Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
INTENTIO sapientis Salomon in isto cap. VIII est, spe cialiter enarrare, quemadmodum ad illam mirabilem sapien tiam, quam habebat, deuenerit. Etluult dicere, quod nec ab homine, nec a studio, nec a daemone, nec ab angelo, sed per deuotam supplicationem impetrauit eam a DEO. Vnde circa hoc duo facit. Primo ostendit quantum habuit ad sa pientiam adquirendam desiderium & affectionem: Secun do ponit in forma suae petitionis deuotam supplicationem. Secunda pars ibi cap. IR. DEuS patrum meorum.
Circa primum est advertendum quod personae inter quas feruentior amor ostenditur, ut communiter inter homines: sunt uir & mulier, iuuenis & puella, amicus & amica, qui inter se contrahere cogitant copulam coniugalem: & ideo sapiens Salomon ut amoris uehementiam manifestaret, quam habebat ad sa pientiam, licentia poetica, ficta quidem narratione, sed sub uera significatione introducit seipsum, in forma iuuenis cuiusdam puellae nobilissimae, quam Sa pientiam uocat, nuptias affectantis. Prudens autem nuptias contracturus fic procedit. Primo considerat ualorem & gratias personae cum qua proponit con trahere. Secundo dotem & diuitias, quas potest cum ea recipere. Et tertiosi com ditiones propriae suiipsius possint puellae congruere. Quarto quomodo eam a parentibus & amicis, quorum interest, poterit petere & habere. Isto modo Sa lomon cum amica sua sapientia contracturus. Primo ostendit ipsam puellam mira biliter amabilem, & gratiosam. Secundo ostendit ip sius dotem fore summe desiderabilem & preciosam. Tertio sibiipsius conditionem monstrat fuisse spectabilem & uirtuosam. Et quarto ostendit puellae datorem habere nobilitatem uenerabilem, gloriosam. Et secundum ista quatuor capita diuiditur in quatuor partes. Secunda pars ibi: proposisi ergo. Tertia ibi: Puer autem eram. Quarta ibi: Et vt sciui quoniam aliter non possim esse continens nisi.
Circa primum duo facit. Primo ponit quandam ex praecedentibus deductam conclusionem. Secun do aggreditur enarrare, quantum habuit ad sapientiam adquirendam desi derium & affectionem. Secunda pars ibi: fanc amaui. Conclusio ex praeceden tibus illata & demonstrata est ista, quod sapientia habet omnem potentiam gu bernatiuam. Et sequitur ex hoc, quod ipsa omnia potest, benigna, & suauis, & amans bonum actum, & nihil uetans benefacere, sicut superius inVII, cap. dictum fuit: ergo cum sit libera, non uetabat seipsam, quando faciet bonum actum. Et cum pro pria sua actio fuerit regere uniuersa: ergo haec faciet secundum conditiones suae bo nitatis, uidelicet potenter & misericorditer. Vnde dicit: Attingit ergo a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Quia hic sit mento de gubernatione diuina, potest esse duplex dubitatio. Prima an omnia sub dentur gubernationi diuinae: Secunda an DEVS disponat omnia miseri corditer
Quantum ad primum uidetur quod DEVS non omnia gubernet: quia si sic, nihil male fieret in uniuerso, cum sit summe bonus & summe potens. Se cundo: quia si gubernaret omnia, nihil fieret praeter propositum suum, & sic nihil fieret a casu, contra Arist. 2. Physic.
Ad oppositum est litera. Et est dicendum, quod DEVS gubernat omnia cum sit causa efficiens omnium: & etiam finis: quia omnia efficit propter se, & ad honorem suum congruit omnia in se dirigi, sicut in finem. Hoc autem est gubernare, dirigere res in aliquem finem intentum. Est tamen sic guberna tor omnium, quod gubernat mediantibus causis secundis. Vnde corpora grossiora & corruptibilia gubernat per corpora coelestia & incorruptibilia: & corpora coelestia per angelos siue per intelligentias. Huius ratio est: quia ma ioris bonitatis comunicatio est, si gubernans & efficiens causalitatem guber nandi & efficiendi alijs sub se ordinate communicet, quam si superiora ab infe riorum gubernatione, & omnia immediate per se ipsum gubernaret: & ideo ostendendo suam perfectionem in causando, & communicando perfectio nem suam in creaturis, communicat quibusdam gubernationem aliarum.
