Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 136 (Sap. 11:1-11:4)
POSTQVAM Salomon ad laudem sapientiae enarrauit mirabilem liberationem populi Israelitici de Aegypto: In hac parte consequenter sapientiam commendando agit de eiusdem populi gubernatione in deserto: & ut haec gubernatio mirabilis euidentius appareat, describit eam per quandam antithesim: Nunc recitando beneficia collata Iudaeis, nunc replicando supplicia irrogata eorum aduer sarijs. Aduersarij autem filiorum Israel fuerunt Aegyptij in Aegypto, Ama lechitae in deserto, Chananaei in terra Promissionis: & omnes istos DEVS pro filijs Israel mirabiliter flagellauit. Primo ergo ostenditur in sequentibus qualis fuerit reproborum poena: Secundo quanta fuerit eorum culpa: secunda pars ibi, capite decimotertio: Vant autem sunt omnes homines. Circa primum duo facit. Primo agit de poenis Aegyptiorum: Secundo de poenis Amor raeorum, ibi cap. 12. O quam bonus & suauis es Domine. Circa primum duo fiut Nam primo ostenditur quod diuina iusticia punitur proportionabiliter ad peccata. Secundo ostendit quod diuina potentia non est ad certum modum puniendi, necessario limitata. Secunda pars ibi: Non enim impossibi. &c. Circa primum duo facit. Nam primo agitur de beneficio collato filijs Israel in desci:o: Secundo de supplicio eidem beneficio contrario illato Aegyptijs in Aegypto Secunda pars ibi: per quae enim penas. In lectione hodierna agitur de tribus, in in quibus fuerunt a sapientia gubernati, dum in deserto fuerunt, uidelicet de longa & periculosa peregrinatione, de magna & uictoriosa hostium expugnatione, de larga & miraculosa sitis extinctione. Secunda pars ibi: Steterunt contra hostes: & tertia ibi: sitierunt & inuocauerunt.
Quantum ad primum dicit sic: Iter fecerunt per deserta. Vbi notandum quod filij Israel recedentes de Aegypto uersus terram Promissionis, per multa de serta transierunt. Nam inter Aegyptum & mare rubrum habuerunt quatuor mansiones in deserto, & de transitu maris rubri habuerunt deserta Sur, & Sin, & Cades: sicut patet Nu. 33. Cum ergo uenissent in Cades prope terminos Amor raeorum, misit Moyses 12. exploratores, ut considerarent terram Promissionis: & redeuntes populum animarent ex fertilitate terrae: sicut patet Nume. 13. Isti nuncij reuersi post 40. dies, quibus terram Promissionis explorauerant, dis senserunt inter se. Nam decem ex eis dixerunt terram esse pessimam & periculosam ad adquirendum, & quod ibi habitarent Gigantes quibus filij Israel com parati quasi locustae uidebantur. Asseruerunt etiam quod terra illa deuorat habitatores suos: hoc est, tantum laborem exigitut colatur, quod homines propter excessus laborum & modicitatem fructus consumuntur: uel secundum Hebraeos exponitur sic. Terra infirma est, nec habere uiuaces homines potest. Soli duo de 12. uidelicet losue & Caleph commendauerunt terram secundum ueritatem, quam uiderant. Populus igitur maiorem partem secu tus, coepit murmurare contra Dominum, & cogitauerunt sibi ordinate Duces, & uoluerunt reuerti in Aegyptum. Quamobrem Dominus offensus ad populum, iussit eos redire ad solitudinem, de qua uenerant, ut illi decem iuxta numerum 40. dierum, quibus terram Promissionis considerauerant 40 annis in deserto uiuerent: & tandem ibi morerentur cum populo, qui eis as senserat. Et sic factum est quod omnes illi qui exierant de Aegypto uiri fortes & robusti mortui fuerunt, & filij eorum 40 annis elapsis terram Promissionis intrauerunt, omnibus illis qui exierant de Aegypto mortuis: exceptis losue fi lio Nun, & Caleph filio lephone. Transierunt ergo de Aegypto in Cades prope terminos terrae Promissionis duobus annis. Et iterum a loco illo reuersi in desertum consumpserunt 38 annos, & in fine 39. anni redierunt in Cades & sica 2, mansiones, quas leguntur fecisse ab Aegypto usque ad campestria Moab. luxta Iordanem tantum tribus annis complete fuerunt, uidelicet ab Aegypto usque ad montem Sinai, ubi per annum manserunt a Sinai usque ad Cades 12, mansiones fecerunt infra annum secundum: Per 38 annos postea errauerunt in deserto. Et redierunt fere ad mare rubrum, quo tempore moriebatur populus successiue, & alij in loco eorum generabantur: & in fine 39. anni redierunt de finibus Sinai in Cades in 11. diebus in quibus.19. mansiones fecerunt. Vide Magistrum in historijs: Numer. 