Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM actum est de idolorum principali adinuentione: In M hac parte agitur de quadam idolatriae promotione uel augmenta tione. Et circa hoc duo facit. Primo ponit istam causam incidenta lem: secundo recapitulat duas causas principales. Secunda pars ibi: Et haec fuit humana.
Circa primum dicit quod causa uehementer promotiua ad colendum idola fuit, diligentia & subtilitas artificum, qui labore summo & rebus preciosis ela borauerunt fabrice idola, mirae speciei, & pulchritudinis gratiosae: propter quod simplices idola intuentes, credebant idolis aliquid numinis inesse. Isti aut arti fices ideo haec fecerunt, ut placerent regibus, a quibus inducebantur, ut eorum effigies fabricatent. Dicit ergo sic: Provexit autem ad horum, scilicet idolorum culturam, & hos qui ignorabant: id est, ad simplices alliciendos, artificis eximia di ligentia. Et subdit: Ille, scilicet artifex, volens placere illi: id est, alicui regi, uel prin cipi, uel tyranno, qui se assumpserat, prae alijs ad effigiendum speciem suam, ela borauit: id est, diligenter laborauit arte sua, vt similitudinem: id est, imaginem ta lis regis in melius siguraret: id est, ita pulchre, sicut melius sciuit, formaret. Quo facto multitudo hominum abducta a ueritate, per speciem: id est, pulchritudinem, operis: eum, principem uel regem, qui ante tempus: id est, paulo antem tanquam he mo honoratus fuerat: quia honoratus fuit dulia: id est, cultu debito alicui excel lenti personae: nunc: id est, post mortem, DEUM aestimauerunt, exhibentes sibi latriam, qui est cultus debitus soli DEO, 2. Mach. 12. Rex Antiochus Lysiae fra tri salutem, patre nostro inter deos translato, &c. Consequenter ponit recapi tulationem causarum idolatriae, quae fuerunt principaliter duae, ut praedictum est: amor deordinatus amicorum, & timor tyrannorum. Vnde dicit, quod hac scilicet dementatio, fuit vitae humanae deceptio: id est, causa deceptionis. Quo niam aut affectui: id est, dilectioni amicorum detunctorum, aut regibus, adhuc uiuentibus prae timore seruientes homines incommunicabile nomen, quod est, hoc nomen DEVS, lapidibus & lignis imposuerunt.
Dicitur autem hoc nomen incommunicabile: quia impossibile est, plures esse tales res absolute distinctas, quale est illud, pro quo iste terminus DEVS proprie loquendo supponit, & tamen hoc nomen DEVS est aequiuocum: Nam dicitur adoptiue de sanctis. In Psalm. Ego dixi, dij estis. Nuncupatiue de idolis, in Psalm. Omnes dij gentium daemonia. Substantiue & naturali ter de diuina essentia. Et licet hoc nomen sit commune tribus personis, ta men quia illae personae sunt una res simplicissima, dicitur hoc nomen incom municabile alijs.
Circa illam clausulam: Et haec fuit humanae vitae deceptio. Notandum est, quod licet uita humana multipliciter decipiatur: quatuor tamen sunt, in quibus ut communiter maior pars mundi decipitur, & oberrat. Decipiuntur enim ho mines in praesumptione propriae perfectionis, in acceptatione nimiae commen dationis, in delectatione foemineae affectionis, & in simulatione columbina compositonis. Prima ergo materia in qua homines communissime decipiun tur est in praesumptione propriae perfectionis. Nemo enim defacili bene iudi cat, nec de gratijs proprijs, nec de culpis proprijs, sed gratias nostras nimis ma gnificamus, & cuipas nostras nimis attenuamus. Et ideo uix est aliquis, qui be ne iudicet de seipso. Vnde Terentius in quadam comoedia: Ita fere compara ta est humana natura, seu omnium hominum natura, ut aliena melius iudicet quam sua: & Tullius in oratione pro Deiotaro: Nemo fere est qui sui periculi iudex, non sibi se aequiorem quam reo praebeat. Hinc est quod nonnulli cum pauca faciant, magna sibi arrogant: & facta propria non aliter extollunt, quam si per ea caeteri omnes supportarentur. Omnino similes Baldeuio depicto & sculpto, qui collo, humeris, & brachijs, & facie prominens, totam fabricam cum onerosa fatigatione se simulat supportare: & tamen fabrica ita fortiter staret, & aeque duriter, si totum illud idolum deleretur uel tolleretur: Tales etiam simi les sunt cuidam alienato a mente, qui semper stans sub dio, nullo modo uoluit intrare domum, nec sedere, bibere uel comedere. Requisitus quare hoc faceret. Respondit: quia ipse supportabat totum coelum, & si ad horam dimisisset coe lum, esse casurum: Ita est de nonnullis praesumptuosis, qui inflati scientia secu lari, reputant se totam Ecclesiam supportare discretione & sapientia, quam se ha bere praesumunt. Quorum cuilibet illud Esa. 44. dicitur: Sapientia tua & scien tia tua haec decepit te: Et quia deceptoria praesumptio ex uerbosis scientijs, ma gis quam ex realibus solet oriri: signanter scripsit Apostolus ad Colo. 2. Vide te ne quis uos seducat per philosophiam, & inanem fallaciam.
