Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 23 (Sap. 2:10-2:11)
Lectio 23
INVITATIO NE posita per quam reprobi & peruersi alliciunt & prouocant seipsos ad peccata lasciuiae corporalis: Hic ponitur eorum inuitatio, qua seinuicem animant & inuitant ad peccata in iusticiae fraternalis. Et circa hoc duo siunt: Nam primo loquuntur impii generaliter. Secundo crucifixores CHRISTI specialiter, ibi: Circumueniamus. Circa primum duo fiunt. Nam primo se hortantur ad iustorum oppressionem. Secundo legem quam faciunt statuunt ad sui defensionem, ibi. Sit autem fortitudo nostra.
Circa primum sciendum quod quatuor generibus hominum solent homines parcere etiam ualde mali, videlicet Pauperibus propter impotentiam. Iu stis propter innocentiam. Viduis propter clementiam. Et senibus propter reuerentiam. Haec enim omnia dictat ratio naturalis compassionis: sed isti uilis simi homines contra tales intra se conspirant. Vnde dicunt: Opprimamus pau perem quantum ad primum: Iustum, quantum ad secundum: Et non parcamus viduae, quantum ad tertium, nec reuereamur canos multi temporis, quantum ad quartum. Sit autem fortitudo nostra lex iusticiae. Horum opposita docet tam ra tioquam scriptura, Esa. 1. Quaerite iudicium, subuenite oppresso, iudicate pau perem, defendite uiduam. Quantum ad quartum, Leui. 19. Coram cano capi te assurge, & honora personam senis. Vnde poëta: Magna fuit quondam hominis reuerentia cam, Inque suo precioruga senilis erat. Non sic sensit Ouidius de arte Amandi, qui dicit lib. 3. de caluis: Turpe pecus mutulum turpis sine gramine campus, Et sine fronde frutex, & sine crine caput.
Vnde notandum quod signanter in textu connectit pauperem & iustum: quia raro inuenitur aliquis diues quin aliquo modo sit iniustus. Vnde diligenter notandum an haec sit sententia hominum modernorum, quae nec pauperibus nec iustis nec uiduis nec senibus ullis parcunt Amouent a se homines mundani uiscera compassionis omnino & induunt crudeliter uiscera crude litatis, ut nulli parcant, de cuius damno lucrum expectant: dicit Ouidius 15 Metam. quod est fluuius quidam, cuius aqua bibita reddit uiscera bibentis saxea, & quidquid intingitur in illa aqua fit lapideum. Vnde dicit: Humen habent Cicones quod potum saxea reddit Viscera quod t actis inducit marmora rebus. Hluuius iste est cupiditas deordinata diuitiarum, cuius affectiones priuant misericordia, charitate & pietate. Vtinam detalibus verificaretur illud Excech. 36. Auferam cor lapideum de carne uestra, & dabo uobis cor carneum. Consequenter ibi: Sit autem fortitudo nostra. Statuunt illi iniqui legem ad suam defensionem, dicentes: Si contingat quod obijciatur nobis ab alijs quod facimus contra legem benefiet: quia sit loco legis fortitudo nostra: ita quod omnes no bis oppugnantes opprimamus, nec aliam legem habeamus: quia omnis legista debet habere colorem iusticiae: Et ideo subiungunt exilem ra tionem istam: Quod enim infirmum est, inutile inuenitur, ad nostram scilicet lasciuiam prouocandam. Et nota quod illi qui non sunt utiles per oblationes & munera ab istis maioribus comuniter opprimuntur, quantumcunque sint iusti. Isti autem qui sunt utiles etiamsi sint iniusti, supportantur. Vnde nota quod opprimunt tyranni per potentiam & per uiolentiam, Iacobi 2. Nonne diuites opprimunt per potentiam, opprimunt aduocati per sapientiam, Exod. 1. Venite sapienter opprimamus eum: & Esa.10. Scribentes iniusticias scripserunt ut opprimerent in iudicio pauperes. Opprimunt praelati per negligentiam, 3. Reg. 3. Dormiens quippe oppressit eum.
