Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Spiritus sanctus redarguit peruersos gentiles de ignorantia, quam habuerunt de DEO omnium conditore: Hic o stendit consequenter quod illa ignorantia non fuit a natura huma na, sed ab eorum malicioso errore. Et circa haec duo siunt. Nam pri mo ostendit, per quam uiam uenisse poterant ad DEI cognitionem: Secundo quod nullam habent suae ignorantiae excusationem. Secunda pars ibi: Sed ta men adhuc in his.
Circa primum duo facit. Primo tangit duplex medium diuisim, per quo rum utrunque ad DEI noticiam poterant peruenisse: Secundo ostendit quomodo per illa media debebant arguisse, ibi: A magnitudine enim. Duo ergo sunt in creaturis: uidelicet forma delectabilis in essendo, & uirtus admirabilis in agen do: & ista duo maxime apparent in corporibus coelestibus, scilicet Sole & Lu na, & stellis: de quibus immediate dictum est ante. Et de istis loquens subdit: Quo rum si specie delectati, deos putauerunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Quorum praedictorum scilicet Solis, & Lunae, & stellarum specie delectati. In a. Psal. Delectasti me Domine in factura tua. Vnde glo. Delectari in specie crea turae propter DEVM licitum est: Sed delectari in creatura propter ipsam, non referendo ad DEVM, peruersum est. Ergo si horum specie delectati sunt: sciant: id est, scire debent, quanto dominator eoru. DEVS uidelicet speciosior est, scilicet his rebus. Cuius rationem subdit dicens: Speciei enim generator: id est, creator rerum preciosarum, haec omnia constituit. Quia ergo DEVS pulchritudinem creaturarum creauit, & non creauit nisi per liberum arbitrium, sicut artifex facit opus suum, scire poterant que ipse longe sit speciosior, quam opus suum. Boët. 3. de consola, me. 9. pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine formas. Aliud medium est in istis creaturis, ducens intellectum hominis in DEVM totius creaturae causam. Videlicet mirabilis uirtus & potentia corporum coelestium, Iu cendo, movendo, diuersos & quasi infinitos effectus in istis inferioribus produ cendo. Igitur si virtutem & opera eorum mirati sunt: quia propter mirari coeperunt homines philosophari: 1. Methaphysic. & uidetur philosophia habere mira biles delectationes in sinceritate & puritate 10. Ethi. Intelligant: hoc est, intel ligere, debent, ab ipsis: id est, per ipsas creaturas: quoniam qui haec fecit fortior est. illis, fortior: id est, uirtuosior, & potentior est illis in agendo. Vnde ipso uolente, Sol lumen suum retraxit, Matth. 27. Ipso uolente, Sol stetit. Iosua 10. Ipso uolente Sol retro redijt 4. Reg. 20. Consequenter ostendit quomodo per ista duo me dia intellectus humanus ascendit in DEVM, quasi diceret: Haec est tota ratio quare gentiles ab ignorantia sua de DEO sunt inexcusabiles: quia a magnitu dine speciei & creaturae, poterit creator eorum cognoscibiliter uideri. A magnitu dine speciei: id est, pulchritudinis & creaturae: id est, mirabilis facturae debebant arguisse creatorem esse maiorem, tam specie quam uirtute. Sicut etiam Aristo. per uia motus nisus est probare quum primum mouens esse impartibile, & infinitum, nullam habens magnitudinem corporalem 8. Physicorum. Rom. 1. "Inuisibilia enim ipsius: id est, DEI a creatura mundi": id est, ab homine, per ea quae facta sunt intellecta conspiciunt: sempiterna quoque eius uirtus & diuinitas, ita ut sint inexcusabiles.
