Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 36 (Sap. 3:9)
Lectio 36
OSTQVAM Spiritus sanctus declarauit qualis erit electorum remuneratio. Primo quantum ad honestatem corporalem in illa litera: Fulgebunt iusti. Secundo quantum ad potestatem iudicialem. In illa: Iudicabunt Sancti. Hic tertio declarat qualis erit eorum re muneratio quantum ad felicitatem uel gloriam spiritualem in eorum animabus. Vbi notandum quod tribus uirtutibus theologicis indige mus in praesenti ad hoc, quod in finem supernaturalem conuenienter ordinemur, uidelicet fide, spe, & charitate. De quibus loquitur Apost. 1. ad Corinth. 13. Nunc autem manent fides, spes, & charitas haec tria. Sed quia fides est cum obscura cognitione, siue expectatione. Spes cum diuturna dilatione. Charitas cum tepida dilectione: ideo isti tres habitus in futura beatitudine permanere non possunt, in qua nihil est imperfectum, nihil diminutum: ideo manente charita te & perfectiorem actum habente, fides & spes euacuabuntur. Cum enim uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est, 1. ad Corinth.13. Succedent ergo in animabus electorum dotes animae, quis per nomina operationum designamus: quia fidei succedet uisio & spei coprehensio, siue se curitas. Charitati autem nihil succedet: sed ipsa manebit perfectior quam nunc est, & uocatur dilectio siue fruitio. Sunt ergo tres dotes animae, uisio, dilectio, tentio siue comprehensio. Sic enim erit anima summe beata, uidens, tenens, diligens summum bonum, in quem credidit, in quem sperauit, & pro posse dilexit. Et de istis dotibus determinatur in ista lectione, & docetur quod sancti ui ri & electi DEI, qui in praesenti uita tribulationibus uarijs pro suis bonis operibus exponuntur, DEVM mundo uisu agnoscent, diligenter & totaliter ei ad quiescent. Vnde dicit sic: Qui considunt in illum: id est, qui fidem, spem & charitatem in illum habuerunt, inte lligent nude & clare, 1. Iohan. 3. "Videbimus eum si cuti est". Veritatem: id est, DEVM, qui est prima & summa ueritas, Ioh. 14. "Ego sum uia, ueritas & uita". Et sideles in dilectione: id est, fideliter diligentes & perseueranter: adquiescent illi: id est, perpetuo adhaerebunt illi: quia in futuro a societate eius auelli non potuerunt, qui eum hic per fidem & spem tenuerant. Et quia posset aliquis credere quod ista remuneratio fiet sanctis propter ualorem suorum operum, quasi opera nostra ex sui conditione forent condigna tanta remuneratione. Ideo hoc excludens dicit quod praedicta praemiatio fiet sanctis ex DEI liberali acceptatione: quoniam donum & pax est electis DEI: quasi diceret, pax aeternae beatitudinis, quae est futura electis est donum DEI liberaliter, & super condignitatem passionum praesentium praemiantis, ad Rom. 8. "Non sunt condignae passiones" huius temporis ad futuram gloriam.
Videtur quod non. Primo per autoritatem allegatam, ad Rom. 8. "Non sunt condignae passiones", &c. sed Sanctorum passiones sunt maxime meritoriae: Ergo nulla opera hominis sunt condigna ad uitam aeternam.
Praeterea qui reddit alicui debitum quod ei debet, nihil meretur apud eum, sed quidquid possumus pro DEO facere, DEO debemus, & adhuc amplius debe remus si amplius possemus: sicut dicit. Arist. 8. Ethi. cap. 1. Impossibile est no bis retribuere dignos honores dijs & parentibus, quin eorum beneficia semper excedant, & Lucae 17. Cum omnia bene feceritis, dicite: quia serui inutiles su mus, quod debuimus facere fecimus.
Praeterea quicunque meretur aliquid ab aliquo constituit illum debitorem suum, sed DEVS nulli est debitor, nec esse potest: Ergo nihil possumus apud eum mereri
Ad oppositum est illud Hiere. 31. Erit merces operi tuo, sed merces quae datur pro opere correspondet dignitati operis: Ergo cum uita aeterna sit merces operis hominis existentis in gratiam, potest talis homo ex condigno uitam ae ternam promereri.
