Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM actum est de tenebris, quibus afflicti fue runt Aegyptij: In isto Capitulo agit de beneficio lucis, quo confortati sunt Hebraei. Et circa hoc duo facit: primo com memorat beneficium lucis collatum Hebraeis in Aegypto: Secundo beneficium lucis collatum eisdem in deserto. secunda pats ibi: Propter quod ignis ardentem, &c.
Circa primum no tatur, quomodo lucis beneficio deprecabantur. Secundo quomodo propter hoc DEO deuote regratiabantur. secunda pars ibi: Et quia non iusi. Circa primum, primo notatur apud Hebraeos lucis praesentia, cum dicitur: Sanctis aut tuis maxima erat lux. Secundo apud Aegyptios lucis carentia: quae impediebat uisum, licet non auditum. Et ideo dicit: Et eorum quidem vocem, scili cer Hebraeotum, inimici Aegypm audiebant, sed figuram corporalem non videbat, prae densitate tenebrarum, quae omnium lucem impediebant. Existentes enim in tenebris communibus, possunt existentes in lumine uidere. Ex quo argui po test, quem Iux multiplicat speciem suam per medium tenebrosum, quae species non est realiter lux, sed intensio lucis: sicut species coloris non est color, sed intensio colo ris: nisi enim talis multiplicatio specierum ponatur, infinitae difficultates perspe ctiuae insolubiles apparebunt. Sed ad istos Aegyptios non potuit lux attingere, in qua erant filij Israel: nec potuit se multiplicare, propter aëris uel uaporis den sitatem. Consequenter sequitur gratiarum actio, ubi narrat duo, uidelicet, quo tunc temporis filij Israel duo fecerunt. Nam regratiabantur & deprecabantur. Regratia bantur autem pro duobus, uidelicet pro sui impunitione, & liberatione & ab hostium potestate. Quantum ad primum dicit sic: Et quia non ipsi, sed Hebraet per eadem passi sunt, cum Aegyptijs, magnificabant te, Exo. 15. Cantemus Do mino, gloriose enim magnificatus est. Quantum ad liberationem ab hostium potestate subdit: Et qui ante lesi erant sub seruitio Pharaonis, Exod. 1. quia non ledebantur a plagis istis, gratias agebant tibi, & sequitur eorum deprecatio. Fuit autem eorum deprecatio, quod esset differentia, inter illos & Aegyptios: id est. ut non sic tractarentur, sicut Aegyptij, nec sic tractari mererentur: & hoc est quod dicit: Et vt esset differentia te DEVM petebant, gratias agebant. Circa gra tiarum actionem notanda sunt tria. Primo qualiter DEO gratiarum actio est reddenda. Secundo de qua materia est sumenda. Tertio qualiter gratiarum actio est explenda. Circa primum est sciendum quo regratiari uel gratias agere DEO, est actus multum comendabilis, utpote quia est beatorum operatio, perceptorum augmentatio, diuinitatis protestatio, & nostrae necessitatis demonstratio. Pri mo ergo DEO regratiari est propria operatio beatorum, qui ad nihil aliud va cant, nisi ad DEVM laudandum, & ei de collatis beneficijs regratiandum. Et ideo illud artificium bonum est addiscere, de quo in perpetuum oportet nos uiuere. Qui enim ad curiam regis debent transire, tempestiue conditiones curiae debent addiscere. Eodem modo nos conuenit in praesenti gratiarum actionem addiscere, ut sciamus qualiter nos in patria debeamus habere: quia Esaiae 51 dicitur: Gaudium & laetitia inuenitur in ea, gratiarum actio, & uox laudis. Se cundo gratiarum actio deuota est bonorum a DEO receptorum augmentatio. Nam sic DEVM maxime prouocamus ad dandum maiora, si de praeceptis gratias refe a ramus. Vnde Bern. Ad locum unde exeunt flumina gratiarum, reuertuntur, ut ite rum fluant. Agricola nimirum illam terram diligentius colit & seminat, quae fru ctum reddit uberius: & quanto terra est foecundior, tanto meliori semine semi natur. Moraliter homo est quasi ager DEI,Corinth. 3. DEI agricultura estis. Ipse enim est sicut agricola, iohannis 15. Pater meus agricola est: quanto ergo maiorem fructum per gratiarum actionem persona rependit, tanto ei liben tius dona sua tribuit. Et ideo optimus modus impetrandi est, gratias agere de acceptis. Et per oppositum, qui non agunt gratias de receptis, merentur puniri, & priuari iam habitis, testante Apostolo, Roman. 