Videtur quod sic. Licet praedari & rapere ab hostibus: Ergo licet eos opprimere. Consequentia patet: quia rapcre ab aliquo substantiam unde uiuit: hoc est, eum opprimere. Antecedens patet per Ambrosium libro suo de Patriarchis, & per communem usum bellorum.
Praeterea infideles proximi sunt: quia omnis homo proximus est secundum illud mandatum: Diliges proximum tuum: sed secundum Augustinum in epistola ad Vincentium Donatistam: Res, inquit, falso appellatis uestras, quas nec iuste possidetis. Et secundum legem terrenorum regum amitte re iussi estis. Ergo ab infidelibus potest homo iuste rapere.
Praeterea domini & principes a subditis suis multa uiolenter extorquent: quod ad oppressionem pertinet. Sed non est credendum quod tam nobiles errent: Ergo est licitum. Praeterea uerberare hominem pertinet ad oppressionem, sed hoc licet dominis: quia licet eos uerberare seruos suos: Ergo licet homini opprimere hominem.
Ad quaestionem dicendum quod opprimere est aliquem contra uires & uoluntatem premere. Hoc autem fieri potest dupliciter. Vno modo secundum ordinem iuris: sicut pater opprimit & verberat filios suos, quibus tenetur castigationem. Alio modo contra ordinem iuris: sicut tyranni opprimunt subiectos, & hoc est, proprie opprimere aliquem contra ordinem iuris, debilitare uel in rebus uel in per sona: & hoc quia est contra charitatem, est illicitum.
Ad primum quod est de hostibus, aut est iustum bellum, aut iniustum. Si est iustum, ea quae per bellum adquiruntur eorum efficiuntur, nec ad restitutionem tenetur.
Ad secundum dicendum quod bona infidelium non licet priuatis auferre: secus est de his quae publica autoritate funguntur: subduntur enim legibus principum terrenorum.
Ad tertium dicendum, quod uel principes extorquent quod est necessarium Reipublicae defendendae, & tunc licet subditi iniuste soluant, ipsi non sunt in periculo. Aut extorquent quod non est necessarium, tunc sunt oppressores & raptores: quia "remota iusticia magna regna non sunt nisi magna latrocinia": sicut dicit August. 4. de Ciuit. DEI. Vnde ad restitutionem tenentur. Hoc caueant confessores dominorum: quia longe aliter & aliud est loqui de regibus, & de dominis istis paruis.
Ad quartum dicendum quod nulli licet aliquem uerberare nisi sit eius iurisdictioni subditus, ut eum instruat: sed secundum leges licet eum instrui, & si deficiat, licet eum per uerberationem ad legem reduce re: & idem de filio potest pater.
De paupertate est sciendum, quod triplex in hominibus reperitur paupertas. Est enim paupertas egestatis: paupertas honestatis: & paupertas uanitatis. Prima miserabilis: quia uoluntati contraria. Secunda comendabile: quia uirtuosa & uoluntaria. Tertia est uituperabilis & nulli necessaria.
Primam paupertatem quae uocatur egestas, sustinent isti, qui inuolunta ric sunt pauperes: qui si possent libenter haberent diuitias. Isti DEVM accusant de iniquitate, proximum de tenacitate, fortunam suam de infelicitate: & hi sunt pleni murmurationibus, furtis & mendacijs, & licet uitiosi sint ut plurimum: tamen pium est 6Srum defectibus subuenire. Vnde Psal. Beatus qui intelligit super egenum & pauperem: & Glos. Hier. super illud Eccles. 12. Da mise ricordi & ne suscipias peccatorem. Dicit sic: Qui indigenti misericordiam tribuit, nec pro delicto spernit, misericordiam uere facit. Natura enim respicienda est & non persona. Qui enim indigenti datpeccatori, non quia peccator est, sed quia homo est, non peccatorem, sed iustum nutrit: quia non delictum diligit, sed naturam.
