Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 44
POSTQVAM Spiritus sanctus probauit adulterinae ge ncrationis foeditatem: Hic commendat castae generationis honestatem: & quia alternatim & uicissim agit, modo de iustis, modo de impijs, ut ex contrariorum comparatione utriusque natura reluceat. Ideo primo ostendit castae genera tionis honestatem. Et secundo iterato adulterinae genera tionis replicatuilitatem, ibi: multigena. Circa primum tria facit secundum quod tres nobiles commendationes castitati tribuit coniuga li, uidelicet triplicitatem gloriae in propagatione: aeternitatem memoriae in ap probatione: solennitatem uictoriae in retributione. Secunda pars ibi: immorta lis. Tertia pars ibi: cum praesens est.
Circa primum est advertendum, quod ad hoc, quod castitas coniugalis de bito modo seruetur, tria requirit, uidelicet sacramentalem sanctificationem, quaec conferat speciositatem, & corporalem cohabitationem, quae seruet castitatem: & quantum ad hoc dicit, casta generatio, & prolis moralem educationem, quae conferat sanctitatem: & quantum ad hoc dicit cum claritate & correspondent istis tribus tria bona, quae sunt in matrimonio, uidelicet fides, proles, & sacra mentum. Fides est fidelitas mutua in communicatione corporum: prolis edu catio bona filiorum & filiarum ad cultum DEI. Sacramentum est repraesenta tio inseparabilis coniunctionis Ecclesiae CHRISTI. Ad horum euidentiam est notandum, quod nullus naturalis appetitus est in homine, cuius effectus non possit uirtuose impleri. Cuius causa est: quia natura instituta est a DEO. Vnde si natura ad actum inclinaret, qui actus nullo modo absque peccato posset exer ceri, homo a tali inclinatione foret inculpabilis propter naturalem inclinatio nem: & simul cum hoc culpabilis, propter actus deordinationem, quae duo si mul stare non possunt. Nec potest dici quod natura humana hoc habet ex pec cato quod inclinat ad talem actum: quia talis inclinatio fuisset in statu inno centiae quamuis non praeuenisset rationem ante actum, nec rationem absor buisset in actu: & ideo quia natura ad hoc inclinat, oportet dicere quod haec mclinatio a DEO est. Et per consequens quod possit fieri uirtuose si homo ue lit: quia contradictio est dicere quod homo inclinetur ad aliquid faciendum a DEO inclinatione naturae, & etiam rationis, & non posset illud facere uirtuo se. Vnde tenendum est quod actus generandi uirtuose & meritorie exerceri po test infra limites coniugij. Secundo notandum circa bona matrimonij supra dicta, quae dicuntur actum carnalem excusare & honestare, que sunt ista: fides, proles, & sacramentum: quod fides in proposito non est uirtus Theologica: de qua dicitur: Fides est sperandarum rerum substantia argumentum non appa rentium, ad Hebr. 11 & cap. 1. ad Corinth.13. Nunc manent fides, spes & cha ritas, tria haec. Sed est quaedam uirtus moralis contenta sub iusticia per quam homo implet efficaciter illud quod promisit. Vnde ad fidem istam inter con iuges seruandam requiritur, quod neuter alteri corpus deneget, nec alieno com cedat ad opus carnale, iuxta sponsionem quam in facie Ecclesiae contraxerunt. Bonum autem prolis addit, scilicet prolis educationem ad cultum DEI. Vnde qui habet multos & male educatos, prolem habet, & non bonum prolis. Si militer istud intentione sufficienter excusat matrimonium, & honestat dato etiam quod nunquam habeatur proles in effectu: sicut inter steriles patet, qui mutuo reddendo sibi debitum non necessario peccant. Et generaliter in om nibus: Dicendum quod intentio bonae prolis est bonum prolis & ante prolem Bonum autem sacramenti est inseparabilitas personarum matrimonio con iunctarum repraesentans inseparabilem unionem CHRISTI & Ecclesiae. De hac ergo castitate exponi potest litera istius lectionis. De qua exclamando di cit: O quam pulchra est casta generatio. O, secundum Priscianum in maiori uo lumine ubi agit de interiectione, quandoque est nomen, quandoque est interiectio, & quandoque aduerbium. Quando est nomen, est nomen literae quae uocatur o. Interiectio quando significat admirationem: Aduerbium quando est nota optandi uel uocandi. Vnde Poëta: O stupet o dubitat vocat indignatur & optat. Clamat conqueritur, uelut exemplis reperitur. Est ergo in proposito nota admirationis in signum laudis & comendationis O quam pulchra, &c id est, honesta castitas coniugalis, per mutuam amicitiam & adiutorium uiri & mulieris inuicem coniunctorum. Vir autem & mulier habitant ad inuicem non solum gratia procreationis filiorum, sed eorum quae conferunt ad uitam actiuam. Naturaliter enim in regimine domus operatio nes uiri & mulieris distinguuntur. Vnde non sufficienter sunt iuncti adinuicem nisi eorum opera communicent secundum Arist. 