Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
NARRATIO beneficio collationis aqua profluentis de petra miraculose, quam dedit sapientia increata filijs Israel sitientibus in deserto: Hic comparat istud beneficium ad poenam contrariam il latam Aegyptijs in Aegypto. Cum enim Aegyptij rebelles Domi no filios Iirael nollent dimittere, Dominus 10. plagis Aegyptum percussit, quae in his uersibus continentur: Sanguis rana, culex, cinomia, mors pecorina, Vlcera, grando, brucus, tenebrae, stirps mortua prima, &c Quarum prima fuit ista. Aaron uirga Moysi accepta percussit fluuium Ni lum, & conuersa est aqua fluuij in sanguinem: ita quod Aegyptijs aliquid inde haurire volentibus, tam colore quam sapore sanguis apparuit. Et sic factus est san guis in tota terra Aegypti, in fluuijs, & riuis, & paludibus, & in uasis domo rum, tam ligneis quam saxeis: & ubicunque Aegyptij foderunt puteos iuxta flu uium inuenerunt sanguinem: Huic autem miraculo alludens Salomon in hac litera uult dicere per quendam antithesim. Quod sicut Dominus iuste puniuit Aegy ptios per sitim & potus defectum in Aegypto quando filij Israel in Aegypto aqs potabilibus abundabant: ita per oppositum in deserto cum filij Israel sitim haberent, & aquis carerent, bene cum illis fecit DEVS, dando eis aquam de petra miraculo se, & non sustinendo eos siti nimis affligi. Dicit igitur sic: per quae enim paenas a defectione: 1. propter detectus, potus sut & in eis cum abundarent filij Israel letati sunt. per haec: i. per naturas aquarum in deserto, cum illis: i. cum filijs Israel bene actum est. DEO ministrante aquas salubres de petra. Et ideo sicut per defectum aquarum pu niuit Aegyptios, & laetificauit filios Israel in Aegypto: Ita per contrarium filios ls rael sitientes in deserto aqs eductis de petra potauit. Et est contrarietas in hoc Aegyptijs insitientibus nullam aquam concessit: Hebraeis per sitim afflictis aquas optimas de petra pduxit, & hoc est, quod subiungit litera. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis: i. Nili, humanum sanguinem: 1. aquas mutatas in sanguinem, dedisti iniustis: i. Aegyptijs: & hoc iustem: quia humanum sanguinem in flumen priece tant, submergendo paruulos Hebraeorum: sic habet Exo. 1. humanum sanguinem: i aquas conuersas in sanguinem biberent, si uellent extinguere sitim suam. Iuxta illud Excech. 35. Cum sanguinem odoris, sanguis te persequetur.
Haec est sententia literae: licet uario modo posset exponi. humanum sangui nem dedisti iniustis. Sicut dicit Aug. contra quinque haereses: Fusus est sanguis me dici & factum est medicamentum phrenetici. Omnis peccator phrenetico com paratur: quia quanto grauius infirmatur, tanto se reputat securiorem: ridet cum flere deberet, & gaudet de infirmitate, & non potest custodiri nisi uinculatus. lsto modo peccator quanto peior, tanto minus se reputat peccatorem: quia Pro uerb. 18. Impius cum in profundum uenerit peccatorum contemnit. Sed sequitur eum ignominia & opprobrium: quia ridet cum flere deberet. Vnde CHRISTVS uidens ciuitatem Hierusalem fleuit super eam, dicens: quia si cognouisses & tu, supple, fle res Luc. 19. Vnde etiam uiri sancti gaudentibus impijs flere solent, propter conm passionem quam habent de perditione eorum. Vnde in uita patrum de quodam sancto legitur, quo cum uidisset ornatum curiosum cuiusdam fatuae mulieris, flens di xit: Ignosce mihi omnipotens DEVS: quia unus dies ornatus istius mulieris su perauit totius uitae meae industria ornamenta. Interrogantibus ergo causam fle tus dixit: Duae res me movent, una de illius perditione, alia de mea remissione: quia non habeo tantum studium placendi DEO, quantum habet illa ad placendi ho minibus malis & Diabolo. Phreneticus etiam gaudet de sua propria infirmitate, & multi turpissimi peccatores iactant se de suis sceleribus Proverb. 2. Laetantur cum malefecerint, & exultant in rebus pessimis. Isti sanari non possunt nisi uincu lentur infirmitatibus immissis a DEO, quae sunt uincula salutaria peccatorum. In Psal. Cum occideret eos, quaerebant eum, & reuertebantur, & diluculo ueniebant ad eum: Et in Psal. Et multiplicatae sunt infirmitates eorum, & postea accelera uerunt: Vincula ecce in quibus ligari debet peccator, sunt Sacramenta Ecclesiae, & praecipue tres partes poenitentiae, contritio, confessio, satisfactio, Eccl. 6. De cor enim uitae est in illa, & uincula illius alligatura salutis. Ista uincula salutem operantur uirtute passionis CHRISTI, in qua pro salute nostra sanguinem suum fudit, ut pro eo verificetur dictum August. quia fusus est sanguis medi ci, & factum est medicamentum phrenetici: ut merito CHRISTO regratiando dicamus: Humanum sanguinem dedisti iniustis.
