucernam ardentem. Sed quando fuerat extincta de die, tunc potuit bene uidere. Isto modo est de inui do. Nam Iucernam ardentem: hoc est, personam gratiose uiuentem, & prospe re coram DEO & bonis hominibus merito approbandam uidere non potest, quin laedatur corde per inuidiam. Narratur de quodam cupido & inuido insi mul iter agentibus, quod uox de coelo uenit ad eos dicens: Petat unus uestrum quidquid uoluerit, & habebit: sic tamen quod socius eius habebit duplum. Fit controuersia quis eorum prius peteret. Tandem inuidus: Peto, inquit, ut erua tur mihi alter oculus. De illis potest exponi illud Esa. 59. Palpamus sicut caeci parietem, & quasi absque oculis attractauimus, impegimus in meridie, quasi in tenebris.
Tertia caecitas est iracundia, in Psalm. Turbatus est a furore oculus meus, &c. Et Cato: Impedit ira animum ne possit cernere verum. Haec figuratur per caecitatem Lamech, qui habens arcum, uoluit sagittare, pu tans occidere feram, occidit hominem, scilicet Cain, sicut narrat Magister in historijs super 4 cap. Gen. Ita est de iudicibus excaecatis per iram contra perso nam accusatam. Putant enim se occidere feram: id est, uindicare peccatum, & ira impediente occidunt personam. De talibus scribitur ad Ephes. 4. Ignorantia est in illis propter caecitatem cordis eorum.
Quarta caecitas est accidiua & figuratur per caecitatem Thobiae, qui dor miendo caecitatem incurrit, Thobiae 2.
Quinta caecitas est cupiditas quae facit homines similes talpis fodienti bus semper in terris, & haec est caecitas quae facit hominem pauperem & men dicum. Vnde figuratur per caecitatem mendici, qui sedebat secus uiam prope lericho, & mendicabat a turba praetereunte, Luc. 18. Seneca epistola 88. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid refert quantum illi in ar ca quantum in horreis iacet, quantum praestet, pascat aut foeneretur, si alieno imminet, si non acquisita, sed acquirenda computes. Quis sit diuitiarum mo dus quaeris: primus habere, quod necesse est, proximus quod satis est.
Sexta caecitas est gula, quae frequenter excaecat hominem & spiritualiter & corporaliter, Proverb. 23. Cui uae: cuius patri uae: cui rixae: cui foueae: cui sine causa uulnera: cui suffossio oculorum: Nonne his qui morantur im uino & stu dent calcibus epotandis: Haec designatur per caecitatem caeci nati: De quo narratur Iohan. 9.
Septima caecitas est luxuria & amor uoluptuosus, qui aufert homini iudi cium rationis: quia: omnis amor cecus non est amor arbiter aquus. Nom deforme pecus iudicat esse decus. Vnde secundum Greg. 31. Moralium: Caecitas mentis est prima filia Iuxuriae. Vnde dicitur metrice: Mens excecatur quae luxuris famulatur. Haec significatur per caecitatem Samsonis, ludicum 16. quem Dalida ami ca decepit & Philistaeis tradidit excaecandum. Figuratur etiam per caecitatem a qua percussi fuerunt Sodomitae, Gen.19. cum uim fecerunt Loth, ut angelis fuissent abusi, qui in forma hominum extiterunt apud Loth hospitati. Ab istis caecitatibus nos custodire debemus, qui sumus uiri Ecclesiastici & literati, quo rum unicuique dicitur Esa. 42. Dedi te in lucem populi in foedus gentium ut a peries oculos caecorum ut educeres de conclusione uinctum de domo carce ris sedentem in tenebris.
On this page