Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM commendata est sapientia ex his, quae ei conue niunt absolute & ex seipsa: in hac parte commendatur ex his, quae sapientiae conueniunt ex comparatione ad alia: sunt enim tria, quae inter corporalia maximae nobilitatis apparent, uidelicet: Sol, stel lae & Iux: sed ista omnia praecellit sapientia. Est enim hac: id est, sa pientia increata, quae est DEVS, speciosior Sole: & tamen inter omnia opera DEI nobilissimum est Sol, unde singulariter de Sole dicitur Ecclesiast. 43. Species coeli in uisione gloriae. Sol in aspectu annuncians, in exitu uas admirabile opus excelsi. Quando ita est, quod aliquis artifex multa opera facit: alia maiora, alia minora. Illud proprijssime dicitur opus suum, quod accedit magis ad propor tionem uirtutis operantis, & in quo maxime relucet sapientia artificis: sed in Sole maxime relucet sapientia summi artificis. Vnde Iohannes Chrysostomus exponens illud: In principio erat uerbum, dicit quod Sol causaliter continet in se omnes formas, & species, & calores huius mundi uisibiles. Vnde & Plo tinus super somnium Scipionis lib. 1. uersus finem dicit, quod Sol uocatur dux, & princeps, & moderator luminum reliquorum, mens mundi, & cor coeli: dux quidem, quia omnes stellas luminis maiestate praecedit: princeps maioritate: quia illa simpliciter praeeminet, ut quia solus talis: sic Sol uocatur moderator luminum reliquorum: quia ipse secundum Macrobium, retrogradationem & stationem in stellis erraticis causat. Mens mundi dicitur: quia sicut omne quod ab homine fit conuenienter ex mentis deliberatione procedit: Ita omnia quae in mundo siunt conuenienter ab opere Solis existunt: dies & nox, autumnus & aestas, hyems & uer. Dicitur autem cor coeli: quia sicut cor est in medio ani malis: ita Sol in medio coeli ponitur ad calefaciendum totum mundum. Et si cut corde cessante a motu, animal uiuere non potest: ita nec quicquam natu raliter uiuere potest in muntio motu Solis cessante. Et tamen haec: id est, sapien tia increata est speciosior Sole. Quantumcunque enim luceat Sol, radios tamen suos infra uiscera terrae non extendit, nec ad oppositam partem terrae: Sed de Sole iusticiae est aliter: quia radios eius uisibiles per totam terram extendit, nec ali quid eum latere potest. Omnia enim nuda & aperta sunt in conspectu illius Vnde Ecclesiast. 23.Oculi Domini multo plus Sole lucidiores sunt, super ter ram circumspicientes omnes uias hominum, & profundum abyssi, & homi num corda intuentes in absconditas partes. Et ideo concludit Boëtius 5 de Consolat, metro. 2. Quod DEVS potest dici uerus Sol: quia solus omnia uidet, dicens sic: "Nulla terrae mole resistunt. puro clarum lumine Phebum Non nox atris nubibus obstat Mellistui canit oris Homerus. Qui tamen intima viscera terrae. Quae sunt, quae fuerunt. veniantque Vno mentis cernit in ictu Non valet aut pelagi. radiorum. infirma prorumpere luce Quems quia respicit omnia solus] Haud si magni conditor orbis Verum postis dicere solem. Huic ex alto cuncta tuenti" Vult dicere, quod Homerus qui dicitur melliflui oris propter dulcedinem eloquentiae composuit unum librum de laude Solis. Qui tamen Sol non pos set penetrare ad intima uiscera terrae uel maris, propter infirmitatem suae lu cis: sed non est, sic dicit Boëtius de DEO: quia sibi intuenti omnia ab alto ter rae non resistunt sua mole: imo omnia quae sunt, uel fuerunt, uel erunt, cir cuit in uno ictu mentis. Et ideo rationabiliter dicit, quod respicit omnia so lus, possumus eum dicere uerum Solem. Est ergo sapientia speciosior Sole & non solum hoc, imo super omnem dispositionem stellarum: id est, super imagi nas stellarum fixarum, siue sint in zodiaco siue extra: Vel super omnem dispo sitionem stellarum: id est, super omnem pulchritudinem cuiuscunque stellae erraticae uel fixae. Iob 23. Stellae non sunt in conspectu eius mundae: & ideo tertio subiungit que luci comparata inuenitur prior: id est, dignior & honorabilior. Vnde Arist. lib. praedicamentorum. Quod melius est & honorabilius, prius esse uide tur. Consueuerunt enim plurimi honorabiles & magis dilectos a se dicere prio res apud se. Et tamen alienissimus prioris hic modus. Haec ille. Sed quia posset esse dubium, quomodo sapientia posset esse dignior luce in suo genere. Ideo consequenter haec probatsic: Luci succedit nox, & per consequens caret aeterna stabilitate: & uincitur aliquo modo, ex quo non semper manet u niformiter. Sapientiam autem increatam uidelicet non vincit malicia. Consimilem comparationem solaris luminis ad diuinam bonitatem facit. Dionys. 4. cap. de diuinis nominibus dicens: Quod Sol est expressa similitudo diuinae bonitatis: quia lumen suum quod habet eminenter extendit ad omnia uisibilia, & si aliqua inferiora illud non participant: hoc est, ex eorum defectu, non ex defectu Solis: unde nihil omnino priuatur eius uirtute. Sed hoc uidetur contra praedicta a Boëtio qui lucem Solis dicit esse infirmam: id est, debilem: quia non potest in trare ad intima terrae: ergo non illuminat omnia.
