Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQUAM ostensum est, quod poena illata Aegyptijs in morte primogenitorum nulli pepercit, propter generis nobilitatem, nec propter temporis importunitatem: In hac parte declaratur, quod nul li pepercit propter status insensibilitatem, siue qualitatem. In illa namque nocte interfectionis primogenitorum non pepercit diuina uindicta dormien tibus: sed indifferenter primogenita Aegypti interfecit, siue dormirent siue ui gilarent. In hoc aut diuina seueritas temperamento clementiae commixta fuit, quod perituros per somnia & uisiones praemonuit, scientes quare fuerunt in proximo puniendi temporaliter, si uellent, aeternaliter per poenitentiam saluaren tur. Tria ergo dicuntur in litera ista. Primum est, quod dormientes praemone bantur per somniorum apparentiam. Secundum est, quod expellebantur a lo cis suis per corporalem uiolentiam. Tertium est, quod immissio uisionum fuit eis, ad comunis reatus euidentiam. Primo ergo quantum ad somniorum appa rentiam, dicit sic: Tunc continuo: id est, statim sine impedimento: quia senten tia diuina decreuit hanc mirabilem plagam inferre Aegyptijs illa nocte. Visus somniorum: id est, phantasmatum subito. apparentium turbauerunt illos, & timo res superuenerunt insperati in illis, qui se ad somnum posuerunt pro quiete. Sic moraliter mundiales dormientes in peccatis, quanuis in delectationibus semper intendant quiescere, remorsu tamen conscientiae turbantur continue, quem se cum habent. Et non solum sic perturbabantur Aegyptij spiritualiter, & imagi narie, sed etiam transferebantur corporaliter de loco ad locum. Et hoc est quod dicit: Et alius alibi proiectus semiuiuus: id est, unus in unoloco, alius in alio loco sacuit semiuiuus, & deficiens ab actu uitali, qui est sensus uel motus. Demenstra bat causam mortis propter quam moriebatur: id est, modus moriendi, ita irregu laris fuit ex diuersis circumstantijs, quod euidenter apparuit, quod non habue runt causam efficientem nisi DEVM. Notandum moraliter quod duo faciunt uitam spiritualem animae, uidelicet uirtus, & scientia. Virtus in uoluntate siue affectu, scientia in intellectu. Quando ergo uirtus tollitur, & remanet scientia, tunc talis persona relinquitur semiuiua. Scit enim bene agere, sed tamen non operatur. Et talis tanquam uilis proijciendus est in foueam infernalem, Luc. 10. Plagis impositis abierunt semiuiuo relicto. Hoc est quodammodo. i. Diabolus rasit dimidiam barbam nunciorum Dauid, & decurtauit uestes eorum usque ad nates, 2. Reg. 10. Moraliter loquendo. Dimidia pars barbae raditur, quando o peratio uirtutis omittitur, & claritas scientiae reseruatur: uestes praescinduntur usque ad nates, quando fama ex prauis operibus orta, uilitas personae, quae per nates designatur, denudatur. Semiuiuus etiam dicit peccator uiuens in corpo re & mortuus in anima. Anima em talis mortua est spiritualiter, quae caret uitae gratia, 1. Tim. 5. Vidua quae in delicijs est, uiuens mortua est: Semiuiuus etiam dicitur fama clarus, & uita sordidus, Apoc. 3. Nomen habes que uiuas, & mor tuus es. Tandem finaliter dicitur in litera: quo talis apparentia uisionum dormien do fuit facta eis, ad comunis reatus euidentiam, ut uidelicet praemonerentur de peccatis suis, ne ignorarent, quare tot mala patiebantur. Vnde dicit sic: Visiones e nim quae illos turbauerunt, hec praemonebant ex DEI misericordia: ne inscii. s igno tantes, quare mala patiebantur, perirent: Vbi dicit Rabanus in Gloss. Hoc diuinae bonitatis est, quae peccantes castigat, ut abstineant a peccatis suis, & poenitentiam agant. Si aut DEI patientia abutunt, sine excusatione in aeternum punient.