Et ad rationes quando primo arguitur quod nihil male fieret in uniuerso, si ipse o mnia gubernaret, neganda est consequentia: sed uerum est si ipse solus & im mediate omnia gubernaret & ageret, nihil male fieret: modo quia idem effe ctus fit a DEO, sicut a causa partiali, & a creatura rationali concurrente, sicut ab alia causa compartiali. Ideo contingit, quod idem effectus fit a DEO bene & ab homine male, iuste a DEO, & ab homine, iniuste. Et potest poni ex emplum, ut si dominus dicat seruo, trahamus istam chordam leniter, sic quod eam non frangamus. Et seruus trahens ruditer frangat chordam. Ista fractio est a domino, & tamen seruus peccat & male facit, & dominus non. Sic DEVS statuit quod creaturae rationali uult cooperari in suis operationibus, ut cursus naturae maneat, quem instituit, sine quo nulla res potest aliquid agere, imo nec potest esse per momentum, nisi ipse conseruaret. Quando ergo creatura rationalis facit contra legem sibi praefinitam a DEO, quamuis a DEO conser uetur & gubernetur, & DEVS idem generaliter cooperetur, sicut cooperatur igni comburendo, & Soli lucendo: tamen creatura male facit legem DEI transgrediendo, non autem DEVS qui sic facit, sicut lex sua statuit.
Ad secun dum quando arguitur quod nihil fieret a casu, si DEVS omnia gubernaret, di cendum est: quod idem effectus dicitur esse a casu, & praeter propositum re spectu unius causae, & non a casu respectu alterius. Sicut ponitur exemplum de domino, qui mittit duos famulos in negociis suis ordinans, quod uter que obuiet alteri certo loco & tempore, quorum neuter scit de alio. Iste con cursus famulorum dicitur esse a casu respectu utriusque famuli, & tamen est per se intentus respectu Domini. Et sic est dicendum quod nihil fit in uniuer so a casu respectu diuinae gubernationis, nec aliquid sibi inopinatum eue nire potest. Sed ex concursu caufarum particularium bene procedit effe ctus, qui a natura est intentus: & ille effectus dicitur casualis uel fortuitus respectu earum. Et haec est intentio beati August. de 83. quaestionibus qui 24. ubi dicit: Quidquid a casu fit, temere sit, & quod temere fit, non sit a prouidentia. Si aliqua fiunt in mundo a casu, non a prouidentia, qua u niuersus mundus administratur, tunc erit aliqua natura, & aliqua substan tia quae ad opus prouidentiae non pertineat: quod quia falsum est, concludit, quod nihil aliud casu sit in mundo. Et ad istum intentum dicit Plato 2. in Thimaeo: Nihil sit cuius ortum legitima causa non procedat Isti sententiae concordat Boët. 5. de consolat. prosa 1 ubi definit casum, dicens "Quod casus est inopinatus ex confluentibus, causis in his, quae ob aliquid ge runtur euentus". Sed hic uidetur esse contrarietas inter Aug. & Boët. quia secum dum Aug. nihil in mundo sit a casu, secundum autem Boët, multa siunt a ca su. Dicendum quod non est contradictio, sed aequiuocatio. Antiqui enim E picurei dixerunt casum esse euentum productum motu temerario, & nulla con mixtione causarum. Et sic accipit beatus Aug. casum loco praeallegato. Et Boët sic accipiendo casum dicit sic: Casus non est nisi uox inanis nullam rem habens suae significationi subiectam. Accipiendo autem casum sicut dicit Arist. 2. Phy quia casus est causa per accidens in his quae siunt propter finem & in minori parte. Vel secundum Boëtij definitionem sic est dicendum: quia idem fit a ca su, & tamen a causis per se: sicut per se causa inuentionis thesauri est fossio agri & reposito thesauri in eodem. Sed quia istum effectum non intendebat fodi ens, dicitur respectu illius a casu.