8. Ethico. cap. 12. & Gen.2. Faciamus ei adiutorium simile sibi. Casta generatio est quando coniuges ad inuicem commiscentur uel causa fidei seruandae uel causa prolis procreandae uel propter utrunque, ad Titum 2. Adolescentulas ut uiros suos diligant, pruden tes, sobrias, castas, &c. Generatio potest accipi actiue uel passiue. Actiue signi ficat operationem generantis. Passiua generatio dicitur proles generata. & sic communiter capitur in Scriptura, Deutero. 32. Generatio praua atque peruer sa: Haeccine reddis Domino popule stulte & insipiens:
Et utroque modo potest accipi in proposito: sed magis conuenienter acci pitur. Secundo modo. Generatio inquam cum claritate: id est, cum sapienti pro lis educatione, 1. ad Corinth. 7. Benedictio & claritas & sapientia, honor, uir tus, & for. d, enim & Sapientiae 6. Clara est & quae nunquam marcescit sapien tia. Bern. tamen exponit cum charitate. Sed antiquae Bibliae & Rabanus expo nunt cum claritate, & hanc literam teneo ueriorem.
Secundo in ista litera ponit secundam commendationem castitatis coniu galis, quae est aeternitas & memoria in approbatione. Vnde dicit: Immortalis est enim memoria illius: quoniam apud DEVM nota est & apud homines: id et, ap probata. Nam DEVS coniugium instituit in Paradiso ante peccatum. Vnde notant doctores, quod coniugium institutum est in officium & remedium. In officium naturae, ut fiat propagatio speciei. In remedium & concupiscentiae, ut consulatur infirmitati, & uitetur culpa. Prima institutio fuit in statu innocentiae tantum. In statu uero naturae lapsae fuit matrimonium institutum, & in offi cium & in remedium: & ideo apud DEUM status coniugalis est approbatus & sanctus. Est etiam immortalis apud homines pro tanto: quia de bonis pa rentibus educantur boni filij, & per illos filij filiorum, & sic deinceps. Iuxta illud Ecclesiast. 30. Mortuus est pater illius, & quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. Vnde apud homines est casta generatio immortalis: quia usque ad finem mundi nunquam deficient boni in Ecclesia DEI. Iuxta illud Luc. 22. Simon ecce Sathan expetiuit uos ut cribraret sicut triticum: ego au tem rogaui pro te ut non deficiat fides tua
Vtrum actus matrimonialis fieri posset uirtuose: uidetur quod non: quia Exod. 19. praecipitur populo ut per triduum non appropinquarent ad uxores suas quando legem erant accepturi: sed si possent hoc fecisse uirtuose, non fuis set impedimentum a sanctitate.
Praeterea concupiscentia carnalis siue carnis inobedientia semper est turpis: Ergo non potest fieri sine peccato. Sed actus ma trimonialis sine tali concupiscentia fieri non potest: Ergo, &c.
Praeterea illud quod corrumpit in homine actum rationis nullo modo fit uirtuose: quia om nis actus uirtutis determinatur a recta ratione sapientis, 3. Ethic. Sed delecta tio actus carnalis corrumpit actum rationis: quia impossibile est in illa dele ctatione aliquid intelligere, sicut dicitur 6. Ethicor. Ergo impossibile est quod ille actus fiat uirtuose.
Praeterea dimittere illud quod est meritorium, non est laudabile: sed dimittere actum carnalis copulae est meritorium: Ergo exercere talem actum non est laudabile: Ergo nec uirtuosum.
Praeterea 32. q. 2: connu bia. Legitima connubia carent peccato, non tamen illo tempore quo coniuga lis actus geritur, poenitentia Spiritus sancti dabitur: sed nullus est actus merito rius nisi per poenitentiam Spiritus sancti: Igitur, &c
Ad oppositum arguitur. Actus quo impletur praeceptum, est meritorius: sed actus matrimonialis est huiusmodi, patet per hoc quod dicitur 1 ad Co rinth. 7. Vxori uir debitum reddat, & similiter uxor uiro. Praeterea quidquid fieri potest sine peccato, potest fieri uirtuose. Sed sine peccato potest uir uel mulier nubere, & per consequens tali actui obligari: quia 1. ad Corinth.7 Virgo non peccat si nubat. Praeterea nihil cadit sub consilio diuino, personae quantumcunque infimae, nisi quod potest fieri uirtuose: sed sub consilio dicitur personis infimis, quae uirginitatem seruare non possunt, 1. ad Ti moth. 5. Volo iuniores uiduas nubere, filios procreare, matres fami lias esse.
