Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATA miserabili conditione hominis quantum ad eius mortalitatem, & abominabili eius conceptione, propter materiae & loci foeditatem: Prosequitur Salomon in hac parte de hominis la chrymabili educatione, post ipsius natiuitatem. Et circa hoc duo fa cit. Primo narrat natiuitatis humanae fragilitatem. Secundo assignat eiusdem fragilitatis communitatem. Secunda pars ibi: Nemo enim ex regibus. Circa pri mum duo facit. Primo fatetur se habuisse inchoationem dolorosam: Secundo fatetur se habuisse educationem curiosam in uolumentis. Quantum ad primum dicit tria. Nam fatetur se Salomon in suo ingressu fuisse miserabilem, propter tria. Caruit enim diuitiarum proprietate, uirium suarum potestate, & omnium deliciarum iocunditate.
Caruit ergo diuitiarum proprietate: quia nudus natus, nihil secum attulit in hunc mundum: ideo dicit: Et ego natus accepi communem aërem: quasi diceret: Nec tantum mecum apportaui de proprio unde possem respirare, sed usum ele menti comunissimi ta bestijs quam hominibus mihi approbaui, nec ego aërem creaui, sed creatum accepi: nec pro me creatum singulariter, sed & pro omni bus generaliter. Et similiter decidi in factam terram: quasi dicat: Ecce quod carui omnium uirium potestate: quia nec ueni in mundum uolans, nec ambularis, nec mobiliter nauigans, uel aequitans: sed sine quacunque fortitudine decidi de utero matris meae. Vbi receptus per manus aliorum, reclinatus sum ad terram: licet non immediate, tamen mediate terra me supportauit, uidelicet quae facta sunt ante me, & non propter me de novo: & primam vocem similem omnibus emi sit plorans, quasi dicat: Ecce quod carui deliciarum iocunditate: quia prima uox quam emisi in mundo fuit uox ploratus, & fletus, & non solum ego hoc feci, sed omnes sic clamant in mundum uenientes: quia omnes "Clamant e vel a quotquot nascuntur ab Eua."
Si sint masculi omnes conqueruntur de primo patre Adam: & ideo clamant a. Si sint foeminae conqueruntur de prima matre Eua, & ideo clamant e: quia propter eorum peccatum cum poena & dolore sunt in mundo uicturi. Et ideo narrat beatus Augustinus lib. 6. de uisitatione infirmorum: quod quidam philo sophi fuerunt, qui natiuitate puerorum flebant, lamentabantur, & plangebant, & in morte hominum laetabantur & gaudebant. Et CHRISTVS reuocaturus Laxarum ad uitam istam mortalem & miseram fleuisse legitur loh. 11. Et la chrymatus est IESVS
Nota CHRISTVM supponimus quater fleuisse in infantia, in resuscitatione Laxzari, super ciuitatem Hierusalem, Lucae 19. Videns ciuitatem fleuit, &c. Et in cruce, Hebr. 5. Cum clamore ualido & lachrymis exauditus, &c. Primo in in fantia ut se uerum hominem ostenderet, ut lachrymas magis autenticas redde ret, ut in se credituros in suum amorem accenderet. Secundo super Laxarum, ut exhiberet ei officium humanitatis, ut daret signum intimae charitatis, ut com pateretur amico, qui reuocaretur ad statum humanae calamitatis. Tertio super ciuitatem, ut doctrinam quam docebatpro persecutoribus exorare confirma ret, ut se fontem pietatis ostenderet, ut tyrannidem persecutorum suorum or fenderet. Quarto in cruce, ut acerbitatem mortis suae exprimeret, ut nos ad si bi compatiendum excitaret, ut nos ad miserendum Patrem humano generi pro uocaret. Et bene dicit, quod primam vocem similem omnibus emisi plorans. Pri ma enim vox humana & Latina est uox plorationis, & gemitus: quia extrema gaudij luctus occupat, Proverb. 14. Et ideo conueniens est, quod medium con cordet cum extremis dum in hac ualle lachrymarum moramur. In Psal. Ascen siones in corde suo. dist. in ual. la. Dicitur de quodam uiro, sicut narrat Solinus de mirabilibus mundi lib. 2. cap. 3. Nascentium vox prima uagitus est. Laeti ciae enim risus differtur in extremum diem, solus Zoroastes eadem hora qua na tus est risisse legitur: nec hoc in naturale bonum praetendebant futurum. Fuit enim inuentor artium magicarum, cuius auus Aulus Crassus, quem bella Per sica rapuerunt, nunquam risit. Et ideo Aulus Gellius cognominatus est secum dum Solinum ibidem conuenienter. Si ergo puer recenter natus, quasi in poe s nam peccati originalis per 40. dies differt signa laeticiae & iocunditatis: ac si di a ceret: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, &c. Multum rationabile est quod nos annuatim per dies 40. ploremus, & a nobis signa laeticiae elongemus, quae peccata actualia, & personalia, & mortalia multa commisimus. Deut. 9. lacui coram Domino quadraginta diebus & quadraginta noctibus (qui ui delicet eum suppliciter exorabat) dicens Moyses filijs Israel. Patet ergo quod merito Salomon fatetur se inchoationem habuisse dolorosam. Secundo fatetur se habuisse educationem curiosam. Et quantum ad hoc dicit sic: In volumentis nutritus sum & curis magnis
