Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 123 (Sap. 9:13-9:15)
OSTQVAM Salomon deuote supplicauit DEO, pro sapientia impetranda, & suae petitionis declarauit utilitatem: In ista parte ite rato manifestat suae supplicationis necessitatem. Est autem necessitas maxima ad supplicandum DEO pro sapientia, qua dirigitur ignorantia nostra in agendis. Iuxta illud 2. Paral. 20. Cum ignoremus quid a gere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Istam ergo ignorantiam nostram allegando, ostendit hebetudinem nostram, tam in naturalibus, quam supernaturalibus cognoscendis. Licet enim ex cognitione creaturarum assurgere possimus aliqualiter in DEI noticiam, quantum ad multa, uidelicet quod potens, bonus, omnipotens, & clemens est (lux ta illud ad Roman. 1. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur) tamen ad euidenter cognoscendum cosilia sua, & praecepta, quae uult nos seruare in hac uita, pertingere non possumus sine ipsius reuelatione. Et ideo primo ostendit Salomon quantam habemus ad co gnoscendum coelestia & supernaturalia difficultatem. Et circa hoc duo facit: quia primo allegat hominis generalem ignorantiam: Secundo assignat tantae ignorantiae causam. Secunda pars ibi: Cogitationes enim mortalium. Quantum ad primum dicit sic: Quis enim bominum poterit scire consilium DEI Aut quis poterit cogitare quid velit DEVS: quasi diceret, ad hoc quod homo consequatur beatitudinem, quae est uita aeterna, & uisio superna turalis diuinae essentiae, oportet hominem transire per meritum adimplendo aliquo modo diuinam uoluntatem in praeceptis, & consilijs suis. Sed quid DEVS consulat & praecipiat non potest homini constare, nisi per reuelationem fidei de credendis & agendis: ergo haec reuelatio, quae est uera sapientia, est homini necessaria: quia nullus homo ex sua naturali cognitione potest scire con tilium DEI, nec quid uelit DEVS.
Sed sciendum est, quod iste terminus consilium est aequiuocus: quia ali quando inquisitio unius uel plurium in rebus dubijs uocatur consilium. Et sic loquitur Aristotel. 3. Ethicorum, ubi ostendit quod consilium debet prae cedere electionem, & quod omne consiliabile est eligibile. Et sic loquitur To bias filio suo: Consilium semper a sapiente perquire, Tob. 4. Et Proverb. 11. Salus autem ubi multa consilia. Alio modo uocatur consilium sententia declaratiua illis, quod expedit fieri in incertis: Et sicut loquitur Apostolus 1. Co rinth. 7. De uirginibus autem praeceptum Domini non habeo. Consilium autem do. Tertio modo uocatur consilium persuasio, ad aliquid agendum, uel omittendum. Quarto modo uocatur consilium quodcunque arcanum alteri reuelatum.
Primo modo non possumus DEO attribuere consilium proprie loquendo, sed metaphorice & figuratiue loquendo de DEO more humano: quia in DEO nullo modo cadit incertitudo uel dubitatio. Damasc. lib. 1. cap. 22. Non enim consiliatur DEVS: ignorantiae enim est consiliari. Et Aristo. 3. Ethic. Consilium est de his, quae incerta sunt, & nescitur qualiter eueniant. Et per consequens DEO qui est praescius futurorum omnium conuenire non potest. Secundo modo DEO maxime conuenit consilium: quia ipse maxime in dubijs nos certificare scit. Tertio modo etiam si & sic distinguamus inter praecepta & consilia DEI. Et quarto modo similiter. Allegata ergo ignorantia humana explanatur conuenienter nostrae ignorantiae causa. Et ponitur duplex causa. Videlicet cognoscentis debilitas, & cognoscendorum subtilitas. Secunda causa ponitur ibi: Et difficile astimamus.
Circa primum duo facit: quia primo allegat ignorantiae causam ex parte animae: secundo ex parte corporis, ibi: Corpus enim quod corrumpitur. Quantum autem ad animam sicut docet Aristot. 2. Metaphysicae: Intellectus noster se habet ad intelligentias, & ad manifesta in natura, sicut oculus noctuae ad lumen Solis: Et ideo ad tractandum de his, quae supra uires nostras sunt, debemus esse timidi. Et hoc est quod dicit: Cogitationes mortalium timidae. Et iterum ad illa quae sunt infra nos, circa quae operamur & consiliamur, frequenter ex perimur nos decipi, & aliter deuenire quam nos ordinamus. Et ideo non solum sunt cogitationes nostrae infirmae in speculatiuis: sed etiam incerta sunt prouidentiae nostrae in practicis. Et ideo docuit nos Ilacobus, quod locuturi de futu ris agibilibus a nobis, semper sub conditione dicamus. Si Dominus uoluerit faciemus hoc uel illud, Iacob. 4. Ex parte uero corporis duplex surgit difficultas adquirendi scientiam de DEO, & necessarijs ad salutem. Prima quia corpus infectum fomite concupiscentiae, corrumpit affectum animae, & facit animam ad surgendum ad spiritualia grauem. Et ideo dicit: Corpus quod cor rumpitur, aggrauat animam. Secundo quia solicitudo circa necessaria corporis. & ista temporalia deprimit sensum hominis cogitantis multa, & reddit eum dis tractum a studio & scientia adquirenda. Et ideo subdit: Et deprimit terrena in habitatio: id est, occupatio circa terrena, corpori necessatia, sensum: id est, intellectum, multa cogitantem.
