Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 14 (Sap. 1:15-1:16)
POSTQVAM Spiritus sanctus rationabiliter reprobauit triplice iniustorum hominum excusationem: In ista parte soluit quadam incidentem dubitationem: & incidit dubitatio ex immediate praedi ctis. Nam declaratum est, quod peccatores se non possunt excusare per rerum sensibilium delectationes nec per carnis inclinationes, nec per daemonum extrinsecas suggestiones: & certum est quod DEVS ab initio creauit hominem iustum in statu innocentiae.
Est ergo dubitatio. Vnde primo proueniat iniusticia in genere humano, ex quo creatus est iustus, & se potuisset si uoluisset in iusticia conseruasse. Et circa hanc dubitationem sic procedit: Primo enim praemittit quid dubitatio supponit. Secundo dubitationem soluit, ibi: impii. Praemittit duo. Primum est, quod iusticia hominis quantum in se est uel fuit, potuit fuisse perpetua: quia DEVS non potuit eam separare a uoluntate ipsa nolente secundum Aug. de libero at bitrio cap. 8. Similiter iusticia est perpetua & immortalis effectiue: quia facit homines perpetuos & immortales, Sap. 5. Iusti autem in perpetuum uiuent. Iniusticia uero est adquisitio mortis: quia in Psalm. Virum iniustum mala capient in interitu. Est ergo dubitatio. Vnde prouenit iniusticia & mors in genere humano, ex quo creatus fuit homo iustus, uel sine iniusticia habens immortalitatem in sua potestate: quia nisi fuisset iniusticia praecedens, nunquam fuisset mors subsecuta, ad Rom. 5. Peccatum intrauit in mundum, & per peccatum mors. Nunquid possunt dicere impii, quod DEVS fecit eos iniustos. Probatum est enim in lectione praecedente, quod nulla creatura alia a uoluntate potest facere uoluntatem iniustam, & constat quod facta est iniusta: Ergo re linquitur quod uel a DEO uel a seipsa facta sit iniusta. Consequenter, ibi: Impii Soluit istam dubitationem, & in soluendo dicit tria: Primum est quod primi parentes spontaneem peccauerunt. Secundo quod erronee iudicauerunt. Tertio quod suam prolem ex pactione damnauerunt. Dicit ergo primo sic: lmpiautem: id est, primi parentes a pietate quae est cultus DEI recedentes, manibus: id est, operibus comedendo pomum uetitum, & verbis colloquendo serpenti, accersierunt illam: id est, iniusticiam: & estimantes illam, scilicet iniusticiam uel trans gressionem diuini praecepti, amicam: id est, utilem & expedientem eis: Quia putauerunt quod iuxta promissionem facti fuissent scientes sicut dij, Gen. 3. Defluxerunt: id est, sponte praecipitauerunt in illam transgressionem, siue iniusticiam: uel, defluxerunt: id est, perdiderunt stabilitatem iusticiae originalis. Et sponsiones: id est, pacta uel promissiones seu foedera, posuerunt ad illam, scilicet iniusticiam & mortem. Et quale pactum est: Certem tale: Quoniam digni sunt morte qui sunt aparte illius: id est, omnes qui de illis primis parentibus obligatis iniusticiae, de icenderunt. Adam enim commisit crimen laesae Maiestatis, ideo puniri debuit, tam in se quam in suis filijs, ad Ephes. 2. Eramus filij irae.
Dubitatio
Utrum virtutes cardinales manebunt in patriam.
Hic autem incidit duplex dubitatio literalis: Prima est utrum uirtutes cardinales manebunt in patria.