Nulla proles in mundo bestiae uel auis, tanta solicitudine indiget educatio nis: Nullus apparet foetus tantae imbecillitatis, sicut homo, qui nec incedere, nec comedere per se nouit, nec bibere, nullum secum indumentum affert. Et ideo necesse est quod in pannis & in uolumentis ponatur, Luc. 2. Inuenietis infantem panis inuolutum. Vnde Hugo in didascalico lib. 1. Qui usum uestimentorum primus adinuenit considerauit, quod singula quaeque nascentium propria quae dam habent munimenta, quibus naturam suam ab incommodis defendant. Cortex ambit arborem, penna tegit uolucrem, & piscem squama operit: lana quem induit, pilus iumenta uestit, concha testudinem claudit: nec tamen sine causa fa ctum, quod cum singula animantium naturae suae arma habeant secum nata. Solus homo inermis nascitur & nudus: Oportuit enim ut illis qui sibi prouidere ne sciunt, natura consuleret. Homini aut maior ex hoc experiendi occasio praesta retur, cum illa quae caeteris naturaliter data sunt propria ratione sibi inueniret, de eadem loquens Chrysost. 7. cap. super Matth. datrationem quare inter alia animalia solus homo nascitur inermis. Et dicit sic: Omnem creaturam sensibi lem, animatam & munitam creauit DEVS, alios ueloci pedum cursu, alios un guibus, alios pennis, alios cornibus: hominem solum sic disposuit, ut uirtus sua sit ipse DEVS, & in eo quod infirmiorem eum fecit in seipso, fortiorem esse uo luit in DEO, ut necessitate infirmitatis coactus, semper necessarium habeat Do minum suum requirete: Dicit ergo Salomon, in volumentis nutritus sum & cu ris magnis, qui. d. ideo in uolumentis quia nudus, lob. 1. Nudus egressus sum de utero matris meae. Ideo in curis magnis, quia infirmus & imbecillis. De poena & solicitudine materna circa prolem dicit lnnocentius de uilitate conditionis humanae sic: Concipit mulier cum immundicia & foetore, parit cum tristicia & dolore, nutrit cum angustia & labore, custodit cum instantia & timore. Istam originalem nuditatem docet Bern. considerandam esse frequenter, secundo de com sideratione scribens ad Eugenium sic: Consulo, considera maxime quid es, homo uidelicet, quomodo & qualiter natus es. Nec modo quoe natus es, sed qualiter na tus attendas. Nude nudum consideres: quia egressus es de utero matris tuae. Con sideranti quid sis, occurrit tibi homo nudus, & pauper, miser, & miserabilis ho mo: dolens que homo sit, erubescens quem nudus sit, plorans que natus sit, murmurans que homo sit: natus ad laborem non ad honorem, homo natus de muliere, & ob hoc cum reatu: breui uiuens tempore, ideoque cum metu repletus multis mise rijs: & propterea cum fletu & uerecundia multis & multiplicibus: quia miserijs cordis, miserijs corporis, miserijs dum dormit, miserijs dum uigilat, miserijs quocunque se diuertat. Enarrata humanae natiuitatis fragilitate prosequitur Sa lomon de eiusdem fragilitatis comunitate & dicit sic: Nemo ex regibus aliud ha buit natiuitatis initium, quasi diceret, quandocunque refulgeat ornamentis uestium & armorum, ministerio militum, & munimento fortium, tale fuit eorum initium Vnde Bern. in quodam sermone de passione Domini: Graue iugum super o mnes & totos filios Adam a die exitus de uentre matris eorum, usqe ad diem sepulturae in matrem omnium. In sordibus generamur, in tenebris confovemur, in doloribus parturimur, ante exitum miseras oneramus matres: In exitu mo re uipereo laceramus: mirum quod non ipsi pariter laceramur, primam uocem plorationis edimus: merito quidem utpote uallem plorationis ingressi, ubi ma liciae plurimum, sapientiae modicum, ubi uitiosa sunt omnia, omnia lubrica, o perta tenebris, & obsessa laqueis peccatorum: ubi periclitantur animae, ubi spi ritus affliguntur, ubi tantum uanitas & afflictio spiritus est: Memo ergo ex regi bus aliud nabuit natiuitatis initium. Et ideo finaliter conciuditur. Vnde ergo in troitus est omnibus ad vitam, & similis exitus Si enim aliquae foret dissimilitudo, hoc appareret in ingressu & egressu nobilium: cuiusmodi sunt reges, & princi pes. Sed de eis est sicut de alijs quibuscunque, sicut de me ipso iam narraui: Ergo unus est introitus: id est, similis natiuitas omnibus ad uitam, & similis exitus Ec cles. 2. Didici quod unus esset utriusque interitus. Et ideo metrice dicitur: "Mors Dominum seruo mors sceptra ligonibus aquat. Dissimiles simili conditione trahit. Pauperis & regis si scripturam bene legis, Dat causam fiendi communis lex moriendi".
Et ideo hominem conuenienter alloquitur Bern. in meditationibus suis dicens: Quid superbis puluis & cinis: cuius conceptus culpa, nasci miseria, uiuere poe na, mori angustia. Cur carnem tuam preciosis impinguas rebus, & adornas: quam post paucos dies uermes deuoraturi sunt in sepulchro: Animam uero tuam non ornas bonis operibus, quae DEO & angelis eius repraesentanda est in coelis, & infra: Insanus sane labor dimittere curam cordis, & carnis sedulam peragere curam: In desiderijs impinguare & fouere cadauer putridum, quod paulo post esca uermium nullatenus dubitatur, &c
On this page