Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 191 (Sap. 17:10-17:13)
ENARRATIS poenis multiplicibus, quibus afflicti fuerunt Ae gyptij, tenebris palpabilibus circumsepti per triduum, intra quas poenas una de maximis fuit timor, quo semper suspicabantur eis peiora superuentura supplicia, quam fuerunt praesentialiter iam illata: In ista parte intendit assignare causam huius timoris suspicio si. Et circa hoc facit duo. Primo assignat huius timoris originem in generali: Secundo magis eam explanat in speciali, ibi: Cum sit enim timida. Circa primum dicit. Frequenter enim praeoccupant pessima, redarguente conscientia, qui d. Aaec est. causa tanti timoris in peccatoribus iam afflictis, ut non solum doleant de poenis praesentibus, sed magis timeant poenas futuras: quia tales frequenter prae occupant: id est, concipiunt, pessima: id est, maxima poenalia eis inferenda, redarguente conscientia, quae iudicat sibi poenam maiorem deberi, quam actualiter infertur, lerem. 2. Arguet te malitia tua: Conscientia ergo laesa per culpam, facit hominem praeoccupare: id est, concipere grauiora futura, quam patitur, ut plus torqueatur metu quam sensu. Vel potest pesima esse nominatiui casus pessima: id est, grauissima tormenta praeoccupant malos, & est sententia consimilis. Consequenter illud magis explanat in speciali: Et ponit istius timoris principium, medium, & effectum. Principium enim est, nequitia, quae est principalis origo timoris. Et quantum ad hoc dicit: Cum sit enim timida nequitiae. data est in omnium condemnationem: in omnium videlicet malorum, uue peccantium condemnationem: Nam ipsamet nequitia poenam secum habet, ne aliquod in uniuerso deordinatum remaneat. Vnde Boëtius 4. de consola. prosa. 3. "Sicut probis probitas ipsa est praemium: Ita improbis nequitia ipsa est supplicium". Et Aug. 1. confess. "iussisti Domine, & sic est, ut poena sit sibi omnis inordinatus animus". Et de uera innocentia ca. 4. Nullae poenae grauiores sunt, quam malae conscientiae, in qua cum non habetur DEVS, consolatio non inuenitur: Hoc est ergo principium excessiui timoris in peccatoribus, uidelicet nequitia, quae teste eorum conscientia, iudicat eos esse malos. Hic est primus effectus culpae sicut dicit poeta luuenalis lib. 5. Ext emplo quodcunque malum committitur, ipsi Displicet actori. Prima est ergo ultio quod se iudice nemo nocens absoluit: improba quamuis Gratia fallacis praetoris vicerit vrna. Modus erat antiquitus sicut narrat Ouid. 15. Metam. quod praetor condemnaturus nocentem, misit in urna nigros lapillos, & eos postea coram populo effudit, & sic reum ostendit esse damnandum: quando autem erat liberaturus, misit lapillos albos, quos postea ad ostensionem innocentiae effundebat: dicit ergo luuenalis, quod quamuis aliquis conscius suae malitiae euadat iudicium praetoris, praetore per gratiam & favorem uincente, tamen seipso iudice non absoluitur, sed dignus supplicio iudicatur, & ideo dicit Senec. de Moribus Mala conscientia saepe tuta est, secura nunquam. Et ideo signanter dicitur, quo nequitia data est omnibus in damnationem. Velsicut alia litera habet: dat testimonium condemnationi, & eadem sententia est. Et haec est ratio illius, quod sequitur, semper enim seua praesumit: id est, praeconcipit sibi futura poenalia, & crude lia, perturbata uel conturbata, seu turbata conscientia: haec ergo triplici nequitia perpetrata conscientia dictat. Quod omnis culpa poena aliqua debet puniti. Et praeconceptio poenae causat timorem. Et hoc est quae subdit: Nihil enim est timor nisi praesumptionis: id est, anticipationis uel praeconceptionis praedictae de poena debita inferenda, adiutorium proditio cogitationis auxiliorim. Prodit enim timor: id est, manifestat quoe timens habet cogitationis de auxilio acquirendo, & eo ipso qued sollicite desiderat auxilium, & nihil uidet bonitatis intrinsecus in seipso, unde debeat esse dignus auxilio, & eo ipso auget timor, & iudicat poenam causae, per quam torquetur esse maiorem. Vnde subdit: Et dum ab intro minor est expectatio de temedio, maiorem computat peenam, uel scientiam secundum alia literam credo conscientiam: id est, certitudinem eiusdem: id est, exterioris rei, de qua tormentum praestat: id est, a qua infertur sibi poena.