Quia hic dicitur quo Aegyptij fuerunt praemoniti per uisiones somniorum, sit dubitatio li teralis. Vtrum diuinatio per somnia sit licita.
Et arguitur quod non: Nam Leuit. 19 dicitur: Non augurabimini nec obseruabitis somnia. Et similiter Deutero.18 prohibetur somniorum obseruatio: ergo est illicitum.
Ad oppositum scribitur Iohel. 2. Iuuenes uestri uisiones uidebunt, & senes ut stri somnia somniabunt. Et lerem. 23. Propheta qui habet somnium suum: ergo licitum est in casu per somnia diuinare. Et consirmatur per textum huius lectionis. Visio nes, inquit, quae eos turbauerunt, haec praemonebant eos. Ergo ilae uisiones fuerunt signa futurorum euentuum. Ergo licitum est per tales uisiones somniales diuinare. Item in Scriptura sacra legimus multa per somnia diuinasse, Genes. 37. de Ioseph, qui dixit: Vidi per somnium, quasi Solem, & Lunam, & stellas duodecim, adorare me, &c Et Iudic. 7. de somnio mediante quo confortatus est Gedeon. & 2. Mach. 15. so mnio digno fide ostenso ludae Machabaeo. Igitur aliqua sunt somnia digna fi de. Pro dubitatione ista uidendum est primo, quid sit somnium, & quid diuinatio. Somnium secundum Arist. 2. de somno & uigilia, est phantasma factum a motu si mulachrorum in simpliciter dormiente. Remanent em simulachra, idola siue species in organo phantasiae, & ex illis causantur idola in organo sensus com munis, & etiam in organis exteriorum sensuum, sicut uisus, auditus, & sic de alijs. Et sic apparet homini quod uideat, audiat, & tangat: eo quod anima utitur si mulachris rerum pro rebus ipsis, & ideo dicit August. 12. super Gen. ad literam. Quod tunc est somnium, cum inter species receptas, & ueras res, cuius sunt spe cies, non discernitur: & ideo CHRISTUS nunquam somniauit. Diuinare uerc est praedicere euentum futurum uel ignotum, quantum ad propositum pertinet. I stis uisis dico tria. Vnum est, quod diuinatio per somnia est licita in casu. Secum dum est, quod talis diuinatio non est ab omnibus expectanda. Tertium est, quio talis diuinatio est multum periculosa.
Prima conclusio patet sic: Diuinatio per somnia est naturalis aliquando: ergo tunc est licita: consequentia patet. Antece dens est, Arist. 2. de somno & uigilia, de diuinatione, ubi dicit Arist. que diuina tionem quam in somnijs agunt, nec est contemnere idoneum, nec omnino suadere. Vbi dicit comentator, quo nullus homo est, qui non uidit somnium quod enunciauit sibi a liquod futurum. Ergo, &c. Ex quo ergo diuinatio per somnium non est nisi somnium significatiuum: & manifestum est multa somnia esse significatiua: planum est diuina tionem per somnium esse licitam in casu. Confirmatur per dictum Arist. 7. Ethic. Fama non o mnino perdit, quam omnes famant. Multi aut existimant somnia signationem habe re tanquam ab experientia moti, secundum Aristinus de somn, & uigi. ubi prius. Vnde uerisimile est diuinationem esse similem, & per consequens in casu licitam. Est ergo ad uertendum sicut extrahi potest ex dictis beati August. 22. Genes. ca. 44. Et Arist. s. de som. & uigil. & etiam Albertus in libro suo de eisdem. Somnia sumunt originem o multipliciter. Aliquando a corpore humano, aliquando ab anima, aliquando a corporibus supercoelestibus, aliquando a spiritibus bonis, aliquando a spiritibus malis. Ex parte quidem corporis originaliter oriunt somnia comuniter in humo re. Vnde quando in corpore humano superabundat humor phlegmaticus, acce dens ad organum phantasiae, phantasia fit sicut idolum simile illi humori, & homini queo est in aliquo humido, sicut in aqua, uel quod gustat aquam. Similiter quando hu mor dulcis & phlegmaticus descendit a capite, apparet illi que ipsa gustet dulcia. Consimiliter cholera nimis abundante in corpore, somniat homo frequenter de in cendijs, & conflagratione domus, & huiusmodi. Et sic narrat Albertus quendam somniasse picem ardentem fuisse in uentre suo, & causa fuit: quia in eo abundauit cholera nigra, unde exurgens emisit choleram nigram in magna quantitate. Talia er go somnia manifesta sunt significatiua futurarum infirmitatum frequenter: & de ta libus somnijs bene informantur medici ad iudicandum solliciti, & cogitatiui, cum a liqua negocia facere cogitant frequenter somniant de eisdem, Eccles. 