Secunda materia in qua homines communiter decipiuntur, est in accepta tione nimiae commendationis. De ista peste dicit Senec. Epistola 2. Incredibi le est multis, quam magnos uiros dulcedo orationis abducat. Et Epistol. 95. O lllud praecipue impedit, quod nobis cito placemus. Si inuenimus, qui nos lau dat, qui nos bonos dicat, qui prudentes, qui sanctos, non sumus modica lau datione contenti. Quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam debitum pendimus, optimos nos esse & sapientissimos assentientes credimus eum sciamus illos multa mentiri saepe. Haec Seneca. Et quia haec deceptio fii potissime per amicos, uel ueros, uel apparentes: signanter dicitur tali Threno 1. Vocaui amicos meos, & ipsi deceperunt me. Vrsus excaecari solet, si candens peluis oculis suis obijciatur: Consimiliter si homini aliqua gratia uel uere uel fallaciter sibi attributa, oculis mentis obijciatur adulatorum commendatione. statim excaecatur & decipitur: Esa. 1. Popule meus quibeatum te dicunt, ipsi te decipiunt, & uiam gressuum tuorum dissipant: Exemplum huius narrat Se nec. lib. 6. de beneficijs: Nerxes (inquit) dux Medorum Graecis bellum indi xit. Cui familiarium unus dixit: Graecos bellum non expectaturos. Alius Grae ciam non solum uinci, sed obrui mole exercitus Medorum. Alius dicebat, ti mendum esse ne urbes desertas & uacuas inuenirent, nec se habiturum, ubi tan tas uires exercere possent. Alius dixit, uix illi naturam rerum posse sufficere, angusta esse classibus maria, militibus castra explicanda, copijs equestribus cam pestria, uix coelum patere sagittis. Dum in hunc modum regem nimia exulta tione furentem excitarent, dixit Demeratus regi: Multitudo ista quae tibi pla cet, metuenda est tibi. Verum est enim, immoderata nunquam posse regi, nec diu durare quod regi non potest: Nihil tam magnum quod perire non posset. Acciderunt ergo quae dixit Demeratus. Ille enim tam grandis exercitus ob de fectum prouidentiae & regiminis fuit uictus a paucis, prouide ordinatis. De cu ius uictoriae commendatione narrat lustinus in Abstralogi. lib. 2. quod de re gno suo 800, millia armauerat, de auxiliarijs uero 300, millia, & centum millia nauium legitur habuisse: sed ipse primus in fuga, postremus in praelio: In peri culis timidus, si metus abesset, inflatus, a paucis est fugatus. In cuius exercitu parum ante fugam equa peperit leporem, quod est animal fugitiuum: sicut nar rat Valerius lib. 1. cap. 4. propter hoc fuit sententia Platonis, sicut narratur in dictis philosophorum: Homines ex inimicis magis, quam ex amicis sibi pro ficiunt. Quia inimici dum eis errores improperant, exinde corriguntur: Ami ci uero suos eis non ostendunt errores, sed tolerant & occultant. Tertia mate ria circa quam potissime decipitur uita humana, est in delectatione foemineae affectionis. Licet enim inuicem amare, & amari sit iuuenibus delectabile mul tum: sicut dicit August. 2. confessio. suarum cap. 1. Quid erat quod me dele ctabat, nisi amare & amari. Sed non tenebatur modus ab animo usque ad ani mum, quatenus limosus est limes amicitiae: sed exaltabant nebulae de limosa concupiscentia carnis, & scatebra pubertatis & obnubilabant & obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Haec August. Licet inquam ista caliginosa dilectio, & carnalis cnaritas multum de lectet, molliat, & eneruet, potissime tamen constringit, & decipit familiaritas foeminarum, Numer. 31. Cur foeminas reseruastis: nonne istae sunt qui decepe runt filios Israel: Harum nanque natura, ars, & delectatio est hominem emolli re, & emolitum decipere. Et ideo signanter Philistaei Dalidam fecerunt media tricem, ut superarent Samsonem, dicentes: decipe eum, & disce ab eo, in quo habeat tantam fortitudinem. Sciuerunt enim illum versiculum: Fallere nere flere statuit DEVS in muliere.