Praoccupat pessima redarguente conscientia.] Notandum est, quo conscientia hominis multiplicem actum habet. Est aut conscientia accusatrix prauae transgressionis. Sicut enim puero dat dica, in qua defectus sui signant, ut postea uerberetur, & nullo modo licet sibi abijcere dicam suam, sed per eam accusabitr: Ita cuiliBet homini alligat conscientia, in qua omnia peccata notant, ut secundum eam in iu dicio accuset, Rom. 2. "Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, & inter se inuicem cogitationum accusantium, & defendentium in die, quo iudicabit DEVS occulta hominum". Et ideo istam accusatricem maxime timere debemus dicente Sen. li. suo de Moribus: Nullum conscium peccatorum tuorum magis timueris quam temeti psum: Alienum enim potes fugere, te aut nunquam. Item in eodem, conscientiam magis quam famam adtende. Falli em saepe potest fama, conscientia nunquam. Sicut em charitatiuus accusator primo manet ad partem, & eum praemonet de suis defectibus, & si se correxerit, culpam celat: Si uero corrigere contempserit publice in iudicio proclamat: Ita conscientia nostra in praesenti quidem nos corripit, & reprehendit occulte: sed si nos non correxerimus, in futuro iudicio nos proclamabit, Leu. 5. Conscius est sibi, nisi iudicauerit, portabit iniquitatem suam.
Secundo conscientia hominis est eleuatrix suae depressionis. In omni em de pressione, uel turbatione terrena, singularis consolatio est bona conscientia, 2. Co rinth. 1. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Vnde Ambros. de Officijs: Bene sibi conscius, falsis non debet comoueri conuitijs, nec estimare plus ponderis in alieno conuitio, quam in suae conscientiae testimonio. Et Greg. super Excech. Homel. 9. Quid pdest si omnes laudant, & conscientia accusat: Aut quid obest, si omnes derogant, & sola conscientia defendat: Item Aug. in quadam epistola, & ponit in Canone 11 q. 3. senti. loquens ad Manichaeum dicit: Senti de Augustino quicquid libet, sola me in oculis DEI conscientia non accuset. Et ca. sequenti habet, qualiter Constantinus Mediolanen. Archiepiscopus quibusdam malignis infamatus erat, de quibusdam criminibus, propter quod praetermitte bat populo praedicare uerbum: quia ista crimina probari non poterant, ut uerisimilia fuerant, scribit sibi Papa Greg. qua ad propriam conscientiam redeat, & inde com solatus populo non subtrahat, quae ei utilia esse cognoscit: Quem, inqt, conscientia defendit, liber est inter accusationes, & liber sine accusatione esse non potest, si sola quae interius addicit, conscientia accuset. De hoc etiam Aug. notabiliter loquit super Psal. 37. & ponit similiter in Canone 11 q. 3. Custodi (inguintus conscientiam tuam, ubi nemo opprimit causam tuam, praeualebit in te falsum testimonium, sed apud homines nunquam: apud DEVM ualebit, ubi causa tua dicenda est, quando DEVS erit iudex, non alius testis, quam tua conscientia erit inter iudicem iustum, & conscientiam tuam, noli timere nisi causam tuam. Haec August.
Tertio conscientia hominis est conseruatrix bonae possessionis. Bernhardus: Sanum uas conscientia, & seruandis secretis idoneum, nullis patens insidijs, nullis uiolentijs cedens: utpote nec manu, nec oculis accessibilis, quicquid imposuero securus sum: seruabit uiuo, defuncto restituet, quocunque uado ipsa erat mecum: secum ferens depositum, quod seruandum acceperat, ubique gloria uel confusio ineuitabilis pro qualitate deposit. Haec Bern. Est ergo conseruatrix bonae possessionis. Est enim bona conscientia, sicut quaedam bona charta, in qua merita nostra scribunt, per quam assecuramur de praemio paradisi, 1. Tim. 1. Finis autem praecepti est charitas, de corde puro, & conscientia bona. Finis praecepti potest dici praemium suae merces debita pro praecepto. Habens igitur chartam bonam, per quam occupaturus est magnam haereditatem, eamdiligenter praecauet, & maxime conseruet, ne a tineis uel a uermibus consumatur. Charta aut per quam uitam coelestem uendicamus est conscientia bona, informata charitate, scripta tota plena bonis meritis: & ideo praeseruari debet a tineis & uermibus: hoc aut fit dupliciter. Vno modo si frequenter tractetur, si respiciatur, & tergatur: Alio modo si perliniatur cedria, quae est gumma cedri. Dicit enim Isid. 17. Ethym. ca. 8. de cedro, quod resinam quandam habet, quae cedria dicitur, quae in seruandis libris adeo est utilis, ut perliniti ex ea, nec tineas patiantur, nec tempore senescant. Isto duplici modo si chartam nostrae conscientiae a corruptione seruare uelimus: primo oportet, quod frequenter eam tractemus, & respiciamus dicta, facta, & cogitationes diligenter discutiendo, & eam diligenter etiam a puluere detergamus, ut nec uenialia inconfessa dimittamus, exemplo Apostoli Pauli, qui dicebatActuum 24. Studeo sine offendiculo conscientiam habere ad DEVM, Studium est secundum Tullium, uehemens animi applicatio ad aliquid agendum, cum summa voluntate & reuerentia: maxima animi applicatio requiritur ad bene discutiendum ac discernendum, ac pure confitendum de peccatis: & ideo merito dicit Apostolus: Studeo conscientiam habere: non leuiter ac perfunctorie loquendo, seruo conscientiam, sed studeo conscientiam habere, & hoc si ne offendiculo, ut nec etiam diminuta peccata, & quae contingunt continue negligantur. Secundo debemus istam chartam perlinire cedria, quae est resina cedri, quasi sanguinem crucifixi, uel crucis CHRISTI frequenter cogitare & me ditari. De cedro nanque fuit pes crucis ad literam, & sic per synecdochen pro cruce potest poni. Habet autem talis meditatio uermes: id est, remorsus peccatorum exstirpare omnino, dicente Apostolo ad Hebr. 9. Sanguis CHRISTI emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis: & sicut idem est perdere haereditatem, & talem chartam: ita idem est perdere conscientiam bonam, & uitam futuram. Et ideo illi qui se omnino depingunt ad famae claritatem, non ad conscientiae ueritatem, perdent finaliter coelestem haereditatem. Contra quos Sen de Moribus: Plurimi famam, pauci conscientiam uerentur.
