Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 108 (Sap. 8:5-8:6)
HAEC est quarta pars comendatoria, in qua Salomon duas conditio nes de amica sua sapientia introducit, quae in sponsis eligendis apud homines mundanos non modicum poderantur. Et secundum quod ei duas praerogatiuas attribuit, litera diuiditur in tot partes. Primo enim attribuit ei opulentiam in diuitijs: Et secundo experientiam in artificijs. Secunda pars ibi: Si autem sensus operatur. Et quia diuersorum hominum diuersae sunt. cupiditates: tam secundum consuetudinem, quam secundum complexio nes. Nam aliqui desiderant naturaliter superfluitatem, in diuitijs, aliqui subtilitatem in artificijs, aliqui uirtutum moralium conuenientiam, aliqui uirtutum intellectualium excellentiam: Ideo sub quatuor conditionibus omne humanum desiderium honestum tamen, & non bestiale, communiter describit: quorum tamen appetibilium tantum duo in litem ista prosequitur. Quantum ad primum dicit sic: Et si diuitiae appetantur in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia: quasi diceret nihil: Et intelligitur specialiter de sapi entia increata quae est CHRISTVS. De qua Ephes. 1. Nam operatur omnia secundum consilium uoluntatis suae. Quia enim sapientia, quae est uirtus huma na, donum est sapientiae increatae, & idem est commendare donum & dantem in casu: Ideo Salomon frequenter in hoc libro sapientiam commendando quaedam de sapientia creata ponit, & plurima de sapientia increata. Potest tamen ista litera de sapientia humana intelligi, quam si homo habet locuples satis fiet. Modum uero quomodo quilibet potest esse diues, dicam secundum Senecam in E pist. 134. In qua docet qualiter omnis homo pptestsibi pacem & diuitias fabricare: quae duo communiter multum affectantur. Dicit sic: Nunquid maior est animus quam ubi alienum se posuit, & fecit sibi pacem nihil timendo: sibi diuitias nihil concupiscendo: Ergo setundum Senecam si uis habere pacem quantum ad mundum pertinet: nullum timeas, & eris in pace: nihil concupiscas, & eris satis diues: Erras (inquit) si illum putas diuitem, cui uaria supellex, qui in prouincijs multis arat, qui multum suburbani agri, possidet. Cum omnia dixeris, pauper est. Qua re: quia debet. Quantum inquis: Omnia: nisi forteiudicas interesse, utrum ali quis ab homine, an a fortuna mutuum sumpserit: Haec Seneca sententialiter. Sed melius dixisset si conclusisset omnem diuitem DEO debitorem fuisse non fortunae. Dicit enim Aug. 1. de retractionibus cap. 1. Homines habent in pes sima consuetudine, ubi dici debet: Hoc DEVS uoluit: dicunt, hoc fortuna uoluit. Sed quomodo dantur diuitiae a DEO, cum sint nociuae frequenter illis quibus dantur. Isti quaestioni respondet Seneca Epist. 57. Vbi ostendit, quomodo dii diuitibus sunt propicij: & dicit quod dicuntur eis propicij, quiaebono ac benigno uultu mala magnifica eis tribuerunt: ad hoc unum excusati, quod illa quae urant & excruciant optantibus data sunt. In hoc ergo dij excusantur secundum eum, quod licet dent eis ea, quae eis non prosunt, dant tamen qualia appetunt. Sed certe uerae diuitiae quas sapientia dat hominibus, sunt uirtutes, & bonae operationes, quas signanter uocat Propheta diuitias salutis. Esa. 33. Diuitiae salutis sapientia & scientia. Prover.10. Benedictio Domini diuites facit. Secunda praerogatiua, & quarta in uniuerso ipsius sapientiae est, quod ipsa habet experientiam in artificijs. Et quantum ad hoc dicit: Si autem sensus operatur, &c. id est, ars quae est circa sensibilia, & experimenta comendetur ab aliquo Sapientia increata quae est CHRISTVS artificio praecellit omnia: quia omnia creauit de nihilo. Sapientia etiam humana large loquendo prudentiam & artem comprehendit: & per consequens nihil est magis artifex quam illa
Si (inquit) diuitiae appetantur. Notandum quod tria sunt genera diuitiarum. Temporales & periculosae, spiritales & uirtuosae, aeternales & gloriosae. Primae sunt rationabiliter parui pendendae: Secundae sunt laudabiliter exercendae: Tertiae sunt ineffabiliter appetendae. Primae diuitiae sunt periculosae: quia repellunt ueritatem a cognitione, securitatem ab aestimatione, & uanitatem ab affectio ne. Primo repellunt ueritatem a cognitione. Diuites enim nec habere possunt ueram cognitionem DEI, nec sui, nec proximi. Non DEI: quia Matt. 13. "Fallacia diuitiarum suffocat uerbum DEI, & sine fructu efficit". In cuius figuram diuitibus regibus, angelus apparuit in somnis: & pauperibus pastoribus in perfecta uigilia se ostendit. In signum quod pauperes clariorem de DEO notitiam consequantur quam diuites. Vnde Luc. 19. dicitur quod Zacheus fuit princeps publicanorum & diues, & tamen statura pusillus erat, & non pote tat prae turba uidere IESVM, donec in arborem ascendisset. Sic diuitijs constipati & familijs sunt parui in statura uirtutum, & comprimuntur solicitudi nibus, & pressuris negociorum, & officiorum, quod non uacat eis cogitare de IESU nisi ualde raro: id est, si forte semel in anno, in quadragesima, uel circa pascha arborem ascendant poenitentiae & contemplationis deuotae, ut inuitent illum in domum suam. Et ideo diuitiae sunt pulueres excaecantes oculos spiritales. Vnde dicitur Apocal. 