Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 117 (Sap. 8:19-8:20)
SICVT in principio huius Capituli dictum fuit, Salomon in isto Capitulo de Sapientia, & seipso, quandam fingit parabolam, ponens seipsum loco cuiusdam amatoris ardentissimi cum sapientia, quasi cum quadam uirgine nobilissima contracturus. Vtitur autem ista fictione ad ostendendam amoris uehementiam, quam habuit ad sapientiam acquirendam: quia inter tales personas comuniter amor ardentissimus inuenitur: Quatuor autem solet iuuenis contracturus facere. Primo enim considerat conditiones personae cum qua proponit contrahere. Secundo dotem & diuitias. quis potest cum ea recipere: Tertio suiipsius conditiones examinat, an possit puel iae congruere. Quarto deliberat, quomodo eam a parentibus & amicis possit petere & habere. Iuxta ista quatuor Salomon, quatuor facit in isto Capitulo. Nam primo ostendit sapientiam esse mirabiliter amabilem & gratiosam: secundo ostendit ipsius dotem fore desiderabilem & preciosam: tertio declarat suiipsius conditionem fore spectabilem, & uirtuosam: quarto ostendit datorem puellae habere nobilitatem uenerabilem & gloriosam. Et secundum ista capitulum fuit diuisum in qua tuor. In principio de duabus conditionibus est expeditum, & de duabus secundis exequetur in hodierna lectione: Et secundum hoc litera diuiditur in duas partes: Nam primo ostendit suijpsius conditionem fore spectabilem & uirtuosam, ut merito dignus appareat tanta sponsa. Secundo ostendit datorem puellae habere nobilitatem uenerabilem, & gloriosam, a quo ipsa puella amicabiliter est petenda. Secunda pars ibi: Et vt scius.
Circa primum duo facit: primo ostendit se habilem, aptum, uel idoneum ad contrahendum cum ipsa sapientia, ex speciositate uir tutum naturalium. Secundo ostendit hoc idem ex copiositate uirtutum moralium: secunda pars ibi: Cum essem magis bonus. Dicit ergo sic: Puer autem eram ingeniosus. & sortitus sum animam bonam. Vbi reddit se esse comendabilem ex tribus. A corporali mundicia, puer cram: Ab intellectuali peritia, ingeniosus: A supernatura si iusticia, & sortitus sum animam bonam. Anima enim non est perfectem bona, nisi per gratiam & charitatem, qua debito modo ordinatur in DEVM. Vnde Bern. de li. arbi. Bona est anima in uniuersitate, melior in suo genere, optima ex sui ordi natione. Est autem haec ordinatio omnimoda conuersio uoluntatis in DEVM, & ex se tota uoluntaria deuotaqe subiectio: Ideo autem dicit: Sortitus sum animam bonam, non quod a casu ad bonitatem deuenerit, sed quia primam gratiam nullus potest promereri. Nam cum omne meritum sit ex gratia. Si prima gratia caderet sub merito, primam gratiam praecederit gratia. Et ideo DEVS sponte dat homini primam gratiam, homini (inquam) se ad gratiam disponenti, dispositionenaturali, & non praebenti obicem gratiae, per malum usum liberi arbitrij. Licet aut ante primam gratiam requiratur dispositio conueniens. Illa tamen non meretur gratiam merito condigni, sed congrui tantum. Et ideo dicit: for titus sum animam bonam. Colos. 1. Gratias agentes DEO Patri qui nos dignos fecit in partem sortis sanctorum. Solent enim quae sorte dantur diuinitus dari: sicut dicit Augustinus 10. super Genes. ad literam, cap. 22. ubi istam literam sic exponit: Puer eram ingeniosus Sequitur iualitera. Et cum essem magis bonus, &c ubi Salomon loquitur pro tempore suae iuuentutis: dicit se fuisse gratiosum pro tempore suae iuuentutis, non solum in naturalibus, sed etiam in moralibus. Vnde dicit sic: Et cum essem magis bonus. Supple quam ingeniosus: id est, cum magis praeemineret in me bonitas moralis, quam bonitas naturalis ingenii: Veni proficiendo continuem tunc prae caeteris temporibus, ad corpus coinquina tum: id est, attigi ad tantam perfectionem uirtutum moralium, quod corpus meum seruaui incoinquinatum a passionibus uitiorum. Et haec dicuntur pro sta tu suo. Primo quando in sua iuuentute legitur DEO placuisse, 3. Reg. 3. Dilexit Dominum Salomon ambulans in praeceptis Dauid patris sui. Consequenter ponit in litera Salomon modum petendi istam puellam, uidelicet sapientiam sibi dari in uxorem. Et hoc a DEO, quia Iacob. 