19. 20. & 33. quia haec est opinio sua. Et uidetur dicere quod fuerunt in deserto 40. annis post murmurationem factam in reditu exploratorum. Alii dicunt quod non est intelligendum quod fuerunt in deserto 40. annis, computando a tempore quo dixit eis Dominus iuxta numerum 40. dierum, quibus terram considerastis, 40. annis recipietis iniquitates uestras. Cum enim hoc dictum fuit post duos annos ab egressione de Aegypto, fuissent 42: annis in deserto, quod non tenetur: sed postquam redeuntibus exploratoribus murmuraucrunt, consumpserunt 39 annos errando in deserto, de Cadesbarne usque montem Horeb: & econ tra redeundo per montem Sinai in Cadesbarne 40. anno inchoato. De i sta peregrinatione loquens litera dicit: Iter fecerunt per deserta, pluraliter: quia per multa deserta transierunt: quae non inhabitabantur, supple ab hominibus, sed a bestijs & feris, & ideo dicitur Deuteronom. uigesimosecun do: Locus hortoris & uastae solitudinis. Et in istis desertis fixerunt casas: id est, diuersas mansiones: quia quadraginta duas fecerunt, ut superius dictum est. Casa secundum Isidorum decimoquinto Ethicorum, capite undecimo est agreste tabernaculum, palis & uirgultis, arundinibusque contextum, quibus possunt homines se tueri a ui frigoris, calorisque iniuria. Sic igitur habuerunt longam & periculosam peregrinationem in de serto.
Secundo habuerunt ibidem magnam uictoriosam hostium debellationem. Vnde Exo.17. narratur quod Amalechitae uenerunt in desertum Raphidim ad pugnandum contra Israel. Moyses uero misit contra eos losue cum paucis arma tis: Ipse uero ascendens inmontem assumens secum Aaron & Hur, & portans secum uirgam DEI: Cumque Moyses orans Dominum, manus eleuaret, uince batIsrael: Si autem paululum remisisset, uincebat Amalech. Quo comperto Aa ron & Hur supposuerunt ei lapidem, & ipsi manus eius ex utraqe parte sustentabant. Quod factum est, ut Moyses non remitteret manus usque ad Solis occa sum: Fugauitque losue Amalech in ore gladij. Isti historiae & alijs alludens litera dici:. Steterunt contra hostes & de inimicis se vindicauerunt.
Tertio habuerunt in deserto largam & miraculosam sitis extinctionem: sicut patet Exod. 17. & Numer. 20. Primo enim cum uenisset populus in Ra phidim, defecit eis aqua penitus, & coeperunt murmurare contra Moysem: Moyses uero de mandato Domini percussit semel petram in Horeb, & egressae sunt aquae, & uocauit Moyses nomen loci illius tentatio. Vnde sicut narratur Num. 20. cum 40. anno redijssent in Cades post mortem Mariae sororis Moysi: indiguit populus aqua & murmurauerunt contra Moysen & Aaron, qui ambo Dominum orauerunt pro remedio. DEVS autem dixit Moysi: quod si com gregata multitudine percuteret petram coram eis, illa daret aquam. Moyses uero aliqualiter haesitando percussit petram semel, & nihil manauit propter diffidentiam: percussit secundo, & egressae sunt aque largissimae, ita ut biberet populus & iumenta. Et quia Moyses & Aaron dictis Domini non crediderunt perfecte: dixit ei Dominus quod populum in terram Promissionis non induce rent, & ideo ambo mortui sunt in deserto. Aaron in monte Hor 40. anno egressionis. Moyses uero in monte Nebo, a quo considerauerat prius terram Pro missionis. Vnde uidit eam, sed eam non intrauit: Et quia Moyses & Aaron in creduli fuerunt DEO promittenti aquas de petra, quasi DEO promittenti contra dicentes: Ideo uocatae sunt