Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 114 (Sap. 8:14-8:15)
EPTIMVM emolimentum quod sapientia tribuit possessori suo, est dignitas regiminis in praesidentia. Per sapientiam namque homo efficitur aptus ad regendum & discernendum. Sicut ipsa dicit, Proverb. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. Ad sufficientiam regiminis quinque requiruntur, quae in hodierna lectione taguntur, uidelicet: Ordinatio statutorum, obtemperatio subiectorum, diuulgatio triumphorum, reconciliatio transgressorum, & expugnatio inimicorum. Et rex uel princeps qui habet ista, subiectum populum bene re git. Quantum ad primum dicit sic: Disponam populos, videlicet per sapientiam bene regam, statuta, iusta & utilia ordinando. Eccle. 19. In omni sapientia dis positio legis. Vbi notandum quod Aristot. 1. politicorum inquirit: Qui sunt dispositi ad principandum, & qui sunt apti ad famulandum: Ista enim non solum sunt necessaria ex lege positua, sed etiam ex lege naturali. Vnde natura liter & ex natiuitate sunt aliqui dispositi ad regendum, & aliqui ad seruiendum: & ideo determinant quod tam principatus quam seruitus est aliqualiter a na tura. Quia quidam sunt pro quibus expedit ut seruiant & regantur, & alij sunt pro quibus expedit comunitati quod ab eis homines dirigantur. Natura. n.m dictat superiora & meliora debere regere minus bona. Hinc est quae homo regit bestiam, anima regit corpus, masculus regit foeminam generaliter a natura. Illi ergo ho mines qui sic se habent ad alios, sicut homo ad bestiam, uel sicut anima ad cor pus, aut sicut mas ad foeminam, apti sunt ad regendum. Ista autem excellentia singularis supra caeteros non habetur, nisi per bonum proprium hominis, quod est perfectio rationis, quae perfectio est sapientia. Et ideo determinat philosophus quod fortes ingenio & ratione, quamuis sint debiles corpore sunt idonei ad regendum: & fortes corpore & debiles ratione sunt apti ad seruiendum: ita quod naturaliter pro republica totius humanae communitatis est, quod sapientes regant, & minus discreti subseruiant. Sicut anima quae ratione claret corpus disponit & regit, & corpus ei ad utriusque emolimentum subseruit. Et Sene. quarto de beneficijs: Homini cui non est uis unguium, aut dentium: duas res dedit uis naturae quibus fecit eum terribilem & ualidum, scilicet rationem & societatem. Per rationem enim animalibus, & societate dominatur gentibus: quanuis nec benigna societas absque ratione bona possit haberi. Dicit ergo Salom. quo inter munera gratiosa quae dotis nomine cum sapientia sponsa sua recipiet, unum erit idoneitas regiminis ad alios gubernandum: & hoc sit primo & principali ter iusta statuta ordinando.
Et quantum ad hoc praemittit: disponam populos. Vnde de bonis praelatis dicitur, Sap. 18. Iusticiae legem & concordiam disposuerunt: & hoc est primum quod ad bonum regimen requiritur, ordinatio sta tutorum. Secundo requiritur obtemperatio subiectorum. Et quantum ad hoc subiungit: Et nationes mihi erunt subiectae, uidelicet per uoluntariam & admirabilem obedientiam. Reges enim & principes non potentia propria stabiliuntur, sed be neuolentia subditorum. Vnde Tullius in Philippicis, philippica 2. Falsum armatorum est praesidium, charitate & beneuolentia ciuium oportet esse septum non armis. Tertio requiritur diuulgatio triumphorum lllud enim singulariter magnificat principem, & terribilem reddit hostibus, & regibus qui cir custant. Vnde legimus losuae 2. quod habitatores Hierico ad rumores triumphorum, quos filij Israel de duobus regibus Ammorreorum habuerunt: solo timore cor & audaciam perdiderunt. Et quantum ad hoc subiungit: Et timebunt me audientes reges horrendi. Non solum aut de rectoribus & principibus uetum est, quod sapientia facit eos timeri a regibus, imo de uiris sanctis & simplicibus in Ecclesia verificatur frequenter. Si tamen uita cum sapientia non discordet, Marci. 