1. Si quis uestrum indiget sapi entia, postulet eam a Domino DEO, qui datomnibus abundanter, & non improperat. Et dicit sic: Et vt sciui quoniam aliter non possem esse continens, msi DEVS det. Tangit specialiter bonum continentiae: quia ipsa est recta uia ad sapientiam. lac. 3. Sapientia quae desursum est, primum quidem pudica est. Et hoc ipsum erat summa sapientia, uidelicet scire cuius esset donum hoc. Adij ad Dominum & deprecatus sum, pro ipsa ootinenda: & dixi ex totis praecordijs meis: id est, ex profundo cordis mei, non ex summitate labiorum. In Psal. De profundis clamaui ad te Domine. Praecordia secundum Papiam sunt loca uicinia cordi, eo quod ibi sit principium motus & cogitationis & declinatur pluraliter, caretque uocabulo singulari. Isido. de summo bono libro 1. Quid prodest strepitus labiorum, ubi cor est mutum: Sicut enim uox sine modulatione est quasi uox porcorum, sic oratio sine deuotione est quasi mugitus boum. Et in eodem: Oratio (inquit) cordis non labiorum: neque enim uerba deprecantis DEVS intendit, sed orantis cor aspicit. Melius est cum silentio orare in corde sine sono uocis, quam solo uerbo sine intuitu mentis. Iohan. 3. Veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu & veritate.
Notandum quod multi appetunt segniter castitatem & non ex totis prae cordijs. Sicut de seipso miserabiliter confitetur Augustinus 8. confes. cap. 7. Ego inquit adolescens miser, in exordio ipsius adolescentiae petieram a te castitatem, & dixi: Da mihi castitatem & continentiam, sed noli modo: timebam enim ne cito exaudires, & sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam explcri potius, quam extingui.
puer (inquit)eram ingeniosus. Nota, quod tria bonum ingenium constituunt, tria bonum ingenium ostendunt, & tria bonum ingenium corrumpunt. Prima tria sunt, memoria, intelligentia, & uoluntas. Vnde Augustinus 10. de Tri cap. 11. "In his tribus inspici solent etiam ingenia paruulorum cuiusmodi prae ferant indolem. Quanto quippe tenacius & facilius puer meminit, quantoque acutius intelligit, & studet ardentius, tanto est & laudabilioris ingenii", dicit Augustinus. Vnde illa ingenia quae studio se applicare non possunt, licet acuta sint, fortassis & aspera, laudabilia tamen non sunt secundum eum. Est enim studiumc sicut dicitur Hugo didas. lib. 3.)] animi assidua & vehemens applicatio ad aliquid agendum, & cum summa voluntate occupatio. Per quem uero modum studere debet bonum ingenium, docet prudenter Macrobius lib. 1. Saturnalium in principio, & uult dicere: Quod sicut apes colligunt de diuersis floribus cibum suum & in mel proprio labore conuertunt: ita studens circa illud in quo studet, aliquam operationem habere debet, uel abbreuiare, uel ali ter ordinare: quia alias non transibit in ingenium, sed in memoriam. Dicit ergo primo sic: Quod in corpore nostro uidemus sine ulla operatione nostra facere naturam, alimenta quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perseuerent, & solida innatant, malo stomacho onerim sunt, & cum demum mutata sunt, in uires & sanguinem transeunt. Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecunque hausimus, non patiamur integra esse, ne aliena sint: sed in quandam digestionem coquentur, alioquin in memoriam ire possunt, non in ingenium. Idem dicit Seneea ad Lucillum epist. 78. de uerbo ad uerbum fere, sed quantam diligentiam habent homines ad exercitandum corpora sua, isti ad luctam, isti ad pugnam, illi ad cursum, alij ad saltum, alij ad ludum, alij ad bellum, & quam pauci curant suum exercere ingenium in addiscendis bonis moribus, uehementer plangit. Seneca epistola 81. Cogito (inquit) quam multi corpora exerceant ingenia quam pauci, quantum ad spectaculum lusoris fiat concursus, quanta sit circa bonas artes solicitudo, quam imbecilli animo sunt, quorum laceratos humores miramur. Haec ergo tria bonum ingenium constituunt, memoria, intelligentia, & uoluntas studij
