Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 7
HVC usque docuit Sapiens, qualiter homo uirtuosus ordinare debet in DEUM suas affectiones. Hic autem exequitur informare quo modo debet in DEVM ordinare suas locutiones. Et circa hoc sic procedit: Primo docet uitare maliciam loquendi in generali. Secundo quaedam uitia loquendi dissuadet in speciali, ibi: custodite igitur vos. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod maliloquus non potest euadere impunitus in iudicio per culpae suae tergiuersionem. Secundo quod non potest euadere impunitus per culpae suae occultationem, ibi: Propter hoc qui loquitur. Circa primum duo facit: Primo ostendit, quod iudex suus habet de eo plenariam cognitionem. Secundo suae tantae noticiae assignat rationem, ibi: quoniam spiritus Domini, &c Circa primum adhuc duo facit. Nam primo ostendit quod iudex peccatoris maliloqui habet ad bonos summam pietatem: Secundo quod seruat ad malos iustam aequitatem, ibi: & non liberabit maledictum. Dicit ergo primo sic: Benignus est spiritus sapientiae, & potest hic spiritus accipi dupliciter: notionaliter pro Spiritu sancto, iuxta illud Ioh. 15. "Spiritus ueritatis, qui a patre, procedit, ille testimonium perhibebit de me": essentialiter, pro tota Trinitate, quae est DEVS, iuxta illud 4. Spiritus est DEVS & eos qui adorant eum in spiritu & veritate, oportet adorare. Et siue uno modo accipiatur, siue alio modo, benignus est spiritus sapientiae.
Est enim benignus iustos exaudiendo, malos reducendo, cunctos recte regendo: de primo in Psal. "Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua". Est etiam benignus malos reducendo, iuxta illud Rom. 2. "ignoras quoniam benignitas DEI ad poenitentiam te adducit". De tertio Luc. 6. "Benignus est super ingratos & malos" Et Matt. 5. "Solem suum oriri facit super bonos & malos". Sic igitur iste sapientiae spiritus habet ad bonos summam pietatem, & tamen non ideo praesumat peccator maliloquus, qui se finaliter non emendat que sit euasurus impune: quia non liberabit maledictum id est maledicentem uel detractorem a labijs suis id est a poena sibi debita pro peccatis labiorum suorum: Quia sic dicit Psalmista, Ps.139. "Labor labiorum operiet eos (usque) uir linguosus non diriget in terra, uirum iniustum mala capient in interritu" Et quia posset aliquis quarere quomodo puniet Spiritus sanctus malos homines cum non ostendat se modo nosse eorum peccata. Ideo consequenter ostendit que iudex ille omnium peccatorum plenariam habet cognitionem. Et subdit: quoniam renum illius testis est DEVS & cordis ipsius scrutator.] Tria enim sunt quae uellet peccator maxi me latere: uidelicet delectationem suae uoluptatis: cogitationem conceptae uanitatis: locutionem communicatae peruersitatis: & tamen omnia ista DEVS nude uidet. Ista aut tria tangit Sapiens per tria corporis organa, uidelicet renes, cor & linguam. In renibus uiget uoluptas: in corde uanitas: & in lingua peruersitas: Et respectu istorum trium tres actus DEO attribuit. Nam respectu uoluptatis ipse est testis: respectu uanitatis ipse est scrutator. Scrutari enim est ad interiora & latentia penetrare, in Psalm. "Scrutans corda & renes DEVS": sed respectu peruersitatis suae falsitatis ipse est auditor: ergo habemus quod DEVS potest esse iudex & testis. Testis, quia uidet & audit: iudex, quia scrutator & inuestigator est cordis, Hier. 29. "Ego sum iudex & testis dicit Dominus". Ergo patet cum sit summe iustus, non liberabit maledictum a labijs suis. Sed quia posset esse dubium, unde habet ille spiritus sapientiae quod uideat & audiat & scrutetur omnia: ideo consequenter assignat suae cognitionis rationem. Est autem ratio: quia spiritus ille est ubique praesentialiter & potentialiter, & essentialiter: & hoc est quod subdit: quoniam spiritus Domini repleuit orbem terrarum. Et potest legi hoc nomen Domini, uel intransitiue: ut sit similis, spiritus Domini id est spiritus qui est Dominus: uel transitiue: id est, spiritus qui est a DEO Patre & a DEO Filio, iste repleuit orbem terrarum, Hier. 23. "Coelum & terram ego impleo". Et Aug. Vbique est DEVS inter omnia, non inclusus extra omnia, non exclusus, super omnia non elatus: infra omnia non depressus. Et hoc quid continet omnia: id est, idem spiritus qui omnia continet: id est, gubernat & seruat omnia, scientiam habet uocis: id est, noticiam omnium, quae ab homine dici possunt quacumque utatur lingua. Et ideo cauere debemus in quibus delectemur, quae meditemur, & qualia loquamur: quia iudex noster uidet et audit quid quid homo cogitat uel dicit: & hoc est quid concludit Boetius ultimo libro conso. suarum. "Auersamini inquit uitia: colite uirtutes, ad rectas species animum subleuate. Humi les preces in excelsa porrigite. Magna vobis, si dissimulare non uultis, indicta est necessitas probitatis cum omnia ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis"
Notandum quod hic tangit Sapiens tria corporis organa, quae difficilimum est regere ratione. Renes, cor, & linguam: nam in renibus uoluptas: in corde uanitas: in lingua falsitas dominatur. Et ideo difficilimum est etiam sanctis quod se regnent perfecte in delectationibus, quae per renes signantur: in cogitationibus quae per cor in locutionibus, quae per linguam notantur dicit Arist. 13. de animalibus: "Infirmitas renum in homine est difficilis curationis." Moraliter: quia in renibus dominatur uoluptas: ideo infirmitas renum carnalem nominat concupiscentiam, quae uocatur languor naturae. In Psalm. "Miserere mei DEVS, quoniam infirmus sum": haec infirmitas est difficilis curationis, sicut patuit in Paulo & in alijs sanctis. Vnde mitigari potest, tolli non potest citra mortem omnino secundum August. de perfectione iusticiae humanae. Et Bern. Siue uelimus, siue nolimus. Iebusaeus iste in finibus nostris habitat, supprimi potest, extingui non potest. Vnde narrat Greg. 4. Dialogorum cap. 13. de Vrsino presbytero, qui sic conuixerat suae presbyterae tanquam frater cum sorore, continens a tempore ordinationis suae. Ille cum esset confectus aetate, & iaceret infirmatus ad mortem, & in tantum inualuisset infirmitas quod dubitabant aliqui an spiritus exiuisset an non: accessit ad eum presbytera sua & naribus suis aures apposuit, ut sciret si corpori suo aliquis uitalis spiritus inesset, quod ille iam semimortuus sentiens recollectis uiribus, quas habebat erupuit in uocem, & ait: Recede a me mulier adhuc igniculus uiuit, tolle paleam. Et cito post uenientibus ad se Petro & Paulo Apostolis sicut sibi uidebatur, spiritum exhalabat. Ille potuit DEO regratiari & dicere cum Psal. Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum insuper usque ad noctem increpuerunt me renes mei: id est, usque ad mortem secundum gloss. increpuerunt: id est, arguerunt uel tentauerunt me renes mei. Dicitur enim communiter, quod infirmitas renum est difficilis curationis, quae non recipit curam sine adustione. Talis est fomes carnis propter quod petijt Psal. signanter: "Proba me Domine, & tenta me, ure renes meos & cor meum". Gloss. Proba me: id est, iudica me esse probatum non tibi, qui omnia nosti, sed mihi & hominibus ne quid delicti maneat. Ideo dicit tentat me: quia nisi tentares, negligentes essemus. Et ureigne tribulationis renes meos & cor meum: id est, adhibe medicinalem purgationem tribulationis delectationibus meis ne quid mali delectet me, & cogitationibus ne quid mali cogitem. Cor nanque pro cogitationibus: renes pro delectationibus posuit haec glossa.