6. Hero des metuebat lohannem, sciens eum uirum iustum & sanctum. Quarto ad bonitatem regiminis requiritur reconciliatio transgressorum, ut princeps seu praelatus clementia & benignitate resplendeat transgressoribus, pro loco & tempore leuiter ignoscendo. Et quantum ad hoc subdit sic: In multitudine videbor bonus. Licet enim bonus sit terminus generalis antonomatice: tamen accipitur pro benigno mansuetudo seu pio. Vnde bonitas principis est eius mansuetudo. Et per opposi tum. Nihil turpius uel inconuenientius est in principe quam saeuitia carens ratio ne. Vnde Hier. super Epist. ad Tim. exponens illud: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, &c. dicit sic: Nihil est foedius praeceptore furioso, qui cum de beat esse mansuetus & humilis ad omnes: ex aduerso toruo uultu, trementibus la bijs, rugata fronte, effrenatis conuitijs, facie inter ruborem & pallorem uariata strepitat & errantes non tam ad bonum pertrahit, quantum ad malum sua saeuitia praecipitat. Haec Hier. Et ideo Dauid quasi summam suae bonitatis allegans coram Domino dicit: Memento Domine Dauid & om, man. eius Qualis autem debeat esse praelatus ad hoc, ut in multitudine bonus appareat, pulchre describit Alexander Nequam in sermone quodam, cumendans quendam legatum, Ottonem no mine, Cardinalem, qui fuit legatus in Anglia tempore quarti Heinrici regis. quae Ludonijs concilium celebrauit. Et ponitur esse in libro de consideratio ne, ad Eugenium Papam. Hic est, qui regibus exhibet se lohannem, Aegy ptijs Moysen, fornicatoribus Phinees, Heliam idolatris, Helixzceum auaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, negociantibus CHRISTVM: qui uulgum non spreuit, sed docet: diuites non palpat, sed terret: pauperes non grauat, sed fovet: minas principum non pauet, sed contemnit: qui Ecclesias non spoliat, sed emendat: qui marsupia non exhaurit, sed corda reficit, & crimina corrigit: famae prouidet suae, nec inuidet alienae. Qui orandi studium gerit, & usum habet de omni re: orationi plus fidit, quam suae industriae uel labori: Cuius ingressus pacificus, modestus exitus erit: Cuius sermo aedificatio, cuius uita iusticia, cuius praesentia gratia, cuius memoria in benedictio ne erit: qui se amabilem praebet non uerbo, sed opere reuerendum exhibet, non fastu, sed actu. Qui humilis est cum humilibus, cum innocentibus innocens, duros dure redarguit, malignantes coƫrcet, reddit retributionem superbis. Qui non de dote uiduae & patrimonio crucifixi ditare se festinat, gratis quod gratis ac cepit, gratis faciens iudicium iniuriam patientibus, uindictam in nationibus increpationes in populis. Haec ibi. In quibus bonus praelatus sufficienter de scribitur. Quinto & ultimo ad bonitatem regiminis requiritur in principe expugnatio inimicorum. Et quantum ad hoc subiungit, quod erit non solum tempore pacis bonus, sed etiam in bello fortis. Talis fuit Dauid qui interpretatur manu fortis 2. Reg. 23. Dauid sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres. Ipse enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos uiros inter fecit fortissimos impetu uno. Vbi commendatur a tribus sicut dicit Magister in historijs: a sapientia, humilitate, & fortitudine. Dauid autem comparatur uermiculo ligni, qui teredo uel terebella dicitur: qui mollis durum lignum perfodit, seu perforat, dum tangitur nihil mollius illo, quando tagit nihil durius. Sic & Dauid in pressuris domi, & circa subiectos mansuetior fuit caeteris, in throno & contra hostes nullus acutior. Hoc nomen teredo est aequiuocum: quia me dia correpta significatuermiculum, & dicitur a tero, is, ere: & edo, is, ere, quia terendo edit. Media uero producta significat puluerem uel corruptionem ligni secundum Isid. 12. Etymo. Vnde habetur talis uersus: Est vermis teredo pro puluere dico teredo
Et uidetur quod non: quia bellare contrariatur diuino praecepto Matt. 5. "Ego dico uobis non resistere malo". Et ad Rom. 12. "Non uosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum irae".