Simul enim ista siunt nonnunquam dum mulier a sancto uiro soliditatem re cepit ad uirtutem, uiro molliciem infirmitatis refundit. In cuius figuram Genes. 2. dicitur: quod ad fabricam mulieris, ablatum est a uiro quoddam os, & resti tuta caro pro osse. Et ideo quantumcunque homo fit osseus soliditate bonae ui tae, caueat sibi semper: quia ex familiaritate foeminea os pro carne facillime com mutatur. Fingunt fabulose de Achille, quod mox cum natus esset, mater eum in aquis Stygijs intinxit per totum corpus, excepto talo, propter quod factus est postea inuulnerabilis in toto corpore: sed tandem in talo uulneratus occi ditur. Haec fabula, quam exponit Alexander Nequam in scintillario Poëtarum, sic intelligitur: Achilles Graecorum fortissimus, uirum uirtute perfectum de signat. Hic in aquis Stygijs intingitur: quia in actibus poenitentiae & aduersi tatibus solidatur: solus talus non intinctus dimittitur: quia semper libidineis tentationibus exponitur. Dicit enim Orpheus, quod in talo est locus libidinis. Humana igitur uirtus quamuis munita sit ad omnia, libidinis tamen usibus subiacet patula. Venae etiam quae in talo sunt, ad renum, & foemorum, & uiri lium pertinent rationem. Signat etiam moraliter, quod quantumcunque ho mo uirtuose & pudice uixerit ante: caueat tamen semper talum: id est, finem. Persona quaedam sexagenaria semper uirgo uixerat 59. & anno sexagesimo corrupta est & defuncta. Et ideo signanter enumerat lob inter caetera difficili ma quae deuicit. Si deceptum est cor meum super muliere, qui d. Non esse quid quid super difficultatem resistentiae, contra stimulum carnis & tentationis li bidinis, lob. 31. Et Valerius ad Rufinum in fine. Lege aureolam Theophra sti, & Medeam lasonis, & uix pauca inuenies impossibilia mulieri. Et subdit: Amice det tibi DEVS omnipotens, omnipotentis foeminae non falli fallacijs. Vnde metrice dicitur: Adam, Samsonem, Dauid, Loth, & Salomonem Femina decepit, quis modo tutus erit:
Quarta materia in qua decipitur uita humana communiter est in simulatione columbinae compositonis, & haec est hypocritarum & assuetorum ad falsam seculi affabilitatem, & praetendentium extrinsecus sanctitatem: & habentium intrinsecus lupinam rapacitatem. Proverbior. 11. Simulator ore decipit ami cum suum. Et ideo signanter docemur in Scriptura: Non debemus nos iudica re hominum maliciam uel bonitatem, secundum extrinsecam physiognomiam, nec secundum intrinsecam anatomiam, nec secundum genethliacam astrono miam, nec secundum ignotam philosophiam. Extrinseca physiognomia relu cet in facie, lohan. 7. Nolite iudicare secundum faciem. Intrinseca anatomia sunt intentiones quas homines habent intrinsecus, & has iudicare non licet, Luc. 6. Nolite iudicare, ut non iudicemini. Genethliaca astronomia est diuinatio secu dum horam natiuitatis alicuius, & constellationis tunc habitae. Ignota philosophia est statim pronunciare & definire. Iste nunquam erit bonus homo, de uno iuuene forsitan errante ex aliqua leuitate, 1. Corinth. 4. Nolite ante tempus iudicare. Dicit enim Hypocras in Aphorismis: Quod praenosticationes acutorum mor borum non sunt omnino certae praenosticationes, neque sanitatis neqe mortis. Moraliter. Acuti morbi sunt lasciuia & dissolutio luuenalis. Malus igitur me dicus in moribus est, qui statim praenosticat, quod talis iuuenis morietur fina liter morte peccati, & quod nunquam bene faciet.
On this page