luxta iuam clausulam: Quorum specie delectati deos putauerunt. Notandum est quod delectantur aliqui uitiosi specie propria, & aliqui specie aliena. Primi sunt qui superbiunt de pulchritudinis uanitate: Secundi sunt qui insaniunt li bidinis uoluptate. Primi ergo delectantur in specie propria, superbientes de pulchritudinis uanitate, non considerantes quam uana sit, & superficiales, quam breuis, & temporalis. Vnde Boët. 3. de consolat. prosa 8. Formae uero nitor ut uentus rapidus est, & uelox & uernalium florum mutabilitate fugatior. Quod si ut Aristot. ait, lynceis oculis uterentur homines, ut eorum uisus obstantia quaeque penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcher rimum corpus, turpissimum uideretur: Ergo te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcunque miramini, triduanae febris ignicu lo posse dissolui. Haec Boët. Refert Ouidius Meta. 3. Quod Narcissus puer quidam tantae fuit speciei, ut statim natus ab omnibus possit amari. Parentes er go prae nimia admiratione pulchritudinis consuluerunt quendam uatem, si iste puer tempus attingeret senectutis, & si esset futurus aetatis longaeuae. Ille respom dit: Diu (inquit) uiuet si semetipsum non noverit. Puer adultus & factus iam iu uenis tantam concepit de suo decore superbiam, quod omnium contempsit amorem tam iuuenum quam puellarum. Tandem fatigatus quodam die de uenatione diuertit, ad fontem quendam purissimum causa sitis foedandae. Et dum biberet imaginem suae fa ciei uidit in aqua. Miratus speciem uisae imaginis considerat frontem, crines, os, ge nas, & oculos, & amore istius imaginis capitur. Alloquitur imaginem, extendit brachia, ut eam apprehendat, & nihil inuenit nisi aquam. Offert & oscula, & ima go uidetur reddere sibi uelle: ridet puer, & illa corridet: lachrymatur, & illa re plorat. Sic ergo exardescens in amore suijpsius, languens defecit, & in florem sui nominis est conuersus. Iste puer propter speciem nimiam elatus in superbiam, designat uane gloriantes de fragili decore corporis: qui tantum delectant de suae pulchritudinis uenustate, quod totaliter euanescunt, ubi homines esse deberent, inu tiles flores fiunt. Vnde Esa. 40. Omnis caro foenum, & omnis gloria eius, quasi flos agri. Isti diu uiuerent uita gratiae, si semetipsos non nosceret. In cuius figuran Herodes occidit lohan. Matth. 14. Herodes interpretatur glorians in pellibus & designat personam de pulchritudine corporis gloriantem, qui no est nisi in superfi cie & pelle secundum Arist. lohanes gratia, uel in quo est gratia interpretat. He rodes ergo lohannem occidit dum superbiens de specie gratiam interemit, quae late bat in mente. Vnde autor libri de uarietate carminum. Tria (inquit) sunt seminum genera, quae in culto iuuentutis agro absque comitantibus zixanijs rarissime com ualescunt, scilicet elegantia pulchritudinis, uigor fortitudinis, & suauitas uocis. Pulchritudo enim iuuenem alienae praedam libidinis, aut praedonem efficit castitatis, fortitudo ingerit audaciam. Audacia uero ad iniurias comittendas impellit. At uero hi, qui uocis amoenitate praeeminent, lasciua modestis, ludicra proficuis & iocosa serijs anteponunt. Haec ille. Secundo delectantur alij uitiose in specie a liena, sicut ille senex cui dixit Daniel. Semen Chanaan & non luda: species de cepit te & concupiscentia subuertit cor tuum, Daniel. 13. Porro Susanna erat de licata nimis, & pulchra specie. Sic Holofernes occiditur, dum incaute Iudith speciem contemplatur. Iudith 16. Iudith filia Metari in specie faciei suae dissoluit eum. Vnde Iudith 10. scribitur, quo cum ipsa orasset ante faciem eius, statim captus est suis oculis Holofernes. Sic Dauid captus est in specie Bersabe. 2. Reg 11 Et ideo signanter dicitur Eccles. 9. Ne circuspicias speciem alienam. Propter spe ciem enim mulieris perierunt multi, & ex hoc concupiscentia, quasi ignis, exar descit. Notandum est quod nihil est ita potens subuertere cor humanum, sicut concupiscentia & amor speciei. In cuius figuram & signum fingunt poëtae, quod Alexander filius Priami, Paris uocabatur a paritate iudicij. Vnde ad eum missae fuerunt luno, Pallas, & Venus, ut inter eas discerneret, cui pomum aureum de beretur, quod mittente dea discordiae casu cecidit inter eas. In quo pomo sic erat inscriptum: Pulchrior me habebit. Certabant ergo istae tres deae quae foret pomum prae caeteris habitura. luno promisit diuitias & regnum: Pallas laudem mi litiae: Venus pulchriorem de Graecia mulierem. Iste ergo Paris non obstante sui iu dicij subtilitate a concupiscentia est subuersus. Vnde & pomum adiudicauit Veneri donari. Secundo notandum, quod inter delectationes temporales, & aeternas multiplex est differentia. Primo em delectationes corporales secundum Arist. 7. Ethi. sunt quasi mediae, & habent tristicias sibi oppositas: imo nihil ualent nisi tristicia sibi praecedente contraria: sicut delectatio, quae est in quiescendo, non pla cet nisi fesso & fatigato: & delectatio, quae est in bibendo non acceptatur nisi per sitim: & delectatio, quae est in comedendo intenditur, & augmentatur, propter famen praecedentem: & sic de alijs. Et sic concludit ibi Arist. quo nihil idem est nobis delecta bile semper. Cuius ratio est: quia homo continue mutatur abuna dispositione in aliam: & illud quod placet homini, & est sibi delectabile in una dispositione: est eidem ahominabile in alia dispositione, & ideo eo ipso quom natura nostra non est simplex, sed composita ex multis, & transumitur deuna dispositione in contrariam, necesse est que illud quod est delectabile homini, secundum unam dispositionem, sit eidem tristabile secundum aliam: sicut esurienti sumptio cibi est delectabilis, & iam satiato sit eidem abominabilis. Sic per oppositum dicit Arist. quo quia DEVS est natura simplex, & inuariabilis semper gaudet una & simplici delectatione, quam habet in contemplatione suijpsius. Cum ergo ad statum diuinum de uenimus per gloriosas dotes corporis & animae, erit delectatio nostra semper una, & uniformis, & perpetua. Iuxta illud Psalm. Adimplebis me laeticia cum uultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
On this page