Corpus quod corrumpitur aggrauat animam.] Nota quod corpus post. peccatum, animae alligatur in triplex officium: habet enim anima corpus sicut instrumentum in adiutorium ad seruiendum. Secundo sicut indu mentum uel opertorium ad se tegendum. Tertio habet anima corpus sicut sibi coniunctum & datum sicut detrimentum, uel afflictorium ad puniendum.
Primo dico quod anima habet corpus sibi coniunctum sicut instrumentum in adiutorium ad seruiendum. Vnde Aristoteles primo Politicorum, ait: Animal constat ex anima & corpore: quorum hoc quidem principalius est a natura, scilicet anima: hoc autem subiectum puta corpus. In homine autem bene disposito corpus est sicut seruus & anima principans & dominans. Sed in homine pestilente corpus dominatur, & anima famulatur.
Est autem secundum eum ibidem duplex principatus: uidelicet, t despoti cus siue seruilis, & politicus siue regalis. Anima enim principatur corpori principatu despotico: & est talis principatus quando subiectum non habet potentiam resistendi principanti. Sed intellectus principatur appetitui politico principatu: quia appetitus habet interdum potentiam resistendi ratio ni. Patet ergo secundum eum quod corpus naturaliter est seruilis conditionis, & anima liberae conditionis: Et quia seruus delicate nutritus proteruit in dominum: Iuxta illud Proverbiorum uigesimonono: Qui delicate a pueritia nutrit seruum suum, sentiet eum postea contumacem. Ideo statim a pueritia debet seruus iste domari, & in seruitutem redigi. Et hoc satis aduertit Apo stolus, quando dicit: Castigo corpus meum, & in seruitutem redigo, ne cum alijs praedicauerim ipse reprobus efficiar, primae Corinthiorum nono: Ser uitus autem secundum iura si sit occulta, impedit matrimonium contractum cum libera. Vnde si seruus dicat se ingenuum, & contrahit cum libera, & ipsa postea perpendit se esse deceptam, potest agere ad diuortium, & obtinebit 22. quaestione secunda capitu. Si foemina ingenua. Moraliter loquendo seruus est corpus nostrum, quod fingit se liberum & nobilem, & iactat totum mundum esse suum, & propter se ordinatum, & ideo parificare se praesumit rationi, quae est domina sua, & ingerit se ad matrimonium per quandam aequalitatem cum ratione contrahendum: sed certe ratio debet aduertere, & ipsum repellere, sicut non maritum suum 1. Corinthiorum 7. Nonne est seruituti subiectus frater uel soror huiusmodi: More ergo serui debet corpus nostrum tractari.
Quis uero sit modus tractandi seruum, dicitur Ecclesiastici trigesimoter tio: Panis & disciplina & opus seruo. Tria enim sibi conueniunt: uidelicet educatio, quia panis: Castigatio, quia disciplina: Occupatio, quia o pus. Educatio sibi debetur talis temperamenti, ne superbiat, & ne succum bat. Vnde Gregorius super Excechielem secunda parte, Homelia septima: Si plus corpori quam debeamus tribuimus, hostem nutrimus. Et si necessitati illius quae debemus non reddimus, ipsum nostrum conciuem neca mus. Haec ille. Ex quo ergo corpus naturaliter seruus est, & subiectum spiritui, quanta utilitas est huic seruo seruire. De hoc Seneca Epistola quadragesima nona. Fateor (inquit) insitam nobis nostri corporis charitatem: Fateor nos huiusmodi gerere tutelam, non nego indulgendum, illi seruiendum nego. Multis enim seruiet, qui corpori seruit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert: honestum ei uile est, cui corpus nimis cha rum est. Sit ergo primo corpus Spiritui sicut instrumentum in adiutorium ad seruiendum.