Secundum organum corporis quod nimis est difficile regere ratione, est cor: unde Greg. 4. Mora. Facile est peruersa opera uitare. Sed nimis difficile est ab illicita cogitatione corrigere. Quia sicut Bernhard. dicit in meditationibus suis: Nihil in me corde meo fugacius: quod quotiens me deserit & per prauas cogitationes defluit, totiens DEVM offendit cor meum, cor uagum, instabile dum suo ducitur arbitrio & diuino caret consilio. In semetipso non potest consistere, sed omni mobili mobilius per infinita distrahitur. Et ideo signanter dicitur Proverb. 4. "Omni custodia serua cor tuum: quia ex ipso uita procedit". Est autem de corde humano sicut de argento uiuo quod est semper in motu: sistitur tamen aliqualiter & mortificatur per odorem: hoc est, per fumum sulphuris, sicut docet Arist. 4. Metheoro. Moraliter. Si sistere & domare uelimus cor nostrum a uagis motibus superbiae & elationis, adhibeamus ei odorem sulphuris: id est, imaginationem pene aeternalis uel gehennalis, cuius una portio dicitur esse sulphur. Iuxta illud: "Ignis sulphur spiritus procellarum pars calicis eorum": & Apoc. 21. Psal. Illorum erit in stagno ardente & sulphure, & statim concipiemus timorem, & per timorem continebimus & congregabimus cor nostrum, Eccl. 30. "Contine & congrega cor tuum in sanctitate eius & tristiciam longe expelle a te". Refert Giraldus Cambrensis in libro suo de Topographia Hyberniae, quod quondam in mari prope Hyberniam apparuit subito quaedam insula, iuuenes uero de Hybernia ascendentes. scaphas & naues nitebantur ad istam insulam applicare. Cum autem ita prope insulam nauis esset, quod eorum iudicio ponere possent paedes suos descedendo, statim insula ab eis fugit & se ad alium locum mouit. Cum ergo hoc mirabile frequenter tentassent, & semper modo praedicto delusi fuissent: tandem dixit eis unus senex: Audiui inquit, quod ignis ualet contra phantasmata. Accipiat ergo aliquis sagittam ignitam & sagittet in ipsulam, & statim phantasmata cessabunt. Et factum est iuxta consilium eiusdem senis & insulastabilita est, quae propter suae mirabilem fugam uocata est deinceps insula fugitiua. Insula ista phantastica & fugitiua cor designat humanum: quia semper mutabile uarijs phantasijs fatigatur nisi diuina gratia stabiliatur, Eccles. 34. "sicut parturiens cor tuum phantasias patitur, nisi ab altissimo missa fuerit uisitatio": stabilitur autem per ignitam sagittam uerbi DEI, de qua in Psal. "Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatorijs", & alibi: "Ignitum eloquium, tuum vehementer". Et istud est optimum stabili gmentum humani cordis, iuxta illud Hebr. 13. "Optimum enim est gratia stabilite cor". Greg. 28. Moral cap. 18. Quid est, inquit, mare nisi cor nostrum furore furbidum, rixis amarum, elatione superbiae tumidum: fraude maliciae obscurum. Quod mare quantum saeuiat, attendat, quisque in se & occultas tentationum cogitationes intelliget.
Tertium, organum corporis quod difficile est, regere est lingua, de qua Iacobi 3: "Lingua modicum membrum est & magna exaltat". Et cito post: "Lingua constituitur in membris quae maculat totum corpus, & inflammat rotam natiuitatis nostrae inflammata a gehenna": Et infra: "Linguam autem nullus homo domare potest". Quam autoritatem pertractans Augustinus de Natura & gratia, dicit: Non ait linguam nullus domare potest, sed nullus hominum, ut cum domatur diuino adiutorio, & gratia fieri fateamur. Vnde non est expressio, impossibilitatis, sed magnae difficultatis. In cuius figuram natura ordinauit circa linguam, quod duplici muro clauderetur, osseo & carneo: ad docendum quod duplex examinatio fieri debet, antequam lingua suum opus exerceat. Primo enim debet considerari an sit licitum. Secundo an sit expediens, & istae sunt uiae per quas sermo debet transire: de quibus Psal. Dixi custodiam uias meas ut non delinquam in lingua mea Posui ori meo custodiam, &c. Vnde abbas Paphus sicut narratur li. 9. Historiae Tripartitae cum esset sine literis, accessit ad quendam ut addisceret, & cum deuenisset ad istum uersum: Dixi custodiam uias, &c. dixit se satis didicisse nec oporteret ulterius addiscere, si istam lectionem posset bene scire, Eccl. 25. "Beatus uir qui habitat cum muliere sensata, & qui in lingua sua non est lapsus". Et licet iustus aliquando corripiat, habet tamen mel & lac sub lingua, Bernh. Mala lingua est quae aut peruersa laudat aut recta reprehendit.
On this page