In quibus uerbis nostra redemptio per CHRISTI passionem diuinitus procu rata declarat esse preciosa, dolorosa, amorosa, & gratiosa. Preciosa quia huma num: inter omnes enim creaturas corporales homo est preciosior: quia ad simili tudinem & imaginem Trinitatis creatus, Esa. 13. Preciosior est uir auro & ho mo mundo obriaeo, & ideo ex ordinatione doctrina, homo omnibus bestijs praeponitur ad regendum, ut dominus. Iaco. 3. Omnis natura bestiarum & uo lucrum & serpentum & caeterorum domatur, & domata est a natura humana. Et ideo pro effusione sanguinis humani non bestialis, mors inflicta fuit pro poe na. Gen. 9. Quicumque effudit sanguinem humanum, effundetur sanguis illius: ad imaginem quippe DEI factus est homo. Vnde Arist. in Epist. ad Alex. Caue (inquit) effundere sanguinem humanum: quia hoc solum DEO conuenit. Fuit ergo re demptio nostra preciosa facta per CHRISTI humanitatem. Vnde Apostol, ad Tit. 3. Apparuit benignitas & humanitas Saluatoris nostri. Vnde Aug. in lib. de Virgi. Inspicite uulnera pendentis, sanguinem morientis, precium redimentis, cica trices resurgentis: caput habet inclinatum ad osculum, cor apertum ad diligendum, bra chia extensa ad amplexandum, totum corpus extensum ad redimendum: hic quanta sint, cogitate. Haec in statera cordis appendite, ut totus uobis sit figuratus in corde qui totus pro uobis fuit fixus in cruce. Est igitur redemptio nostra preciosa: quia per humanum sanguinem, quia veraciter imaginando, nunquam fuit humanus san guis uere & proprie & pure effusus, ut in CHRISTO. Homo enim peccando rece dit a natura humana, & fit sicut bestia secundum Psal. & secundum Boët. 4. lib. de consol. Post peccatum ergo primi parentis corruptus est sanguis ille, qui pri mo corpori primi hominis fuit concreatus, nec unquam sanus fuit donec ue niretur ad CHRISTVM, de mundissimis sanguinibus, de purissima uirgi ne, & in utero sanctificato, progenitum opere Spiritus sancti. Vnde ipse secun dus post Adam fanguinem habuit humanum in illa puritate, quam natura re quirit humana: & ideo proprie loquendo nunquam fuit sanguis humanus ni si ille: & ideo signanter dicit Apostolus ad Heb. 9. Quod CHRISTVS assistens pontifex futurorum bonorum per amplius & perfectius tabernaculum, non manufactum: neque per sanguinem hircorum aut uitulorum, sed per proprium sanguinem introiuit semel in sancta, aeterna redemptione inuenta
Secundo innuitur nostra redemptio dolorosa, cum dicitur pe sanguinem. Sanguis de corpore sano non exit sine dolore. Dolor aut CHRISTI maximus fuit. Iuxta illud Thren.1. O uos oës qui transitis per uiam, attendite & uidete, si est dolor simi lis, sicut dolor meus. Sanguis aut humanus habet naturaliter ista tria, s quod secundat lignum aridum, sanat corpus languidum, & causat cementum solidum. Primo foecundat lignum aridum: dicitur, quod si fuit lignum arefactum, optimum remedium est statim in principio arefactionis apponere radici, sanguinem humanum. Narrat enim Hermes Aegyptius, quod rosarium plantatum m terra commixta cum sanguine hu mano ad calorem modicum ignis omni tempore anni producit rosas. Sic mo raliter homo, sicut arbor Mar. 8. Video homines quasi arbores) arescit per pec catum, quando de DEO non cogitat, ut deberet, non habet deuotionem, non facit delectabiliter, quae DEI sunt. Ioel. 1. Ligna agri aruerunt, quoniam con fusum est gaudium a filijs hominum. In isto casu non est melius remedium quam ad radicem cordis talis personae apponere sanguinem CHRISTI calidum, per meditationem deuotam. Ista meditatio statim accendit amorem, qui est ca lor naturalis hominis. Sed amor DEI nunquam ociosus est, sed operatur ma gna, sicut est secundum Gregorium: Et ideo ad istum fanguinem sequitur fru ctus operis: Et ideo dicit Bernh. super Can. serm. 22. Super omnia reddit te mi hi amabilem bone IESV, calix quem bibisti opus nostrae redemptionis: Hic enim omnino amorem meum sibi uendicat, hic deuotionem blandius sibi al licit, iustius exigit, & arctius astringit. Et ideo sicut dicit Apostolus ad Hebr. 9. "Omnia pene secundum legem in sanguine mundantur, & sine sanguinis effu sione non sit remissio".