Secunda est paupertas honestatis, & est uoluntarie assumpta propter CHRISTVM, qua non solum homo sollicitudinem seculi deserit, imo indigentijs multis se exponit: & isti triplicem securitatem habent. Nam sunt CHRISTO similiores in conuersatione, ualidiores in temperatione, beatiores in remuneratione. Au gust. de Ecclesiasticis dogmatibus: Bonum est pauperibus facultates cum dispensatione erogare, melius est pro intentione sequendi CHRISTVM insimile do nare & absolutum sollicitudine egere cum CHRISTO. Vnde Bernh. Sunt qui pauperes esse uolunt, eo tamen pacto ut nihil eis desit: & sic diligunt paupertatem, ut nullam patiantur inopiam. Sunt igitur uoluntarij pauperes CHRISTO similiores in conuersatione: quia ipse realiter & effectualiter, effectus est pauper pro no bis. Pauper uiuendo, docendo, moriendo. In cuius persona dicit Psal. Pauper ego sum & in laboribus a iuuentute mea. Vnde isti possunt dicere CHRISTO: Dne si decepti sumus, tu decepisti nos sic uiuendo, sic docendo. Venit ad suscipiendam paupertatem hominibus odiosam ut eam nobis redderet gratiosam, dicens illud Matth. 19. Si uis pfectus esse, uade & uende omnia quae habes, & da pauperibus, & ueni sequere me. Secundo sunt pauperes ualidiores in tentatione. Si duo homines adinuicem colluctentur, & alter sit totus farcitus panis, alius nudus: ille qui est nudus, bene fortassis habet uerecundiam, sed tamen habilior est ad luctam: nam non habet in se unde a socio teneatur. Vita nostra colluctatio est cum Diabolo, ad Eph. 6. Non est nobis colluctatio aduersus carnem & sanguinem tantum, sed aduersus principes & potestates & rectores tenebrarum harum. Ipse autem qui de diuitijs non curat, est nudus: diuites autem uestiti sunt ex omni parte, & ideo Diabolus potest eos tenere ex omni parte, & prosternere in tentatione. Pauperes autem quia nudi sunt, ideo euadunt. Vnde Greg. Nudi cum nudo luctari debemus. Facilius enim ad terram trahitur, qui habet in se unde te neatur. Serpens sicut dicit Magister in historijs, hominem nudum fugit, & insilit in uestitum. Sic Diabolus, qui est serpens antiquus, pauperes fugit, in diuites insilit: quia qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem & in laqueum Dia boli, 1. ad Timotheum 6. & Ecclesiast. 30. Melior est pauper fortis quam diues imbecillis & flagellatus malicia. Tertio sunt pauperes beatiores in remuneratione. Erunt enim iudicis assessores in iudicio, Matth. 19. In resurrectione uel regenerationecum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, fedebitis & uos iudicantes, & Iob 36. Iudicium pauperibus tribuet.
Nota quod sunt tria genera hominum, qui licet nihil habeant: tamen non reputantur pauperes, scilicet electi & uocati ad magnam dignitatem. Habentes in deposito securo diuitias & thesaurum, & haeredes magnorum. Et haec tria inueniuntur in pau peribus spiritu: Vnde Iacobi secundo: Nonne pauperes elegit DEVS in hoc mundo: Ecce primum, diuites in fide. Ecce secundum, & haeredes regni. Ecce tertium, quod paupertas uoluntaria confert mundiciam, notitiam, & laeticiam. De primo Seneca, & ob hoc maxime amanda est paupertas: quia ex quo ametur, ostendit. Quippe non habet adulationem comitem sibi fortunam & non personam amantem: quia ista respicit Hieronymus in epistola: Pauperes DEI sunt: quia mundana superbia derelicta, humilitati se per omnia tradiderunt. Nam & pauper si superbiat, non est DEI pau per: & locuples si humilitatem diligat, non est seculi diues. Voluntates enim talium sunt inspiciendae non nomina: haec Cassio. super illud Psalm. Edent pauperes & saturabuntur: unde Hieronymus in Epistola: Difficilius arrogantia quam auro uel gemmis caremus. His enim abiectis, interdum glorio si sordibus tumemus, & uenerabilem paupertatem populari auro offerimus. Plus est animum quam cultum deposuisse. Haec ille. Confert ergo uoluntaria paupertas noticiam, laeticiam & mundiciam. Tertia est paupertas uanitatis. Et talis fuit quorundam philosophorum tempore lohannis Euangelistae, qui pro uana gloria mundi, gemmas preciosas fregerunt in signum mundani contemptus. Sed de his non plus modo, &c
On this page