Secundo corpus datum est animae sicut indumentum uel opertorium ad tegendum, Iob. 10. Pelle & carne uestisti me, ossibus & neruis compegisti me: De hoc Seneca Epist. 4. Corpus naturaliter ut quandam uestem animae circum dedit, & uelamentum est eius. Quis enim per uestimentum aestimauit aliquem, nec bonum nec malum gladium uagina facit: Ita nec bona corporis bonum hominem. Haec Seneca
De indumentis autem notandum, quae domini distribuunt famulis suis, duo uidelicet. Vnum est quod dominus, qui datannuatim duplicem libra tam, unam pro hyeme, & aliam pro honestate: sic solet ordinare, quod illali brata quae seruiet pro hyeme fiat de panno grossiori: llla uero de subtiliori, quae seruiet in aestate. Moraliter totum tempus nostrum diuidetur in duas partes: hyemem & aestatem: hyems est uita praesens: aestas erit uita futura. Do minus autem noster daturus est nobis duplicem libratam: unam robam accipimus pro hyeme huius uitae, & ideo est rudi de panno. Corpus enim nostrum si modo aduertimus de turpi materia uel rudi est facta, & tamen satis sufficit pro hyeme huius uitae. Hebr. 10. "Corpus autem aptasti mihi": idest, aptum dedisti conueniens tempori in quo uiuo: secunda librata, quam habebimus in paschate uitae futurae: id est, in resurrectione generali, est de pan no subtili: erit enim corpus nostrum sabtile contra grossiciem: clarum contra opacitatem: agile contra grauitatem: & impassibile contra mortalitatem, primae Corinthiorum decimoquinto: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Dat ergo Dominus noster duplicem libratam, secundum congruentiam temporum diuersorum. Secundo uidemus in istis fa milijs & curijs quod boni armigeri robas duplices percepturi, non parcunt in hyeme a laboribus, lacerant robas nunc in pluuijs, in niuibus, in ignibus, ubicunque Domino placuerit: Ratio est dicta: quia sciunt se nouas robas in paschate percepturos. Consimili modo moraliter boni Christiani non parcunt ab operibus poenitentiae corporibus suis: uigilant, ieiunant, & uarijs poenitentijs lacerant, uel macerant corpus suum. Et quare hoc: Certe quia nouas robas expectant in resurrectione, quando uestientur spiritus corporibus suis gloriosis, ad Philippenses tertio: Saluatorem expectamus Dominum nostrum IESVM CHRISTVM, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Item notandum quod inter indumenta quaedam sunt uestes & arma, & quaedam sunt uestes tantum & non arma. In uestibus & armis fiunt quaedam signa de picturis & coloribus. Et consueuerunt reges iuuenes & principes militare in ludis militaribus in armis non notis, nec in armis quae postea debent deferri, sed in armis ignotis ad uoluntatem eorum. Quando autem tales principes exercitium ar morum in talibus ludis dimittunt, tunc solent dare alicui armigero illa arma consecrando eum in statu militari, & id cedit ad honorem notabilem talis armi geri, quod possit arma portare domini sui, quibus usus est in sua militia iuue nili: Moraliter Dominus noster DEI Filius CHRISTVS militauit in cruce, arma habuit de argento albissimo carnis suae, quinque rosis rubeis distincto, quae sunt quinque uulnera corpori illi facro impressa: princeps iste ludum talem ar morum sua resurrectione dimisit: quia CHRISTVS resurgens ex mortuis, iam non moritur: mors illi ultra non dominabitur, Roman. 6. Sed homini tanquam armigero multum dilecto contulit arma illa, & militem fecit eum Dominus, ut patet per Apostolum 2. Timoth. 2. Labora sicut bonus miles CHRISTI. Et honorificum debet esse homini multum, scilicet memoriter recogitandi: si in iusta corporaliter tolerando, portare ualeat arma CHRISTI: & ideo de istis armis bene gloriabatur ille, qui dicit Gal. 6. "Stigmata Domini nostri IES CHRISTI in corpore meo porto". Et ideo scribitur 1. Corinth. 6. Empti estis precio magno, glorificate & portate DEVM in corpore uestro.
Tertio corpus est datum animae sicut detrimentum, & afflictorium ad puniendum. Et hoc est uerum secundum tempus naturae lapsae. Ex quo enim ratio mentis humanae subtraxit DEO obedientiam, quam debebat: subtracta est animae illa obedientia, quam sibi corpus exhibebat, & coeperunt passiones mortis & corruptionis affligere animam, in corpore habitantem, in tantum, quod clamare compellebatur Apostolus ad Roman. 7. Infelix ego sum, quis liberabit me de corpore mortis huius. Vnde Seneca Epistola cap. 1. Corpus hoc animae pondus est, & poena. Praemente illo, urget, & in uinculis est & i fra: Maior sum, & ad maiora genitus, quam ut mancipium sim corporis mei: quod equidem non aliter aspicio, quam uinculum aliquod libertati meae circumdatum: Haec Senec. Et de hoc notabiliter loquitur Epistola 44. Admiror dementiam nostram, quod tanto tempore amamus rem fugitissimam cor pus nostrum, timemus quam ne quando moriamur, cum omne momentum mors sit prioris habitus. Vis tu timere ne semel fiat, quod quotidie fit. Et ideo signanter dicit hic: Corpus quod corrumpitur, non quod corrumpetur. Corrupta est infantia, corrupta est pueritia, corrupta est adolescentia, 2. Regum 14. Omnes morimur, & quasi aquae dilabimur in terram, quae non reuertetur.
On this page