Secundo sanguis sanat corpus languidum. Vnde consultum legimus Constantino Imperatori leproso, quod balnearet se in sanguine calido pue rorum, & curaretur. Est enim infirmitas pueri quam quandoque sustinent, & uocatur tenglos, periculosa ualde, nisi per remedium aliquod occurratur. Et est remedium tale, quod puer ungatur sanguine hominis, qui prius morbum illum passus fuerit. Isto modo corporis nostri mortalitas, est incurabilis in firmitas: quia continue morimur secundum Senecam. Ista infirmitas, ut ui delicet fieremus immortales, curari non potuit, nisi per illius sanguinem. qui sponte nostram mortalitatem suscepit, & sua nos passione curauit. Vnde Bernhardus in quodam sermone: O bone IESV quid tibi & morti. Nos de linquimus, & tu soluis, nos peccamus, & tu luis: Opus sine exemplo, gratia sine merito, & charitas sine modo.
Tertio sanguis causat cementum solidum: dicitur, quod antiqui volentes facere aedificia perpetua, cementum cum humano sanguine commiscuerunt. Vnde etiam deVortegirno rege Britanniae in historia Britonum dicitur: quod cum aedificaret turrim in monte Eterij uel monte niuis in Vyallia, quidquid cementarijuna die operabantur, tellus alio die absorbuit. Consulerunt ergo magistri dicto regi, quod iuuenem quendam inquiri faciat, qui patrem terre num non haberet, cuius sanguine lapides, & cementum aspersi praestarent so lidum fundamentum. Moraliter ante CHRISTI passionem sic erat in mun do, quod quidquid homines aedificauerunt quantumcunque bene aedifica rent, moraliter uiuendo bene, totum in morte absorbebatur a terra: quia om nes in puteum inferni descenderunt, nec stare potuit aedificium meritorum: donec aspersi essent sanguine iuuenis, qui patrem non habebat in terris, ad Hebr. 12. Accessistis ad mediatorem novi Testamenti IESVM & sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel. Isto igitur sanguine cementum Ecclesiae conglutinatur, & solidatur, ut DEO amore indissolubili inhaerea. mus, qui procul prius in regione dissimilitudinis distabamus, ad Ephesios 2. Nunc aut in CHRISTO IESV uos qui aliquando eratis longe facti, estis pro pe in sanguine CHRISTI.
Tertio innuitur nostra redemptio fuisse amorosa, cum dicitur: Dedisti. Non enim propter nostra praecedentia merita uel futura, CHRISTVS nos rede mit, sed sola sua ineffabili charitate. Iuxta illud Apostoli ad Titum 2. Dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate. Et lohan. 3. Sic DEVS dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. De ista mirabi li deuotione deuote loquitur Augustinus in quodam sermone de natali Do mini. Homo, inquit, factus est hominis factor, ut suggeret ubera regens side ra, ut esuriret panis, sitiret fons, dormiret lux: ab itinere uia fatigaretur, fal sis testibus ueritas occultaretur, iudex uiuorum & mortuorum a iudice mortali iudicaretur, ab iniustis iusticia damnaretur, flagellis disciplina cede retur, spinis botrus coronaretur, uirtus infirmaretur, salus uulneraretur, uita moreretur.
Quarto fuit nostra redemptio gratiosa: quia non fuit facta pro amicis bo nis & iustis, sed pro inimicis peccatoribus, & iniustis. Vnde ultimo subinfer tut. Humanum languinem dedisti iniustis, 1. Peut. 3. CHRISTVS semel pro pee catis nostris mortuus est, iustus pro iniustis. Sed quod adhuc est gratiosius, non solum pro iniustis dabatur, sed quotidie datur iniustis in sacramento al taris: quia iniusti sunt, qui peccandi tanto beneficio sunt ingrati: unde Augu stinus in quodam sermone de die iudicij: Cur me grauiori criminum tuorum cruce, quam illa in qua quondam penderam affixisti: Grauior enim mihi est crux criminum tuorum in qua inuitus pendo, quam in illa in qua quondam mortem tuam occisurus, tui misertus uolens ascendi: Haec Augustinus. Qua propter beatus Bernhardus in quodam sermone loquens in persona Domini deuotae animae, sic dicit: O homo uide quid pro te patior: non est dolor super dolorem meum quo crucior, ad te clamo qui pro te morior: uidetur poenas quibus afficior: uide clauos quibus confodior: & cum sit dolor tantus exterior, interitus tamen est planctus gra uior, cum te iam ingratum ex perior.
On this page