5. Per multas curas sequunt somnia. Et hoc est causa, quare homines frequenter somniant de amicis suis, & notis suis, & citius de eis, quam de extraneis, & plura de eis prae uident. Amici em procul existentes maxime solliciti sunt de se inuicem, sicut do cet Arist. ubi prius. Haec est etiam causa quare dediti uilibus uigilando, uilia som niant dormiendo: & quare tantus potest esse habitus honestatis in uigilando, que prsona etiam non assentiet dormiendo foeditatibus, nec uoluptatibus carnali bus: sicut docet August. 10. confess. Quod tantum habitum honestatis potest homo adquirere, quod uirtute istius habitus dissipabuntur phantasiae malae, qua per somnia ingeruntur dormienti. Tertio sunt somnia quae causantur in ho mine uirtute corporum supercoelestium: Nam corpora supercoelestia influendo uirtutem nostris corporibus, alterant corpora nostra in somno: & tunc contingit phantasiam sibi formare species, & idola conformia qualitatibus in corpore cau satis: & sic apparent animae aliquae effectus futuri: sicut de bellis, & fertilitate & sterilitate terrae, & huiusmodi: quae a corporibus coelestibus causam habent: sic fuit de somnio Pharaonis de septem bobus, & septem spicis, Genes. 42. Quarto originantur in nobis nonumquam somnia spiritibus bonis, sicut patet Matt. 2. de angelo quae apparuit in somnis loseph, & in alijs Scripturae locis. Et tale uidet somnium Simoniadis, de quo narrat Valerius lib. 1. ca. 5. Simonides cum ad lit tus nauem applicuisset, inhumatumque corpus iacens reperisset, & illud sepultu rae mandasset, admonitus ab eo per fomnium ne proxima die nauigaret, in ter ra remansit, quae inde soluerant fluctibus & procellis in eius conspectu obrutm sunt. Ipse laetatus est, quo uitam suam somnio quam naui credere maluisset. Me mor aut beneficij elegantissimo carmine aeternitati consecrauit: melius illi & diu turnius in animis hominum constituens sepulchrum, quam in desertis & ignotis a renis construxerat. Hoc somnium ab aliquo bono spiritu potuit fieri in recompen sationem pietatis Simonidis, &c. Quinto originant nonnunquam somnia a ma lis spiritibus, sicut patet de uxore Pilati. Quae otiosa die Parasceues dormie bat, multaque passa fuit per uisum de CHRISTO, daemone immittente, ut per tales uisiones seu apparitiones nostram impedire potuisset redemptionem. Vnde mu lier mandauit uiro suo Pilato, dicens taliter: Nihil tibi & iusto illi. Multa enim passa sum per uisum hodie propter eum. Matthaei uicesimoseptimo: & a tali spi ritu uidetur illud somnium causatum esse, quod narrat Valerius lib. 1. ca. 7. de Cassio Parmensi: Huic dormienti quidam procerae magnitudinis & nigri co loris, apparuit squalidus barba, & capite demisso, interrogatus quis esset: re spondit, Cacodaemon. Cassius perterritus familiam excitauit, & quaesiuit, si quia talis cameram suam fuisset ingressus: responderunt quod non. Rursus obdor miuit, & rursus eadem species apparuit. Lumen ergo iussit afferri, & pueros sibi assistere praecepit. Et ecce infra modicum tempus post hoc de mandato Caesa ris capite punitus est. Ex dictis enim patet quod somnia siue uno modo, siue alio modo causentur, frequenter contingit, quod sunt futurorum euentuum signa. Ex quo patet ueritas primae conclusionis, quod diuinatio per somnia in casu est licita.