Ad quaestionem dicendum quod sic. Ad cuius euidentiam dicenda sunt sex: Primo actus matrimonialis potest fieri sine peccato: patet ista conclusio per rationes ad oppositum. Similiter dicere aliquem statum in Ecclesia auten ticum per sacramentum, cuius actus non possit fieri uirtuose, nihil aliud est quam damnare sacramentum Ecclesiae. Item inclinatio naturalis & recta ra tio dictat, quod facienda sit humani generis propagatio, donec DEVS reue lauerit oppositum: quia constat quod fuit praeceptum & adhuc est: non qui dem multiplicamini pro qualibet persona, sed multiplicamini pro aliqua uel aliquibus personis: Ergo oportet dicere quod aliquae personae possint illud praeceptum sine peccato implere
Secunda conclusio quod talis actus potest fieri meritorie. Illud probatur sic: Quidquid potest fieri uirtuose, potest fieri meritorie ab existente in gratia: quia nihil plus requiritur ad actum matrimonij nisi quod homo existens in gratia operetur seruando circumstantias uirtutis in materia, in fine, & in a lijs, puta quod faciat quando oportet & sicut oportet, &c. Sed actus ma trimonij potest fieri ab existente in gratia cum istis circumstantijs: Ergo, &c
Tertia conclusio, quod tantum duobus modis potest fieri actus carnalis meritorius, uidelicet quando causa mouens ad actum est religio uel iusticia. Religio mouet quando sit praecise causa prolis generandae ad cultum DEI, Iusticia mouet quando sit causa reddendi debitum & seruandi fidem promis sam in contractu matrimoniali. Ista conclusio patet: quia actus talis non potest esse meritorius, nisi bona matrimonij illum actum honestent, quae sunt fides & proles, & intentio fidei seruandae uel prolis procreandae: Igi tur, &c
Quarta conclusio quod quandocunque libido est causa mouens ad talem actum, actus ille est peccatum aliquale: probatur sic. Nullum debonis matri monij mouet, sed tantum libido mouet: Ergo actus non excusatur a peccato: quia, ut supra dictum est, actus non excusatur a peccato, nisi per aliquod illo rum bonorum matrimonii
Quinta conclusio, libido excedens si est causa mouens ad actum carnis in ter coniuges, est peccatum mortale. Voco autem libidinem excedentem quae tanta est quod non habet respectum ad limites matrimonij, quin eandem co gnosceret in illo feruore: dato etiam quod nunquam eius uxor esset. Haec con clusio satis patet: quia non movet pro tunc bonum prolis, nec bonum iusticiae fidei: sed tantum libido, & hoc ultra leges matrimonij. Per casum ergo aequi pollet fornicationi.
Sexta conclusio quod superflua libido in osculis, tactibus & abusibus in modo delectandi sunt peccata mortalia de facili. Sed circumstantias oportet relinquere discretioni boni uiri. Conclusio patet: quia bona matrimonij talem libidinem non excusant. Licet ista uideantur uilia & a sancta contemplatione ualde distantia. Non tamen debent esse incognita nec praedicatoribus nec pa storibus, quorum interest semper esse generales medicos animarum.
Ad primum de praecepto DEI facto populo per triduum ab uxoribus ab stinere ante legem datam. Dicendum quod a minoribus bonis propter maio ra semper est abstinendum pro tempore.
Ad secundum de concupiscen tia, quae apparet in membris: dicendum quod illa inobedientia poena pec cati est. Vnde ratio potest bene uti & male: & si quid turpitudinis est, bo na matrimonij illud excusant.
Ad tertium de interruptione actus rationis quae fit in concubitu: dicendum quod actum rationis impedire pro tem pore propter maius bonum non est peccatum, sed uirtuosum. Vnde sicut homo uirtuose se ponit ad dormiendum: sic nec est peccatum propter bonum matrimonij actum rationis intermittere.
Ad quartum dimittere illud quod est meritorium non est laudabile, &c. Dicendum quod licet homini dimittere unum opus meritorium maius, ad quod non tenetur & exercere aliud etiamsi ad illud non teneatur. Sicut licet mihi dimittere orationem propter studium, quando ad neutrum teneor, & licet non sit meritorium mihi dimittere melius: est tamen meritorium minus exercere.
On this page