Istam quaestionem pertractat beatus August. 14. de Trinit. cap. 9. De magnis ubi recitat opinionem Tullij in Hortensio dicentis: "Virtutes quatuor cardinales non manere post hanc uitam: Si autem esset quod post hanc uitam immortaliter liceret uiuere in insulis Sanctorum, ut fabulae referunt. Quid enim indigeremus fortitudine, cum nullus labor futurus sit, uel periculum: uel de quo seruiret iusticia cum nullus appetet alienum. Ad quid temperantia, quando nulla est libido: sic quid esset prudentia, cum nulla sit e lectio boni uel mali". Vnde subdit: "Si sic uiueremus, essemus beati, sola cogni¬¬ tione naturae, qua nihil est melius ac amabilius". Sed hanc uiam non tenet Au gustin. sed plane dicit, quod iusticia manebit. De alijs, quod fortassis manebunt. Sed tam iusticia quam prudentia habebunt alios actus quam modo habent: "Quod enim nunc agit iusticia in subueniendis miseris, quod prudentia in praecauendis insidijs: quod fortitudo in perferendis molestijs, quod temperantia in cohercendis delectationibus prauis. Non ibi erit omnino, ubi nihil omnino mali erit". Sed tunc erit opus prudentiae, nullum bonum DEO praeponere uel aequare: fortitudinis ei fortissime cohaerere: Temperantiae nullo noxio delectari: Iusticiae subiectum esse DEO. Haec est sententia Aug. Aliter dicit S Thomas, secunda 2. q. 6. ar. 7. Dicit enim quod in istis uirtutibus aliquid est materiale & aliquid formale. Materiale est quaedam inclinatio partis appeti tiuae ad passiones uel operationes secundum aliquem modum. Formale autem est ordo rationis determinans modum illum. Dicit ergo quod uirtutes istae non manebunt quantum ad suum materiale: quantum autem ad suum formale manebunt. Sed iste modus dicendi non apparet clarus. Tum, quia uirtus est habi tus simplex nec potest componi ex inclinatione in appetitu, & alio existente in ratione: & maxime secundum eum: quia ponit quod fortitudo & temperantia sint inconcupiscibili & irascibili, quas ponit potentias irrationales affixas organis corporeis: prudentiam ponit in ratione, & iusticiam in uoluntate. Ratio autem secundum eum differt ab appetitu sensitiuo: & per consequens est imaginabile quod aliquis habitus componatur ex re existente in ratione & ex re existente in appetitu sensitiuo. Vnde facilius uidetur dicendum quod manebunt ibi habitus illi, sed habebunt alios actus. Iusticia autem plenius manebit quam aliae: quia principaliorem actum habebit quam nunc: scilicet reddere unicuique quod iuum est: DEO amorem super omnia ex proximo secundum mensuram uoluntatis diuinae: & ideo de eo signanter dicitur, quod est perpetua & immortalis. Potest tamen saluari dictum sancti Thomae, ut scilicet dicatur non intelligere de compositone reali alicuius uirtutis de numero istarum, sed de connotatio ne termini: quia iste terminus temperantia formaliter est habitus compesciuus passionum gustus tactus: & sic in recto dicit habitum, & in obliquo passiones, & sic de alijs.
Dubitatio
An iustitia originalis includat aliquod donum supernaturale.
Et dicendum quod si iusticia originalis dicatperfectam animae ad DEVM subiectionem & corporis ad animam, cum anima sine gratia perfecte non possit subdi: patet quod sic. Sed si praecipue corporis ad animam includi: sic non oportet. Sic enim uocatur naturalis rectitudo. Vel iusticia qua anima corpore perficiebatur in statu innocentiae, iuxta illud: Iusticia enim perpetua est.
