Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
NPRICATA liberatione filiorum Israel de Aegypto, & eorun mirabili peregrinatione in deserto: Hic prosequitur de iustorum gratiarum actione. Postquam enim Dominus tot mirabiles plagas fecerat in Aegypto: Diuisiones in mari rubro, submersiones Aegy ptiorum in eo, & filij Israel se in manu forti liberatos & liberos uiderunt, sta tim DEO gratias reddiderunt. Vnde tunc temporis fecit Moyses illud canti cum, quod ponitur Exod. 15. Cantemus Domino, gloriose enim magnifica tus est, &c. & moratus est totus populus iuxta litus maris 7. diebus, & omni die accesserunt ad litus cum tympanis, & cytharis, & alijs musicis instrumen tis, & cantauerunt illud canticum Domino: Viri seorsum in turma una, & mu lieres seorsum in alia. Consimili autem modo Ecclesia septem diebus in hebdomada Paschae, descendit cum processione & cantu ad fontem baptis malem, cantando cum gaudio illud Psalm. In exitu Israel de Aegypto. Fuit autem canticum istud Moysi factum metrice uersibus hexametris siue metro heroico, in quo nobilium uictoriae describi solent. Et quia istud canticum est primum, de quo legimus: Ideo uocatur Canticum canticorum ratione anti quitatis.
Narrando igitur in lectione ista de iubilo atque laude, quam DEO dederunt filij Israel liberati ab Aegyptijs, quatuor facit. Primo enim dicit, laudantium conditionem: secundo laudis intentionem: tertio tantae iocunditatis assignat occasionem: & quarto istius laudis ordinationem. Illi nanque qui laudauerunt iusti fuerunt: quia Ecclesiast. 15. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Vnde quantum ad hoc dicit primo sic: Iusti tulerunt spolia impiorum, ideo, uidelicet, quia sapientia direxit populum Israel, ideo ipsi iuste tulerunt spolia impiorum. Quando enim impij submersi sunt & proiecti ad litus maris, filij Israel eos spo liauerunt armis, & rebus quas habebant: similiter spoliauerunt eos ante aspor tando de mandato Domini uestes, & uasa argentea, & aurea de Aegypto. Huic historiae alludit August. 2. de doctrina Christiana cap. ultmo dicens: Quod "si for te uera & fidei nostrae accommoda philosophi dixerunt, & maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum uendicanda. Sicut enim Aegyptij non tantum idola habuerunt, & onera grauia, quae populus Israel detestaretur & fugeret: sed etiam uasa atque ornamenta de auro & argento, quae populus Israel exiens de Aegypto in usus meliores, de praecepto Domini uendicauit, sic etiam doctrinae gentilium non solum supersticiosa & superuacua continent, sed scientias liberales aptissimas usui ue ritatis": Et quaedam praecepta de bonis moribus quae omnia sunt a bonis Theo logis uendicanda secundum sententiam Aug. ut philosophia bona Theologiae sub seruiat. Et ideo tam in philosophia quam in poetria debent Theologi ad horam a liquam studuisse. Nec est ueritas contenenda, licet in theca lateat uanitatis. Vnde cum Virgilius studeret in poetria, & quidam ab eo quaereret, quid faceret: respon dit: Lego (inquit) aurum in stercore: id est, colligo sapientiam de rudi poetria. Iusti igitur tulerunt spolia impiorum: id est, Aegyptiorum, qui in eos impij fuerunt & ctudeles: & decantauerunt, Domine nomen sanctum tuum. Ecce recta intentio laudantium: quia non hominibus decantauerunt, nec dominabus, sed Domi no, quem specialiter extulerunt, de nobilitate suae essentiae, & strenuitate suae potentiae: Vnde dicit: Decantauerunt Domine nomen sanctum tuum, quo nomi ne nobilis eius essentia designatur, in Psalm. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in uniuersa terra. Haec quantum ad primum, Et victricem manum tuam laudauerunt pariter. Manum: id est, potentiam quan tum ad secundum, & ita fecerunt unanimiter, mulieres seorium, & uiri seor sum. Et hoc est multo commendabilius, quam committere mulieres inter cle ricos & cantores stare, & discurrere in choro, Zach. 12. Familiae & familiae seorsum & mulieres eorum seorsum. Laudauerunt igitur, sed ex qua actio ne. Certe quia sapientia os mutorum aperuit: id est. Hebrgeotum, qui fuerunt ante quasi muti prae timore & captiuitate in qua fuerunt. Et linguas infantium fecit disertas: hoc est, Hebraeorum, qui siluerunt a laude DEI in Aegypto, quasi in tantes non potentes loqui. Eorum, inquam, linguas sapientia fecit disertas: id est, expeditas ad loquendum. Ad disertitudinem multum confert iocunditas & audacia. Et per oppositum obstat & impedit omnis timor. Et ideo postquam euaserunt Aegyptiorum timorem statim facti sunt diserti ad DEVM suum laudandum. Sed de cuius ordinatione fecerunt istum laudem. Certe haec & alia fecerunt de mandato Moysis. Et ideo subiungit: Direxit opera eorum, videlicet sapientia in manibus prophetae sancti, scilicet Moysis, Oseae 12. In mani bus prophetarum assimilatus sum.