Praeterea, 2. ad Tim. 4. De reliquo reposita est mihi corona iusticiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex: sed quod redditur secundum iustum iudicium est merces condigna. Ergo homo potest pro mereri coronam iustam & condignam: sed illa est uita aeterna: Ergo, &c
Ad quaestionem dicendum, quod hominem adiutum gratia promereri uitam aeternam ex condigno potest intelligi dupliciter. Vno modo quod meritum hominis tantum ualeat naturaliter, puta quod tanta sit bonitas in natura siue substantia meriti quod ei debeatur uita aeterna. Alio modo quod tantum ualeat legaliter ex institutione legis sicut parua pecunia cupri ex natura sua, siue naturali uigore non ualet tantum, sicut unus panis, sed ex institutione principis tantum ualet. Isto primo modo opera nostra ex sua naturali bonitate non merentur uitam aeternam de condigno, sed de cogruo tantum: quia congruum est quod homim facienti secundum potentiam suam finitam, DEVS retribuat secundum potentiam suam infinitam. Sed secum do modo possumus dicere, quod opera nostra sunt condigna uitae aeternae ex gratia, non ex substantia actus: statuit em DEVS quod bene operans in gratia habebit uitam aeternam. Et ergo per legem & gratiam principis nostri CHRISTI meremur de condigno uitam aeternam. Ad primum dicendum quod non sunt condignae passiones naturaliter, sed legaliter, ut dictum est. Ad secundum dicendum quod meremur faciendo quod debemus DEO, ipso sic statuente & ordinante, sed non absolute ex natura redditionis sicut argumentum procedit. Ad tertium quod DEVS constituitur debitor ex natura sui promissi, non ex natura nostri commissi, sicut dicit Magister lib. 1. dis. 43. cap. 4. Qui confidunt.
Notandum quod spes & confidentia est tribus generibus hominum maxime necessaria. Dimicantibus, Nauigantibus, & Aegrotantibus. Hae uero tres conditiones nobis conueniunt si uitam & statum nostrum pensemus. Sumus enim dimicantes & contra hostes continue praeliantes in Psalm. Multi bellantes aduersum me, 1. Macha. 4. Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est. Scutum nostrum est fides nostra, ad Ephes. 6. In omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. In historia Britonum scribitur de Archturo rege, quod in interiori parte scuti sui imaginem Virginis gloriosae depicta habuit, quam quotiens in bello fatigatus a spexit, spem recuperauit & uires. Isto modo nos si in bello uitae praesentis trium phare uelimus, infra scutum fidei nostrae imaginem uirginis cum filio deportemus: hanc respiciamus & in ea confidamus: quia ab ea uires & uirtutes recipiemus. Ambrosius de Sancta uirginitate: Sit nobis tanquam in imagine de picta uita Mariae, ex qua uelut ex speculo refulget species castitatis & forma uirtutis. Hinc sumatis exempla uiuendi, ubi tanquam in exemplari magisteria expressa sunt probitatis quid corrigere, quid effugere, quid tenere debeatis ostendit. Narrat Marbodus de Natura lapidum, cap. 25. quod est una gemma, quae uocatur Ethites, habens in se naturaliter more praegnantis unam aliam gemmam. Istam gemmam natura suggerente aquila cognoscit, & eam in ni do suo cum habuerit pullos, collocat inter eos, & quamdiu in nido fuerit, pullis nihil diffortunei accidere potest. Gemma ista Mariam significat quae lapidem angularem in se opere Sancti spiritus concepit. Pater uero coelestis nos tanquam pullos in nido militantis Ecclesiae modo fovet, sed ne per inimicos nostros aliquod nocumentum extrinsecus nobis inferatur. Gemmam istam Mariam in medio nostrum posuit, qui si eam deuote inspexerimus & dilexerimus, ab hostibus nos defendet. Et ideo non in armis nostrarum uir tutum confidamus: sed in istius Virginis gratia, in qua est omnis spes uitae & uirtutis, Ecclesiast. 24. De qua exponi potest illud Eccles. 4. Eos qui diligunt eam, diliget DEVS: & qui audit illam, iudicat gentes: & qui intuetur illam, permanebit confidens:
Secundo indigemus confidentia spe & animositate: quia sumus nauigantes in periculo mari huius mundi. Vnde nautae si nocte stellam maris uiderint, sciunt dirigere iter suum: sed quando est ita quod nec lunam nec stellas uidere possunt, de salute desperant, Actuum 27. Neque sole neque sideribus apparentibus per plures dies ablata erat spes salutis. Moraliter si uitam nostram dirigere uelimus ad portum salutis aeternae: stellam maris: id est, Mariam attendamus continue oculis spei nostrae: Vnde Bernhardus, super missus est Homel. 2. prope finem: Maria est praeclara & eximia maris stella, super hoc mare magnum & spaciosum necessario subleuata micans meritis illustrans exemplis. O quisquis te intelligis in huius seculi profluuso, magis inter procellas & tempestates fluctuare, quam per terram ambula re, ne auertas oculos a fulgore huius sideris, si non uis obrui procellis: si insurgunt uenti tentationum: si incurris scopulos tribulationum, respice stellam, inuoca CHRISTVM: si iactaris superbiae undis, si ambitionis, si de tractionis, si aemulationis, respice stellam, inuoca CHRISTVM. Si iracundia, aut auaritia, aut carnis illecebra nauiculam concusserit mentis, respice stellam, respice ad CHRISTVM. Porrigamus ergo ei preces nostras cum fiducia dicentes illud Esaiae 47. Audi haec delicata quae habitas confidenter. Et licet CHRISTVS pro nobis oret continue, tunc maris labores & pericula statim euadimus. Nam CHRISTVS quarta uigilia noctis laborantibus discipulis uenit & dixit: Confidite, ego sum, nolite time re, Marci 6
Tertio confidentia bona est nobis necessaria, quoniam sumus aegrotantes. Multum enim confert laborantibus aliqua infirmitate sperare & confi dere in medico suo & diligere medicum, sperare etiam salutem suam quod spes & confidentia de salute futura sit infirmo necessaria, patet per illud metricum: Speret qui metuit, morituros viuere vidi. Spe ducti victuros: spe moriente mori. Quod uero amor & spes de medico multum conferant aegroto, patet per quandam narrationem quam ponit Seneca 4. Declamationum, capite quinto: ubi ponitur talis casus. Quidam abdicatus a patre suo studuit medicinae, conti git patrem grauiter infirmari, & a medicis salus eius desperari. Redijt ergo filius iam factus medicus, & curauit patrem: facta cura reconsiliatur patri. Accidit postea ut uxor patris & noverca, filij, consimili infirmitate laborarent qua prius pater laborauerat. lubetur filius a patre curare novercam, nolens abdicatur secundo: Pater igitur accusat filium de eo quod no luit cum sciret & posset curare novercam. Quod autem sciuit & potuit per hoc, probat, quod se curauerat de morbo consimili. Filius respondit quod nesciret an posset eam curare uel non: licet morbo consimili laboraret: nam alterius spei & amoris est pater ad filium quam noverca. Spes enim patris de filio fuit fortassis magna causa curae. Vnde subdit nihil magis, prodest aegrotis quam ab eo curari a quo uolunt. Ad propositum cum sumus pecca tis languidi summe nobis est necessaria spes & confidentia tam de habenda sanitate, quam de medici CHRISTI bonitate: Nam quantumcunque sit infirmitas magna de facili curabitur, si speremus & confidamus. In cuius figuram signanter dixit CHRISTVS cuidam paralitico, Matthaei nono: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. Propter defectum autem huius spei siue confidentiae Cain & Iudas incurabiles extiterunt, peccantes peccatum in Spiritum sanctum, quod neque remittitur in hoc seculo neque in futuro, Mat. thaei 12. Et si quis fortassis a filio terreatur: quia iudex est, matrem intueatur, quae medicina est: unde Cassiod. in quadam Epistola: Tu patrona humani generis, tu afflictis reis medicina singularis. Quis tuo non egeat mu nere, cum sit peccare commune. Item Bernhardus super missus & Homel. 2: prope finem: Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confu sus, iudicij horrore perterritus, baratro incipias absorberi tristiciae, & desperationis abysso, cogitaC HRISTVM in periculis, in angustijs, in rebus dubijs cogita CHRISTVM, inuoca CHRISTVM, CHRISTVS non recedat ab ore, non recedat a corde. Et ut impetres eius orationis suffragium, ne deseras conuersationis exemplum, ipsum sequens non deuias: ipsum rogans non desperas: ipsum cogitans non erras: ipso tenente non corruis: ipso protegente non me tuis: ipso duce non fatigaris: ipso propitio peruenis, & sic in temetipso experiris quam merito dictum sit & nomen CHRISTI. Ex his patet quod merito sibi dici potest illud Daniel. 13. Non est confusio confidentibus in te
On this page