Quantum ad secundum dubium. An uidelicet DEVS disponat omnia sua uiter & misericorditer, uidetur quod non per instantias: quia uidelicet paruulos non baptiaeatos punit aeternaliter pro originali peccato, unde uidetur quod in istos nullam exerceat misericordiam: Item Iacob. 2. Iudicium sine misericordia fiet illi qui non fecerit misericordiam: ergo tales non disponit misericorditer
Ad oppositum est litera, & dicendum est quod sic. Sicut enim dicitur 5. E thicorum: Minus malum vocatur aliquando magis bonum: quia ergo DEVS tribuit bonis ultra merita, & malis citra, dicitur omnia misericorditer dispone re. Misericordia enim dicit voluntatem benefaciendi alicui indigenti: DEO uero omnis creatura indiget, sine quo nec esse potest: & ideo cum omnia de sua gratuita uoluntate conseruet, omnibus misericordiam impendit. Et quia DEVS ex sua bonitate nobis impendit bona, & non punit nos nisi pro nostra culpa, ideo dicitur proprie sibi competere misereri, & quasi improprie punire. Ad primum de paruulis dicendum quod DEVS pro peccato originali non solum posset inflixisse carentiam uisionis diuinae, sed posset omnes annihilare si uellet. Et ideo in hoc agit misericorditer cum eis, quod esse humanum habebunt, & uiuent sine poena sensus. Tren. 3. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti. Ad secundum dicendum, quod licet immisericordes non consequuntur misericordiam eos totaliter a poena liberantem, consequuntur misericordiam aliquid de poena debita relaxantem: quia circa condignum punientur, sicut alij omnes, qui pro suis deme ritis danabuntur. In secunda parte lectionis aggreditur Salomon enarrare quan tum habuit ad sapientiam adquirendam, affectionem & desiderium: & ideo dicit sic: fanc amaui, &c. lbi de se fatetur sapientiam desiderasse secundum quinque condi tiones uirtuosas. Ipsam nanque desiderauit frequenter & studiose. Et quantum ac hoc dicit: hanc amaui uere, uidelicet ex corde affectualiter & laboriose. Et qua tum ad hoc dicit: Et exquisiui lnquirere est, intus querere, scil. in sua voluntate & in mente. Et exquirere est extra quaerere in studio & opera, & perseueranter & animose: ideo dicit, a iuuentute mea, non a senectute: quia de eo dicitur 3. Reg. 11. Cum iam esset senex, deprauatum est cor eius per mulieres. Et Ecclesiast. 25 Quae in iuuentuie tua non congregasti, quomodo inuenies ea in senectute tua: Est autem notabile exemplum ad cuiuslibet hominis praesumptionem rescinden dam, ne aliquis praetextu mundiciae suae iuuentutis superbiat, cum tam sanctum, tantum a DEO priuilegiatum, tanta sapientia dotatum recogitat, per mulieres fuisse in senio deprauatum. Quarto desiderauit sapientiam utiliter & fructuose. Et quantum ad hoc dicit: Quaesiuit mihi sponsam eam assumere. Sponsa enim natu raliter appetitur propter prolem: proles uero sapientiae est opus meritorium, Et ideo quicunque sapientia desiderat ad delectationem uel ostentationem seu in trinsecam elationem: hic sibi sapientiam non desiderat fore sponsam, sed po tius meretricem. Sed ille eam in sponsam copulat, qui per eam opera merito ria generat. Et ideo dicitur Iacob. 2. quod fides sine operibus mortua est. Vn de August.s sermone 22. Fides appellataest ab eo quod fit. Duae syllabae sonant cum dicitur fides. Prima syllaba est a facio. Secunda a dic. Interrogo ergo utrum credas, & dicis, credo Fac quod dicis & fides est. Quinto desiderauit eam prudenter & ingeniose, & quantum ad hoc dicit: Et amator factus sum forme allius. In sacra namque Scriptura, quae est sapientiae contentiua est sensus literalis quasi materia: sensus uero spiritualis quasi forma. Vnde rudi populo ludaeo rum dicitur Deut. 4. Vocem uerborum eius audistis, & formam penitus non uidistis. Ista ergo ita amanda est, ut habeamus formam scientiae & ueritatis in lege, ad Roman. 2. Et ad Rom. 6: "Gratia autem DEO quod obedistis ex cor de in eam formam doctrinae in quam tradidi estis". Glossa. doctrina Euangelij forma est quae imaginem DEI deformatam restituit, in quam tradidi estis, non per homines, sed per gratiam IESV CHRISTI
On this page