Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 75 (Sap. 6:2)
CVM finis & perfectio sapientiae sit hominem dirigere ad seipsum & alios uirtuose regendum, & hoc maxime ad reges, iudices, & praelatos pertineat, & iam declaratum sit, quod sine sapientia non possunt esse iusti, nec sine iusticia sapientes. Concludit hic Spiritus sanctus ex omnibus praecedentibus istam persuasionem. Audite ergo reges, &c. quasi diceret: Vos estis qui sapientiam & iusticiam subiectis uestris ad ministrare tenemini. Sapientia uero sine disciplina haberi non potest: Ergo Audite reges & principes, & intelligite. In Psalm. Et nunc reges intelligite eru dimini qui iudicatis terram. Persuadet ergo Spiritus sanctus in hoc textu qua tuor, scilicet humilitatem addiscendi, dudite reges: Subtilitatem advertendi, Intelligite: Auiditatem inquirendi, Discite: Seueritatem exequendi, ludices finiam terra. Dicit ergo sic literaliter ordinando sententiam: O reges: id est, quicunque praelati, audite aure corporis, quia, Eccles. 6. Si dilexeris audire, sapiens eris. Et hoc est tibi rectori satis utile, cum sis rex: quia Eccles. 10. Rex insipiens perdet populum suum, propter quod signanter Salomon cum rex constitueretur a do mino petijt, 2. Paralip. id est, Da mihi Domine sapientiam & intelligentiam, ut egrediar coram populo tuo & ingrediar. Sed quia non sufficit aure percipere, nisi concipiatur & mente. Ideo subdit intelligite: quia Proverbiorum 1. Audiens sapiens sapientior erit, & intelligens gubernacula possidebit. Et iterum: uos iudices finium terrae: id est, uos iudices genera les, quia quanto maior est uestra iurisdictio, tanto maior requiritur in uobis iusticiae dilectio Esa. 1. Discite benefacere, quia hoc sufficit. Primo ergo in hac litera regibus persuadetur humilitas addiscendi. Vnde dicitur Audite ergo reger. Cum enim nulla virtus nobis innascatur, neque moralis, 2. Ethicorum, neque intellectualis, 3 de Anima. Eo quod anima est sicut tabula nuda vel rasa, &c. Reges uero summe uirtutibus indigeant. Et iterum: Auditus sit sensus multum disciplinabilis. Iuxta illud: Atius immutant animam demissa per aures.
Ergo audite reges. Iudicum, 5. Audite reges, auribus percipite principes. Omnem enim regem decet summe DEVM colere, & legem DEI scire. Vnde Deuteronomij 17. Lex Mosaica praecepit sic. Postquam sederit rex in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leuiticae tribus. Et habeat secum, legetque illud omnibus diebus uitae suae, ut discat timere Dominum DEUM suum, & custodire uerba & ceremonias, quae in lege eius praecepta sunt. Et ideo in coronatione regis priusquam benedictio uel consecratio super eum fiat, ista tria faciet iuramenta sub hac forma. In CHRISTI nomine promitto haec tria populo Christiano mihi subdito. In primis me praecepturum, & opem pro uiribus impensurum, ut Ecclesia DEI & omnis populus Christianus ueram pacem nostro arbitrio in omni tempore conseruet: Aliud. Vt rapacitates & omnes iniquitates, omni bus gradibus interdicam. Tertium vt in omnibus iudicibus aequitatem & misericordiam praecipiam, ut mihi & uobis indulgeat misericordiam suam clemens & misericors DEVS. Ecce quam secura conscientia potest talis uiuere, qui habe i sub se quasi infinitum populum regere: cum haec tria seruare in rebelli gente & falsa sit summe difficile. Non enim ad ludum, nec ad honorem tantum, nec ad ocium, sed ad periculum, solicitudinem, & summum negocium est uocatus. Postquam autem rex praedicta iurauerit, dictis super eum quibusdam orationibus, tunc Metropolitanus inunget ei manus de oleo sanctificato, & postea pectus & scapulas compagesque brachiorum, & tandem de oleo eodem fiet crux super caput eius, postea de chrismate cum orationibus: postea ab episcopis accipiet ensem ut cum ense totum regnum sibi fideliter ad regendum sciat esse comendatum dicente Metropolitano, si tamen solennitatem faciat. Accipe gladium per manus episcoporum, licet indignus, uice tamen & autoritate Apostolorum consecra tus, tibi regaliter impositum nostrae benedictionis officio, in defensionem sanctae DEI Ecclesiae diuinitus ordinatum. Et esto memor de quo Psalm. prophetauit, dicens: Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime: ut per eundem uim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter destruas, & sanctam DEI Ecclesiam eiusque fideles propugnando protegas, nec minus sub fi de falsos quam Christiani nominis hostes execreris & destruas, uiduas & pupillos clementer adiuues & defendas: Desolata restaures, & restaurata conserues. Vlciscaris iniusta, confirmes bene disposita, quatenus haec agendo uir tutum triumphator gloriosus iusticiaeque cultor egregius, cum mundi Saluatore, cuius typum geris in nomine sine fine merearis regnare. Cum accinctus fuerit ense accipiet armillas. A Metropolitano cum hac praeuia oratione. Accipe armillas sinceritatis & sapientiae, DEI neque triumphationis indicium, quibus intelligas omnes operationes tuas contra hostes uisibiles posse esse munitas. De inde accipiet pallium, & postea coronabitur. Post illa accipiet annulum. De inde sceptrum, & ultimo uirgam. Coronatus ergo episcopos osculetur, a quibus choro canente: Te DEVM laudamus, ad solium regale ducitur, Metropolitano dicente: Sta & retine ammodo locum, quem hucusque paterna successione tenuisti, haereditario iure tibi delegatum per autoritatem DEI omnipotentis, & praesentem traditionem nostram, atque omnium episcoporum caeterorumque DEI seruorum, Et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem pro spicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris: quatenus mediator DEI & hominum, te mediatorem cleri & plebis in hoc tegni solio confirmet, & in regnum aeternum faciat regnare IESVS CHRISTVS Dominus noster, Rex regum, & Dominus dominantium, Laetaniae & aliae multae orationes dicuntur super eum, quae omnes eum declarant debere esse cultorem iusticiae & fidei zelatorem, quae sine doctrina sapientum exequi non potest. Et ideo eis signanter dicitur sub figura: Montes Israel audite uerbum Domini. Non solum autem isti in Sacra scriptura reges dicuntur, sed etiam clerici qui se & alios bene regunt. Sicut habetur 12. q. 1. Duo sunt genera.