aquae illae, aqua contradictionis. His duabus historijs aliudens litera, sic dicit: Sitierunt & inuocauerunt te & data est illis aqua de petra altissima: id est, alto loco sita: Et pro tanto mirabilius uidetur quam si aquae extitissent de petra iacente in imo. Et requies sitis: id est, aqua per aquam sedatur sitis, data est illis de lapide duro. in Psalm. Qui conuertit petram in stagna aquarum, &c. Et notandum queo ista duo miracula distabant tam loco quam tempore: quia primum factum fuit in Raphidim, ubi fecerunt septem mansiones a transitu maris rubri. Secundum factum fuit in Cades ubi fecerunt 12, mansiones a Ra phadim computando, & 23. ab exitu de Aegypto. Distabant etiam tempore: quia unum quod fuit in Raphidim factum fuit anno primo egressionis ab Aegypto. Secundum uero factum fuit anno quarto post reditum populi de Cades, & mortem Mariae, ut superius factum fuit parum ante mortem Aaron. Notandum moraliter, quod transitus filiorum lirael per desertum uersus terrar Promissionis, transitum nostrum designat per mundum istum versus patriam coelestem. In deserto autem tria fecerunt secundum literam modo lectam: sicut enim uiatores peregrinabantur, sicut bellatores praeliabantur, & sicut DEI cultores DEVM uenerabantur. Primum notatur, cum dicitur: Interfecerunt: secundum cum dicitur: Steterunt contra: tertium cum dicitur: Sitierunt. In primo se habuerunt sicut peregrini, unde fecerunt sibi casas, non castra, non magna pallacia: sed parua tuguria & de fragili materia. In quo redarguitur curiositas illorum, qui nimis in excessiuis aedificijs delectantur, qui plus circa lapides non uiuentes solicitantur, quam circa lapides uiuos, ac si in aeternum forent permansuri: non considerantes, quod hic "non habemus manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus", ad Hebr. 13. Et communiter qui ista excessiua aedificia fabricant breui tempore ea inhabitant, & alijs morientes dimittunt. Non cogitantes de uerbo Saluatoris Mar. 13. Quoniam cum quidam discipulus dixisset. Magister aspice quales lapides & quales structurae: Respondit: Videtis has omnes magnas ae dificationes: Amen dico uobis non remanebit lapis super lapidem, qui non destruatur.
Secundo filij Israel se habuerunt in deserto sicut bellatores: & nos contra uitia semper pugnare debemus. Habemus enim pugnare contra daemonem, mundum, & carnem. Daemon pugnat contra nos duplici manu: occulta suggestio ne, & aperta impugnatione. Primam manum euademus per prudentiam, quae rerum exitus metitur: secundam per patientiam, qua aequanimiter tribulatio toleratur. Mundus pugnat duplici manu, scilicet ambitione honoris, & amore diuitiarum. Primam manum amputabimus per timorem iudicij finalis cogitantes: quod qui modo in honoribus alijs praeponuntur, quomodo in fine strictissime iudicabuntur, Sap. 6. Iudicium durum his qui praesunt fiet. Secundam manum sibi amputabimus amore CHRISTI pauperis, qui nobis exemplum paupertatis dedit, nascendo, uiuendo, moriendo, &c. Caro uero pugnat duplici manu, gula & Iuxuria. Primam manum amputare debemus per continentiam. Secundam per abstinentiam, & maxime illi qui sunt in religionis deserto constituti.
Tertio filij Israel se habuerunt sicut ueri DEI cultores, a DEO cum indige rent potum suppliciter postulantes. Sitis autem bonorum uirorum est desiderium uidendi summam essentiam, apud quam est fons uitae, & in cuius lumine uidebimus lumen. In Psalm. Sitiuit anima mea, &c. Accepta purgatione efficaciter naturaliter homo sitit: & moraliter loquendo quicumque est purgatus a peccato, uitam istam fastidit, & aeternam desiderat, iuxta illud Psalm. Sitiuit in te anima mea, &c. Ista sitis extingui non potest, donec CHRISTVS nobis dixerit illud Can. 5. Comedite amici mei, &c. ut adimpleatur illud Psalm. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, & torrente, &c
On this page