Notandum quod iusticia est munimentum praeliantis, ornamentum triumphantis, & instrumentum iudicantis. Propter primum comparatur loricae, ad Eph. 6. & ultimo: State induti lorica iusticiae, &c. Est enim Iorica genus ar morum defensiuorum & non inuasiuorum: & disponit ipsum hominem ad sustinendum inuasiones aliorum sine laesione uulneris. Isto modo iusticia munit hominem inter persecutiones, ut nihil ei noceant si iusticiam habeat, Mat. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iusticiam. Ista lorica debet homo indui, ut omne opus suum iusticia reguletur: sicut arma loricae ualent ad caput, tibias. & pedes, & ad totum corpus, sic iusticia. Et ideo signanter dicitur de iusto: Indutus est iusticia ut lorica, & galea salutis in capite eius. Secundo iusticia est grnamentum triumphantis: & ideo comparatur coronae in ludis agonisticis: sicut in palestra uel cursu praeponitur brauium in fine stadij, & illud est praemium certantis, sicut tangit Apost. 1. ad Cor. 9. Stadium in quo currimus, est uita prae sens, cuius terminus est mors, In isto termino reponitur merces nostra finalis, iuxta illud Eccl. 4. prope finem: Vsque ad mortem certa pro iusticia. Sed certe contingit hominibus impedimentum in currendo propter quod deficiunt a triumpho: sicut contigit Athalantae uirgini per Hippomenem. De qua narrat Ouidius 10. Meta. prope finem. Quae tantae agilitatis fuit in currendo, quod a nullo uiuente uinci potuit, nec aliquem uirum dignabatur habere nisi qui eam primo cursu uicisset: & simul cum hoc fuit tantae uenustatis & pulchritudinis quod ab omnibus nobilibus amabatur: & currebant multi eius nuptias affectantes, sed omnes defecerunt, & capitibus plectebantur. Tandem iuuenis quidam informatus a Venere nuptias eius postulauit & Athalanta offert se carmini. Cui iuueni Venus tria poma aurea dedit, ut ea iuxta stadium proijceret, & a cursu suo faceret uirginem deuiare. Currunt agillime hincinde: Incipit Hippomenes fatigari, proiecit pomum aureum. Illa videns pomum diuertit a stadio. Hippomenes praeterijt eam, & praecurrit. llla deuiationem uelocitate compensans, celetiter eum attingebat, proiecit secundum: de quo consimiliter fecit. Ille tandem cum essent prope metam fortiter proiecit tertium, & longius a stadio quam prius fecerat illa cupiditate allecta, cucurrit ad pomum: & interim Hippomenes me tam attingit: & sic de uirgine uictoriam reportauit. Virgo ista uelocissima est anima humana, quae est mirae uenustatis: quia creata ad DEI imaginem, & ni miae agilitatis: quia affectionibus & cogitationibus, nunc est Romae, nune est Parisijs, nunc in coelo, nunc in terra, nunc in inferno. Ista habet currere per stadium uitae praesentis ad brauium finalis iusticiae. Sed unus agillimus, qui simul cum ea conatur currere, uidelicet Diabolus, qui cursor uelocissimus est, lob. 15. Currit aduersus DEVM erecto collo. Iste uidet quod uirtute & uelocitate non potest eam uincere, & ideo cautelis utitur pro uirtute. Habet tria poma & aurea: id est, tres peccatorum delectationes, quas proijcit iuxta uiam huius uitae. Vnam quasi cito post principium: secundam in medio: tertiam prope metam. Primam iuuenibus: secundam uiris: tertiam senibus. Primum pomum est delectatio lasciuiae: secundum superbiae: tertium auaritiae. Et si contingat quod aliquis non impediatur primis duobus, uix tertium euadere poterit: & sic perditur corona iusti ciae finalis. Et ideo necesse habemus certare uiriliter & per uirtuosam continentiam a talibus abstinere, iuxta illud Apost. 1. ad Cor. 9. Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: supple istis tribus. Et Eccles. 15. Qui continens est iu sticiae, apprehendet illam. Sic enim certauerat & cucurrerat Paulus, sicut ipsemet recitat, 2. ad Thi. 4. dicens: Bonum certamen certaui, cursum consumaui, fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona iusticiae.
Tertio iusticia est instrumentum iudicantis. Sine enim iusticia nullus superior iudicat nec bene disponit, & ideo comparatur regulae. Sicut enim latomus lapidem cedens & complanans duo semper habet in prompto, uidelicet regulam & martellum: & cum martello percutit, cum regula dirigit & examinat planiciem. Ita bonus iudex uel praelatus quicunque, duo debet habere in manibus. Malleum ad corrigendum delicta: & regulam legis & iusticiae, ne fiat excessus in uindicta, Esa. 29. Ponam iudicium in pohdere & iusticiam in mensura. Greg. 19. Moral ca. 12. Ille iusticia sicut uestimento uestitur, qui se undique bono ope re protegit & nullam partem actionis suae nudam relinquit. Nam qui in aliquibus actionibus est iustus, in aliquibus iniustus: non est perfecte uestitus, lob. 29. Iusticia indutus sum, uestiui me sicut uestimento.