Et ad hos dici potest dudite reges. Et 1. Pet. 2. Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, & populus adquisitionis. Sed caueant ne de eis verificetur quod dicit Gilbertus de Tornato in quodam sermone. Vos estis, inquit, genus deiectum, seruile sacerdotium, gens prophana, populus perditionis Quod absit. Secundo persuadet Spiritus sanctus regibus & praelatis non solum humilitatem addiscendi, sed etiam subtilitatem advertendi. Vnde dicit & intelligite, Psalm. Intelligite insipientes in populo, & stulti aliquando sapi te. Intelligere est quasi intus legere: hoc est, ponderare, & recordari, ac memoriter retinere: quia legere & non intelligere, est negligere. Sed grauiter conse quitur Psalm. Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut uideat, si est intelligens aut requirens DEVM. Et sequitur: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, &c. Tertio suadet Spiritus sanctus rectoribus, gubernatoribus, ac iudicibus aliorum, auiditatem inquirendi, cum dicit: Discite, Prover. 6. Vade ad formicam o piger & considera uias eius, & disce sapientiam, & idem petiuit Psalm. Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Et iterum Matth. 11. "Discite a me, quia mitis sum & humilis corde & inuenietis requiem animabus uestris". Quantam auiditatem inquirendi habuerunt principes antiquitus circa sapientiam, patet specialiter de Alexandro Magno, qui per patrem suum Philippum regem Macedoniae disciplinis Aristot. traditus, cui Aristoteli Philippus mox Alexandro nato hanc Epistolam destinauit, sicut narrat Aulus Gellius libro noctium Atticarum. Et habetur in forma, ut sequitur: Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihigenitum scito. Quo equidem dijs habeo referre gratiam: non tam proinde quia natus est, quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus uitae tuae. Spero enim forte ut educatusque, eruditus a te dignus existat & nobis, & istarum rerum successione. Vult ergo dicere, quod per doctrinam Aristotelis, & educationem sperauit filium suum fieri dignum inflatione regis, & regia successione in regno. De studio uero Alexandri Magni scribit Alexander: Nequam libro suo de naturis rerum, sic Alexandrum Aristo telis discipulum fuisse Macedonem certum est, cuius causa logicam elaborauit: Tam sedulus autem naturarum indagator extitit Macedo, ut in uase uitrio in mare missus naturas & consuetudines piscium depraehendit. Gallum enim secum habuit, ut super diluculo certificaretur per galli cantum. Et in uase dicto didicit, quomodo insidiae clandestinae praeparandae sunt super hostes in re mi litari, dum exercitus piscium contra alios insurgere conspexit. Ordinauit etiam sicut narrat Plinius aliquot millia hominum, qui in tota Asia & Graecia uaca rent armentis, aluearibus, piscinis, uinarijs, ne quid uel quaqe gentium ignora retur. Quicquid uero illi experiebantur, Aristoteli summo uiro sine mora innotuit. Quos Aristoteles percunctando quinquaginta uere uolumina illa prae clara de animalibus condidit. Haec Plinius: licet apud nos non nisi decem & novem habeantur. Patet ergo istius auiditas addiscendi. Nos autem non monemur eadem tanta curiositate scrutari, sed a simili ea quae ad DEI cultum & bonos mores pertinent solummodo studio consimili perscrutari. Augustinus 19. de Ciui. DEI, cap. 6. Ignorantia iudicis uel principis, plerunque est calamitas populi innocentis, & Baruch. 3. Disce o princeps ubi sit sapientia, ubi prudentia, ubi sit intellectus & uirtus, ut scias simul ubi sit longanimitas uitae & uirtus, ubi sit lumen oculorum & pax.
Vltimo persuadet gubernatoribus aliorum seueritatem exequendi illud quod iustum est, cum dicit: Iudices finium terrae. Moraliter mali dicuntur fines terrae. & in illos debent iudices seueritatem exercere. Vnde de iudice dicitur ad Romanos 13. DEI enim minister es in uindictam, uindex in iram ei, qui malum agit. Deuter.16. Iudices & magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iu dicent populum tuum iusto iudicio. Nec in alteram partem declinent. Non accipias personam nec munera: quia munera excaecant oculos iudicum, & mutant uerba iustorum. Qua in re notandum est, ne ad proferendam sententiam nunquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa iudicemus, ne quaelibet mala audita nos moueant, ne passim dicta sine probatione credamus.
On this page