Item Matth. 26. "Omnes qui accipit gladium, gladio peribit": ergo bellantibus poena indicitur. Sed poena non indi citur nisi propter peccatum, & peccatum est illicitum: ergo & bellum.
Ad oppositum 23. quaest. 2. Iustum est bellum, quod ex edicto geritur de rebus repe tendis, aut propulsandorum hostium causa. Item ibidem cap. 2. in medio: Iusta bella definiri solent, quae ulciscuntur iniurias, si gens uel ciuitas plectenda est. uel quae uindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, uel reddere quod per iniuriam ablatum est.
Ad quaestionem dicendum, quod ad hoc, quod bellum reddatur licitum quinque secundum antiquos doctores requiruntur: persona, res, causa, animus, autoritas. Persona ut sit secularis, cui licitum est effunde re sanguinem, non Ecclesiastica, cui prohibitum est effundere sanguinem, nisi in casu ineuitabili. Res ut sit pro rebus repetendis, uel defensione patriae: & hic sub nomine rerum iniuriae comprehenduntur: unde licitum est, iniurias rationabiliter uindicare. Causa si propter necessitatem pugnetur, ut pax acquiratur. Animus uero non fiat propter odium, ultionem, aut cupiditatem: Autoritas ut fiat autoritate Ecclesiae uel principis. Sanctus Thomas 2. 2. q. 4. art. 1. dicit quod tria sufficiunt ad bellum iustum. Autoritas principis: quia omnis priuata persona potest ius suum prosequi, & obtinere in curia sui superioris. Hoc autem princeps non potest. Secundo requiritur iusta causa, ut uidelicet illi qui impugnantur ex aliqua culpa hoc meruerunt. Tertio requirit intentio recta, ut ui delicet bonum promoueatur, & malum impediatur. Et ad hoc quod intentio sit recta requiritur habilitas personae, & necessitas rei repetendae. Ista tria includunt illa quinque. Aliter reducuntur ad quatuor illa quae faciunt bellum iustum, Vnde habentur uersus: Cum deiure potest indicens bella iubere Cum bonus est bellans & quem decet arma movere Cum patiens causam reprobam videatur habere Non sic bella queunt dici crudelia vere. Ex his patet quod licet clerici possint bellis interesse, ut suis exhortationibus, absolutionibus, & spiritibus, suffragijs iuuent bellantes, est tamen eis interdictum ne manupugnent, & de hoc 23. q. 8. cap. Clerici. Et cap. his autem quibus Domini sacramenta tractanda sunt iudicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talibus excessibus prohibendum est, ne manu propria sanguinem fundant: quod si fecerint siunt irregulares, quantumcunque sit bellum iustum, nisi sit in defensione uitae propriae, quam alio modo saluare non possent.
Ad primum argumentum secundum Aug. in ser. do. in mon. lib. 1. cap. 27. Dicendum quod illa quae Saluator ibi praecipit, semper sunt seruanda in praeparatione ani mi, uidelicet sit paratus ad talia sustinenda pro CHRISTO, si expediret: uidelicet percutienti maxillam unam praebere & alteram, & non defendere se, & tollente tunicam, dimittere pallium, & huiusmodi. Quandoque tamen magis expedi ens est aliter facere, propter commune bonum, & etiam illorum contra quos pugnatur. Et eodem modo ad uerbum Apostoli. Vel dicendum quod loquitur de mnordinata defensione.
Ad secundum respondet Aug. 21. contra Faustum ubi uult quod ille dicitur accipere gladium, qui nulla superiori ac legitima po testate iubente uel concedente in sanguine alicuius armatur: & talis gladio peribit: id est, poena infernali nisi poeniteat. In Psal. Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladij: id est, poenae inferni. Vel aliter sic exponit Aug. de ser. do. in mon. lib. 2. Quid aliud dictum est: omnis qui gladio percusserit, gladio morietur, nisi quia in ipso peccato anima moritur, quodcunque commiserit, secundum illud Psalm. Gladius eorum intret in corda ipsorum. Quod ergo bellum aliquando sit Christianis licitum, patet ex his.
On this page