1. de Philolophis, qui cum cognouissent DEVM, non tamen sicut DEVM glorificauerunt, aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum. Vbi dicit Augustinus, quod DEVS dedit gratis, tol lit ingratis. Exemplum enim habemus de Excechia, Esaiae trigesimooctauo qui punitus fuit propter ingratitudinem. Cum enim dedisset ei Dominus triumphum incredibilem, & percussit centum octuagintaquinque millia in castris Sennacherib, licet secundum Iosephum hostias cum populo immo lasset, non tamen digne gratias egit, nec canticum inde cantauit, sicut patres illo tempore consueuerunt. Tertio gratiarum actio est quaedam diuinae ma iestatis protestatio. In hoc enim quod DEO de suis beneficijs regratiamur, cum a Dominum nostrum & capitaneum protestamur. In cuius figura adeps in sacri ficijs soli DEO offerri debuit, Leuit. 3. Omnis adeps Domini est iure perpe tuo. Vnde & CHRISTVS uolens de quinque panibus festum facere, quod non fuit festum humanum, sed diuinum, gratias agens, fregit & dedit discipulis suis, ut apponerent turbae, Mar. 8. Quarto gratiarum actio est nostrae necessitatis demonstratio. Qui enim regratiatur, suam necessitatem protestatur. Et haec est ratio moralis, quare Decimae institutae fuerunt, & DEO specialiter dedi catae: Est enim decem limes & perfectio numerorum: & ideo dum nobis no uem retinemus, & DEO decimum damus, imperfectionem nobis esse fatemur, & omnem perfectionem soli DEO attribuimus. Eodem modo dum DEO gra tias agimus de receptis, protestamur quom nihil nisi de eius munere possidemus. Secundo notandum quod materiam regratiandi sumere debemus ex diuinis beneficijs, quae sunt potissime sex, uidelicet creationis, redemptionis, expecta tionis, iustificationis, conseruationis, & praemiationis. De opere creationis Bern. in quodam sermone dicit sic: Considera DEVM in beneficio creationis quam creauit te sine comodo suo, Psal. ait. Bonorum meorum non indiges: sine merito tuo, quia nihil ante promeruit, qui penitus nihil fuit. Cogita qualem te fecit se cundum corpus, egregiam creaturam, secundum animam magis egregiam, ut pote imagini Creatoris insignem, rationis participem, beatitudinis sempiter nae capacem. Considera & dominationis potestatem. Terror enim hominis super cuncta animantia in minimo discernitur. Considera ergo largitatis ad ministrationem, quanta tibi largitus est ad sustentationem, quanta ad eruditio nem, quanta ad consolationem, quanta ad correptionem, quanta ad delecta tionem. Secundo DEO gratias agamus de opere redemptionis. Bern. in quo dam alio sermone: O bone IESV, quid tibi & morti: nos debuimus, & tu sol uis, nos peccauimus, & tu luis. O pietas: opus sine exemplo, gratia sine meri to, charitas sine modo. Tertio de beneficio expectationis, quo nos peccantes expectat, gratiarum actionis materia sumi debet, quotiens peccator prome ruit, quo ei tempus poenitentiae auferretur. Et constat quotiens mortaliter pec cauit, indignus est uita aeterna, statim cum sit ingratus autori uitae. Frequenter autem habet peccator considerare, quotiens in statu damnationis existens, in periculo mortis fuit, uel ab infirmitate intrinseca, uel ab aduersitate extrinse ca. Est enim beneficium, si quis addictus suspendio, & fune applicato ad col lum, uel si uinculatus membrum extendit mutilatori, si tunc talis ab aliquo li beraretur, maximum beneficium esse dinosceretur. Quo ergo tunc peccator diuertisset, si tunc liberatus non fuisset, nisi ad infernum pro semper: Huius ergo liberationis beneficium sempiternum uendicat amorem humanum. Cas siodorus de opere uariorum dicit sic: Elephantem ingenio hominis posse ca pi. Cum enim se arbori semisuccisae appodiauerit, & arbore fracta ceciderit, per se resurgere nequit, sed humano solatio cuius parte iacuit belua, suis gressibus restituta, memor est beneficij sui. In magistrum quippe recipit, quem sibi be neficium fuisse agnoscit, ad ipsius arbitrium mouvet gressus ipsius uoluntate, cibos capit, inuicem manus promuscidam tendit, & a