Secundo tria sunt quae bonum ingenium ostendunt. Illud enim ingenium est bonum, quod novit eligere ueritatem, abijcere uanitatem, & paruipendere loquacitatem. De primo loquitur Aristot. 8. Ethic. Bonum (inquit) ingenium secundum ueritatem est bene posse eligere uerum, & fugere falsum. Et si hoc sit uerum in speculatiuis, multo magis est uerum in moralibus. Vnde illa sunt bona ingenia quae mundum falsum & fallacijs plenum fugiunt, & praeeligunt uiam CHRISTI. In Psal. Viam ueritatis elegi. Hoc est signum boni ingenij: primum uidelicet eligere ueritatem. Secundum signum boni ingenij est abijcere uanitatem: Non enim omne ingenium subtile est bonum: sed solidum ingenium: quia nihil magis est infructuosum, quam subtilitas, quando sola est. Vnde Petrus Rauennensis in sermone: Odibilius nihil est subtilitate, ubi sola est subtilitas. Quid enim prodest in illis expendere dies suos, quae nec domi, nec militiae, nec in foro, nec in claustro, nec in curia, nec in Ecclesia, nec alicui prosunt nisi duntaxat in scholis. Seneca loquens ad Lucillum: Quid est (inquit) acutius arista & in quo estutilis. Tale est (inquit) ingenium quod sola subtilitate lasciuiens nulla in se residet grauitate. Haec Petrus Rauanen. Nota dictum Simonis de Mepham. Cantuariens. Archiepiscopi. Ista (inquit) ualent in urbe, non in orbe, loquens de subtilitatibus quaestionum. Et ideo nos qui Christiani sumus, quos daemones infestant, ut ad uitia attrahant, quibus mors conti nue comminatur, ut auferat, operibus uirtuosis studere debemus, curiosis o missis: Iuxta illud quod manet Seneca in epistola 16. Demens omnibus uiderer, si cum saxa in munimentum murorum senes & foeminae congererent, cum iuuentus infra portas armatas signum corruptionis expectaret, cum hostilia in portis tela uibrarent, & ipsum solum sub fossionibus & cuniculis tremeret, sederem ociosus, & huiusmodi quaestiunculas proponerem. Quod non perdidisti habes, cornua non perdidisti: ergo cornua habes. Nunquid tibi demens uidear, si istis impendo operam, & nunc obsideor: Quid agantMors me sequitur, uita fugit, aduersus haec doce me aliquid: Effice ut ego mortem non timeam, & uita me non effugiat. Tertium signum boni ingenij est paruipendere loquacitatem, & copiam excessiuam uerborum. Vnde August. in summa prosperi: cap. 166. Bonorum ingeniorum clara est indoles: in uerbis disserentium uerum amare, nonuerba. Quid enim prodest clauis aurea, si aperire quod uolumus non potest: Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi apg rire quod clausum est: Sic ergo tria sunt quae bonum ingenium ostendunt.
Tertio tria sunt quae ingenium bonum corrumpunt. Nimia leuitas, peruersa uoluntas & lasciua voluptas. Leuitas enim animi & dissolutio spectaculorum & ludorum secularium corrumpunt ingenium: sicut dicit beatus August. 6. confes cap. 7. Secundo corrumpit bonum ingenium peruersa uoluntas. Vnde dicit Augustinus de moribus Ecclesiae, ad Manich. lib. 2. ca. 3. Scio quosdam esse qui quanquam bono ingenio utcunque ista uideant mala, tamen uoluntate ipsum quoque in genium sunt amissuri. Tertio corrumpit bonum ingenium lasciua voluptas. Vnde Sen. in prologo 1. lib. Decla. Nihil tam mortiferum ingenijs quam ln xuria est. Quantum enim ingenia hominum corrumpantur lasciuia & torpore, consequenter ibidem plangendo declarat. Torpent (inquit) ingenia desidiosae iuuentutis, nec ullius honestae rei labore uigilatur. Somnus languorque, ac somno ex languore torpor, malarum rerum industria inuasit animos: saltandique obscoena studia, effoeminatos tenent, capillum frangere, & ad muliebres blandicias extenuare uocen mollicie corporis, certare cum foeminis & in mun dicijs, nostrorum adolescentium specimen est. Quis aequalium uestrorum do quitur ibi Sen. filijs suis tribus, Senecae, Melae, & Nouato] Quis (inquit) aequalium uestrorum, quis dicam satis ingeniosus: quis satis studiosus: imo quis satis uir est: emollit eneruetque nati sunt, inuiti manent expugnatores alienae pudicitiae negligentes suae.
On this page