Secunda conclusio est, quod diuinatio ista in omnibus somnijs non est expe ctanda. Vnde Aristinus de som. & uigi. ubi prius distinguit sic: Quaedam (inquit) somnia sunt signa aliorum effectuum, quaedam causae, quaedam accidentia: id est, pertinentia ad futuros euentus. Signa sunt, sicut patuit superius de humo ribus, cholericis & phlegmaticis. Causae sunt interdum: quia aliquando homo uel sollicitatur circa opus inchoatum, uel inchoandum: quia in dormiendo perfecte comprehendit modum conuenientem, quo illud opus perficiet: & postea iuxta phantasiam producit propositum ad effectum. Et sic est somnium causa euen tus futuri. Sunt etiam quaedam accidentia & impertinentia ad euentum futu rorum: quia nec sunt signa, nec causa alicuius euentus futuri: & ex talibus somnijs nullo modo est diuinatio expectanda, & sic patet secunda conclusio.
Tertia conclusio est quod somniorum diuinationi indulgere est multum peri culosum. Haec conclusio patet, primo propter deceptionem malorum spirituum, qui per somnia nituntur decipere illos, uel seducere, qui somnijs fidem praestant: & ideo faciliter posset homo nimis credens somnijs labi in desperationem, ad suggestionem Diaboli. Secundo propter diuersitatem significationis in som nijs: potest enim somnium aequiuoce & aequaliter multa significare: & ideo ho mo applicans ad unum particulare statim decipitur. Tertio, quia nonulla somnia habent interpretari persimile, & nonnulla per contrarium: & in hoc casu diffi cile est discernere. Quarto quia sicut dicit Arist. licet somnia sunt significatiua futurorum aliquando, tamen non est necesse euentum somniorum accidere: quia possunt superiores causae impedire. Sicut enim nubes, quae sunt causae plu uiae, aliquando abundant & signant pluuiam futuram, & tamen per aliam cau sam superiorem eas dispergentem, contingit pluuiam impedire. Consimiliter in uoluntarijs operationibus, quas habet quis ad aliquid faciendum, & firmum propositum ad illud exequendum: non tamen est necesse, quod sic faciat: po test enim fortius consilium superuenire, & totum mutare propositum. Et ideo interpretator somniorum non debet dicere determinate, quo sic eueniet sicut som nium signat, sed cum conditione, nisi fortior causa superueniens impediat. Et consimiliter debent astronomi diuinari. Vnde dicit Albertus, ubi prius: Quod Astrologi dicentes determinate quod talis effectus eueniet, faciunt scientiam A strologicam uilescere: cum tamen in scientia Astrologica uitium non inueniatur sed in Astrologo determinante, & aliter sententiam proferente. Periculosum est ergo per somnia nimis communiter diuinare: quia poetice dicitur: Somnia ne cures, nam fallunt somnia plures.
Et Ecclesiast. 34. Vana spes & mendacium insensato uiro, & somnia extollunt. imperitos. Quasi qui apprehendit umbram, & persequitur uentum: sic qui at tendit ad uisa mendacia: secundum hoc uiso somniorum, &c. Sicut parturien tia cor tuum phantasias patietur, nisi ab altissimo emissa fuerit uisitatio. Et sic pa tet ad dubitationem.
On this page