Quarto conscientia est uindicatrix fractae professionis: Omnes enim Christiana professione censemur, ideo quotiens istam professionem infringimus, conscientia nostra non solum accusat, imo uindicat mordendo, & puniendo, Proverb. 12. Est qui promittit, & supple non implet, & quasi gladio pungitur conscientiae. In baptismali professione sigillatur imago DEI in conscientia hominis per uirtutes, & gratiam, quae tunc infundunt paruulis etiam carentibus usu rationis. Et est ille denarius quem semper CHRISTVS exigit pro tributo, per quem con fiteri debem, nos esse seruos suos. Vnde Chrysost. super Matth. 22. Reddite Caesari, quae sunt Caesaris. Numisma Caesaris aurum est, numisma DEI homo. In soli dis uidet Caesar, in hominibus aut DEVS cognoscit. Ideo diuitias uestras date Caesari, DEO autem conscientiae uestrae innocentiam reseruate.
Sed istis temporibus conscientiam habent nonulli quadrupliciter defectiuam. Habent enim quidam conscientiam dilatatam, quidam conscientiam in firmatam, quidam conscientiam perturbatam, & quidam conscientiam habent cauteriatam. Primo inueniuntur nonnulli, quorum conscientia est nimis dilatata, qui nunquam ponderant, nisi grossiora peccata, quorum conscientia est sicut rete habens larga foramina, ubi non comprehenduntur nisi pisces maiores: sed minores semper euadunt: tales non ponderant odiosa iuramenta, imo nec mendacia, periuria, nisi forte coram iudice super librum. Mendacia nullius momenti sunt apud tales, nisi cedant in diffamationem proximi. Furtum non est eis magni ponderis, si sit de bonis regis, uel alicuius alterius magni: sed tantum si de bonis pauperis fiat furtum, etiamsi fiat de bonis personalibus, furtum remordet conscientia: sed si de bonis alicuius comunitatis non remordet, nec remanet in conscientijs quorundam, ut peccatum alicuius ponderis, qui nimis dilatant conscientias suas, dicentes GGenes. 43.] Non est in conscientijs nostris, quis eam uidelicet pecuniam posuerit in marsupijs nostris. Alij sunt qui habent conscientiam satis infirmatam per oppositum, qui non solum peccata magna ponderant, sed etiam parua, sicut debent, & plus iusto: & quae non sunt peccata, iudicant esse peccata, & haec conscientia frequenter Diabolo instigante generatur, qui sic inducit homines ad perplexitatem peccandi: quia quicquid contra com scientiam fit, etiam erroneam, aedificat ad gehennam, & hoc est conscientia in firma, quam Apostolus prohibet, 1. Corinth. 8. Percutientes conscientiam eorum infirmam, in CHRISTVM peccatis: & tales uidi tentatione cessante frequenter habuisse conscientiam nimis largam. Tertio sunt, qui habent conscientiam perturbatam, qui propter comissa desperant. Contra quos Bern. sermone 62. super Cantic. Quid efficacius ad conscientiae uulnera, necnon ad purgandum aciem mentis, quam CHRISTI uulnerum sedula meditatio. Et idem: Turbabor, sed non perturbabor: quia uulnerum Domini recordabor, 1. Cor. 1. Omne quod in macello uenit manducate, nihil interrog. propter conscientiuo de ista conscientia dicit in litera, semper praesumit saeua perturbata conscientia. Quarto sunt quidam qui habent conscientiam cauteriatam, & hi ponderant parua, sed de magnis nihil curant. Tales fuerunt Pharisaei decimantes mentam, & rutam, & omne olus, & grauiora legis praetermittentes, Matth. 23. Et hi sunt hypocritae, de quibus prophetauit Apostolus, 1. Timoth. 4: quod in nouissimis diebus uenient quidam hypocritae loquentes mendacium, & cauteriatam habentes conscientiam. Nos ergo huiusmodi quadruplicem conscientiam deponentes, faciamus quod scribitur Hebrae. 10. Accedamus cum uero corde, & in plenitudine fi dei aspersi corde a conscientia mala, & abluti corpus aqua munda.
On this page