magistro pro futura gra tia tantum accipit: quia se ipsius cura uiuere posse intelligit. Si ergo bestia ra tionem non habens tantas liberatori gratias agit, qui lapsum ad gressum redu cit: Ionge magis homo gratias referre tenetur illi, qui pluries lapsum de infer ni uoragine pluries liberauit. Quarto de beneficio conseruationis tam in esse naturae, quam in esse gratiae, grates referendae sunt. Vnde Augustinus de san cta uirginitate: Omnia peccata sic habenda sunt, tanquam dimittantur, a qui bus DEVS custodit, ne committantur. Et infra: Quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur: & quisquis ab impudico pudicus factus est, ab illo corrigitur, & quisquis in finem impudicus est, ab illo deseritur occulto quidem iudicio, sed non iniquo. Et ideo signanter dicitur hic in litera: Quia non laede bantur gratias agebant. Nam sancti uiri non solum de sibi dimissis gratias agunt DEO, sed & de his a quibus sunt per suum adiutorium praeseruati. Vltima ma teria gratiarum actionis est consideratio praemiationis: quia DEVS talia prae parauit electis, quae in cor hominis ascendere nequeunt in praesenti. Tertio no tandum quomodo uel qualiter gratiarum actio est explenda. Debet enim ha bere quatuor conditiones si debito modo debet expleri. Primo debet habere magnitudinem: secundo assiduitatem: tertio uniuersalitatem: & quarto hila ritatem. Primo ergo debet habere magnitudinem: & ratio est: quia homo plus accepit a DEO quam aliqua creatura, & ideo decet eum magis magnifice gra tias agere. Nam lucis est talis natura, quod ubi plures radij ad aliquod soli dum diriguntur, ibi maior est reflectio, & maior ad splendoris multiplicatio. Vnde iuxta terram est maior calor, quam in medio interstitio aëris, propter ma iorem & densiorem radiorum solarium multitudinem. Sic moraliter esse de bet, quo nanque homines plures diuinorum beneficiorum radios recipiunt, eo per gratiarum actiones plures radios in DEVM reflectere conuenit, 2. Mac hab 1 de magnis periculis a DEO liberati magnifice gratias agimus ipsi. Secun do debet habere assiduitatem,1 Thess. 2. Gratias agimus DEO sine intermis sione. Haec est ratio quare omnes horas canonicas per DEO gratias termina mus: in signum, quod omnia opera nostra in eius debent gratiarum actione terminari. Tertio debet habere uniuersalitatem, ut pro omnibus non solum pro, placentibus & prosperis, sed etiam pro aduersis DEO gratias reddamus, Ephes. 5. Gratias DEO agentes semper pro omnibus. Aristot. 2. Politicorum prope finem dicit, quod Plato inter leges suas ordinauit, quod ciues se exercitarent per usum & studium, ut fierent ambidextri, ut utraque manus fieret utilis ad bellandum. Isto modo moraliter nos exercitare debemus, ut ambidextri fia mus: ut uidelicet non solum tempore prosperitatis, sed etiam aduersitatis con tra fortunam pugnare, & DEO semper regratiari sciamus. Dicit autem Ga lenus, quod mulier, utrasque dextras habens, non sit. Vir nanque quandoque utitur utraque pro dextra, mulier non: Ita moraliter effoeminati utranque for tunam aequanimiter sustinere non possunt, sed tantum prosperitate sciunt uti. Per oppositum uiri sancti omni fortuna benem utuntur ad honorem DEI & uictoriam. Talis fuit Apostolus qui dicebata Corinth. 2. DEO autem gratias, qui semper triumphat nos in CHRISTO IESV. Quarto debet habere hilari tatem siue iocunditatem, ut fiat non ex tristitia uel necessitate. Solinus de mi rabilibus Mundi: Quod in Alessa regione est fons quietus, qui scaturit sem per, & infra riuos suos manens: nisi ad cantum, siue ad citharam, uel tybiam, statim uero ad sonitum melodiae intumescit, & alueum suum excedit. Fons omnis bonitatis DEVS est, hic ad laetam gratiarum actionem statim exube rant, & beneficia maiora impendit, & subtrahit ei, qui gratiarum actiones laete non rependit. In cuius figura dicitur Nehemiae duodecimo, quod ludaei con uocauerunt Leuitas ut dedicationem facerent muri Hierusalem in laetitia, gra tiarum actione, & cymbalis, & cantico: sic ergo gratias agebant in cantico.
On this page