Decantauerunt Domine nomen sanctum tuum.] Si filij Israel nomen Domini decantauerunt deuote, quia eos de seruitute Aegyptiaca liberauit, multo ma gis nos nomen Domini decantare debemus, & uenerari, qui nos a poena in ferni passione sua redemit. Ipsi enim laudare potuerunt nomen antiquum tre mendae potentiae: nos autem nomen nouum pietatis & clementiae in Psalm. Secundum nomen tuum DEVS, sic & laus tua in fines terrae. Hoc nomen est IESVS, de quo Matth. 1. "Vocabis nomen eius IESVM: Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum": Solent enim multum amantes de per sonis amatis facere cantilenas, earum nomina exprimendo. Igitur de hoc no mine IESVidem faciamus iuxta illud Psalm. Laudabo nomen Domini cum cantico, & magnificabo eum in laude.
Est igitur notandum quod istud nomen est nomen honoris & excellentiae, nomen amoris & beneuolentiae, nomen ualoris & omnipotentiae. Primo est no men honoris & excellentiae, Phil. 2. Dedit illi nomen, quod est super omne no men: ut in nomine IESVomne genu flectatur, coelestium, terrestrium, & infer norum. Vnde secundum sacros canones, quando hoc nomen IESVS profertur in Ecclesia, omnis Christianus inclinari docetur cum capite: quanuis iam hoc quam multa alia spiritualia in quibus lucrum diuitiarum non consistit, a praelatis huius temporis negligantur. Istud nomen est nomen nouum, & nouiter fuit CHRISTO impositum in sua circuncisione. Vocatum est nomen eius IESVS quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur, Luc. 2. Solent enim homines nomi na nova assumere triplici ratione. Quidam ratione adeptae dignitatis, quidam ra tione celandae ueritatis, & quidam ratione practicae probitatis. Ratione adeptae dignitatis. Omnis persona quae creatur in Papam, eligit sibi nomen nouum, & no men tale quod uirtutum bonitatem & modestiam repraesentet: quasi dicat, qualiter cunque fuerim temporibus retroactis, rigidus uel iniustus, negligens uel seuerus, ero deinceps pietate modestus, & regulatus uirtute: Secundo ratione celandae ueritatis. Solent nonulli sibi assumere nomina nova, & maxime tales, qui intrant regnum in quo dominantur inimici eorum: Tunc solent tales statum suum celare, & se extraneo nomine nuncupare, ne eorum conditio alijs innotescat. Tertio ratione practicae probitatis: sicut Manilius Torquatus: iste enim fuit quidam Romanus & dicebatur Lucius Manilius, quem cum quidam Gallus ad singulare certamen prouoca uit, cum eo congressus ipsum occidit, & torquem auream, quam in collo gestabat au ferens sibi imposuit. A quo facto nomen Torquati tam sibi quam posteris coqui siuit. Et sic etiam propter auctam magnifice Romanam rempublicam Octa uianus dicebatur August. Propter istas tres rationes, decuit CHRISTVM Fi lium DEI noviter incarnatum sibi assumere nomen nouum. Creatus nanque fuit Apostolicus siue summus Pontifex, & caput Ecclesiae secundum humanitatem, Eph. 1. Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, qui est corpus eius, ad Hebrae.: 3: "Considerate Apostolum, & Pontificem nostrae confessionis IESVM". Et quia fuerat multum rigidus ante uoluit in suo nomine futurae clementiae significare modestiam. Secundo, quia ipse intrauit mundum istum corporaliter, in quo daemones qui sibi ini micabant grauiter, & ut plurimum dominabantur, uoluit se occultare ne ab eis deprehenderetur, ut latere possit, principes, & potestates tenebrarum harum. Ter tio ratione practicae probitatis quam fecit sanguine proprio redimendo ge nus humanum. Vnde statim effuso modico sanguine in circumcisione, qui fuit quasi pignus & arra completae redemptionis futurae, impositum fuit sibi istud nomen IESVS, Esa. 62. Vocabitur tibi nomen nouum, quod os Domi ni nominauit. Est igitur nomen IESVS nomen honoris & excellentiae. Se cundo hoc nomen est nomen amoris & beneuolentiae, Esa. 26. Nomen tuum & memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desiderauit te in nocte. Nec mirum, quia secundum Bernhard, hoc nomen IESVS est mel in ore, melos in aure, iubilus in corde. Hoc nomen bene senserat beatus lgnatius, qui tor mentis expositus, nomen istud semper sonabat. A quo cum pagani quaere rent, quare incessanter hoc nomen inuocaret: Dixit quod illud sic in corde scriptum habuit, quod illud obliuioni tradere non ualebat. Hic igitur cum oc cisus fuisset, cor de corpore extraxerunt, & illud in partes minutas deciderunt, & semper in unaquaeque particula hoc nomen IESVS scriptum aureis literis in uenerunt. Hoc nomen Paulus sibi multum impresserat, cuius caput a corpo re decollatum illud manifeste sonuit clara uoce. Qui etiam nomen CHRISTI sub isto termino IESVS uel CHRISTVS in suis Epistolis 500. uicibus repli cauit. Huius etiam nominis amorem satis sibi impresserat, qui pro eo contu meliam & opprobria perpeti se gaudebat. Act. 5. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilij, &c. Tertio nomen istud est nomen ualoris & omnipo tentiae, cui nihil uel diabolicum uel phantasticum potest resistere, si digne contra daemones proferatur. Vnde Marc. 16. uel ulti. In nomine meo daemonia eijci ent, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, &c. Vnde narratur, quod cum quidam gentilis ad fidem nostram fuisset conuersus, daemones sibi inuidentes mirabiliter eum infestauerunt, & uisibiliter uerberauerunt frequenter. Iste ad doctrinam cuiusdam uiri sancti in quatuor angulis linteaminum suorum fecit istud nomen sanctum scribi: & quotiens ad cameram intrauerunt stantes a re motis dixerunt, ha, IESV, ha, IESV: sed ad lectum nullatenus appropinquare ualebant. Ille conuersus de novo hoc uidens scripsit hoc nomen, & ad quan dam lanceam appendit, & quotiens ad eum molestandum uenerunt, lanceam cum nomine eius obiecit, & sic ab eis penitus extitit liberatus. De hoc nomi ne verificatur illud Ioel. 2. Omnis quicunque inuocauerit nomen Domini, sal uus erit. Huius nominis uisa uirtute sanctus Dionysius Ariopagita, conuer sus est ad fidem. Sicut enim refert Magister in historijs super Actus Apostolo rum. Contigit quendam caecum coram Paulo & Dionysio in Athenis trans ire. Dixit ergo Dionysius Paulo: Si dixeris isti caeco: In nomine DEI tui uide, & sic uiderit, ego statim credam. Sed ne utaris magicis uerbis: quia forte nosti uerba, quae habent huiusmodi efficaciam, ego praescribam formam uerborum: In hac (inquit) forma uerborum dicas: In nomine IESV CHRISTI nati de de uirgine crucifixi, mortui, qui & resurrexit, & ascendit in coelum, uide. Sed ut omnis suspicio tolleretur, Paulus praecepit Dionysio, ut ipsemet eadem uer ba proferret. Quo facto, qui fuerat caecus uidit: & Dionysius statim conuersus est. Vnde de isto nomine singulariter & signanter dicitur Act. 4. Nec enim est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri, &c
On this page