3. Dicit quia diues sum, & locupletatus, & nullius egeo: & nescis quia miser es, & miserabilis, & pauper, & caecus, & nudus. Item nec habent ueram cognitionem sui, propter duo impedimenta. Primo propter uera dicentium raritatem, & secundo propter adulationis falsae multiplicitatem. De primo dicit Seneca: Monstrabo tibi quid omnia possidentibus desit, s. qui uerum dicat. De secundo patet. Tot sunt adulatores diuitum, de familijs, de uicinis, de amicis, de extraneis, quod proprios defectus non possunt aduertere. Eccl. 13. Diuiti decepto multi recuperatores, locutus est superbe, & iustificauerunt illum. Et infra, diues locutus est, & omnes tacuerunt, & uerbum illius usque ad nubes perducent. Tertio nec habent ueram notitiam de proximo: quia nesciunt qui sunt eorum amici, & qui hostes. Vnde Seneca de remedijs fortuitorum. Iste quem tu dominum existimas, pecuniae loculus est, multum habet. Ignoras utrum auarus uel prodigus sit: si prodigus non habebit, si auarus, non habet. Istum quem tu felicem admiratus credis, saepe dolet, saepe suspirat: multi illum comitantur. Mel muscae sequuntur, lupi cadauera, frumenta formicae, praedam sequitur turba ista, non hominem. Et ideo bene deducit Boët. 2. de Consol. prosas. quod aduersa fortuna plus hominibus prodest, quam prospe ta. Illa enim semper spem felicitatis cum uidetur blanda mentitur: haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit: illa menda cio spem bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaqe uideas illam uentosam fluentem, suique semper ignaram: hanc sobriam succinctamque, & ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Sic ergo diuitiae repellunt ueritatem a cognitione. Secundo repellunt securitatem ab aestimatione. Diuites enim semper sunt in timore perdendi terras, pecuniam & thesaurum. Et cum sint sine securitate, sunt per consequens sine intrinseca iocunditate. Vnde Augustinus 6. confess. narrat quod transiens per quendam uicum, uidit pauperem mendicum iacentem, & ingemuit loquens ad socios. Omnibus (inquit) conatibus quibus laboramus, nihil aliud vellemus nisi ad securam laeticiam peruenire, quo nos iste mendicus praecessit. Et sequitur: Ille laetatur, ego anxius: ille securus, ego trepidus eram. Et illud notabiliter in suo cantico dicit beata Virgo, Luc. 1. Esurientes impleuit bonis: & diuit. &c. Illud est inane, quod apparet esse repletum, & est uacuum: Ita diuites uidentur exterius sine metu: & turbatione, & sine solicitudine, & tamen interius sunt pleni tristicijs, & timore. Tertio repellunt unitatem ab affectione: causant enim inui dias, turbationes, bella, brigas, & discordias amicorum. Exemplum Genes. 13. de Abraham & Loth conlanguineo suo: de quibus dicitur. Erat quippe sub stantia eorum multa, & non quibant habitare communiter. Vnde statim subditur in eodem: quod facta est rixa inter pastores gregum Abraham & Loth, cum & ipsi substantijs abundabant multifarijs. Et ideo sunt paruipendendae. Vnde Seneca Epistola 18. Nemo alius est DEO dignus quam qui opes contempserit: & ideo dicit Psal. Diuitiae si affluant, nolite cor apponere. Dicit Augusti nus. Non dicit: nolite habere: sed nolite cor apponere. Non enim damnat diuitias unde mereamur coelum, sed cor appositum, quod scilicet non expendit, sed recondit. Et ideo dixi, quod diuitiae sunt rationabiliter paruipendendae non totaliter secundum rectam rationem, sed ne sint impedimentum uirtutis. Vnde optimum temperamentum docet Augustinus super Psalm. 51. quod nullus diuitias uel diuites nimis contemnet, nec nimis de paupertate praesumat, dicens sic: Hoc attendite ne passim diuites reprehendatis, & rursum ne de paupertate & egestate praesumatis. Si enim non est praesumendum de diui tijs, quanto magis non est praesumendum de paupertate. Pauper ulcerosus non habens escam, nec uestem, allatus est ab angelis in sinum Abrahae. Vide quo sublatus est: lege Scripturam & inuenies diuitem Abraham: sublatus est ergo in sinu diuitis pauper: an potius ambo diuites DEO: ambo cupiditate pauperes. Haec Augustinus. Secundae diuitiae sunt spirituales & uirtuosae: hae sunt gratiae & operationes uirtutum, & boni mores. Vnde Gregor. Homel. 15. super illud: Exijt qui seminat seminare semen suum. Solae diuitiae uerae sunt, quae nos uirtutibus diuites efficiunt. Si ergo fratres diuites esse cupitis, ueras diuitias a mate. Si culmen honoris quaeritis, ad coeleste regnum tendite. Si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum societate ascribi festinate. Vnde 1 Timoth. 6. Praecipe diuitibus huius seculi non sublime sapere, neque sperare in incerto diuitiarum. Et infra: Bene agere, diuites fieri in operibus bonis. Et Ephes. 3. Det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtutem corroborari per spiritum eius, in interiori homine, & habitare CHRISTVM per fidem in cordibus uestris, in charitate radicati & fundati. Tertiae diuitiae sunt aeternales & gloriae. In istis enim est perpetuitas sine transitione, securitas sine fatigatio ne, iocunditas fine afflictione, & satietas sine defectione. De quibus in Psalm. Gloriae & diuitiae in domo eius, &c. Et iterum: Spera in Domino, & fac bonitatem, & inhabita terram, & pascereris in diuitijs eius.
On this page