Et super hoc potest esse duplex dubitatio. Vna an Sol illuminet infra terram: Alia an illuminet stellas alias sub se, & super se. Quod autem illuminet circa me dium mundi arguitur ex dicto Ptolom. qui dicit quod radij omnium stellarum nunquam adunantur, nisi in centro terrae: ergo radij Solis se illuc extendunt: sed illi radij sunt illuminosi: ergo illuminant uiscera terrae & maris: contra Boëtium.
Ad istud plane dicendum est, non. Tamen pro intentione Ptolomaei, est sciendum, quod participare lumen est duplex. Vel formaliter secundum actum luminis, uel uirtua liter secundum aliquem effectum luminis. Primo modo non illuminat Sol uisce ra terrae, nec ipsa sic lumen participant. Secundo modo participant, uidelicet se cundum aliquem effectum luminis. Vnde non intelligit de radijs luminosis, sed de radijs uirtutis & actiuitatis: quenadmodum loquitur Alkindus in lib. de Theo rica artium magicarum, cap. de radijs stellarum. Vbi ponit luminis omnem actualem existentiam in hoc mundo electorum radios emittere in omnem partem, qui totum mundum replent. Vnde omnis locus radios continet omnium rerum, secundum erro res suos ibidem. Quantum uero ad aliud dubium an uidelicet Sol illuminet stel las superiores, potest argui quod non: quia non est naturae inferioris influere in naturam superiorem: Ergo Sol non infundit lumen stellis superioribus. Confirmatur ratio ista: quia sicut se habet motor superior ad motorem inferiorem: ita mobile su perius ad mobile inferius, sed motor superior influit in inferiorem, & non econ uerso.
Praeterea Cithon dicit solam Lunam obscuritatem habere, caeteras stellas lu men habere proprium, licet Sol per excellentiam lumen habeat singulare: ergo non omnes stellae aliae a Sole recipiunt lumen a Sole, sed tantum Luna.
Praeterea si Sol causaret lumen in superioribus planetis & stellis fixis: tunc omnia lumina pla netarum & stellarum fixarum forent eiusdem speciei cum lumine Solis: consequens falsum: quia Saturnus per suum lumen causat frigiditatem. Vnde Saturnus dicitur Planeta maliuolus propter excessiuam frigiditatem: & Mars similiter propter ex cessiuam siccitatem, sicut dicit Ptolomaeus in quadripartito. Et Macrob. in Satur nalibus prope finem dicit que lumen Lunae extra proprietatem naturae suae humectat corpora, ubi lumen Solis desiccat. Vnde si aliquis diu sub Luna dormierit, aeger excitatur, & fit insano proximus. Vnde etiam ligna quae Luna plena uel Luna crescente deijciuntur inepta sunt fabricae, quasi nimis emollita per humorum con ceptionem. Et agricolis mos est frumenta de loco aëris colligere, non nisi Luna deficiente, ut sicca permaneant.
Et per oppositum illa quae debent humida conseruari, sicut poma, pira, colligi debent Luna crescente uel plena Ad oppositum est Auicenna 8. Meta. suae qui dicit, quod Sol ponitur in medio corporum superiorum tanquam cor in medio animalis: ut uidelicet in omnia corpora influere possit, sicut anima in omnia menbra. Et huic positoni praestatur euidentia ex sententia Arist. 2. de coelo & mundo, qui uult que quan to aliquid paucioribus motibus consequitur suum finem, tanto est perfectius. Sol uero inter omnes planetas pauciores habet motus: habet enim tantum duos, uidelicet motum proprium ab occidente in orientem, & motum firma menti ab oriente in occidentem: & per consequens eius motor uidetur esse pro pinquior primo motori, & ideo habet influentiam in omnia corpora superio ra. Et in hoc concordant Arist. Ptol. Auicen. Auerrois & Messelah. Et licet aliae stellae illuminentur a Sole, semper tamen sunt plenae & nunquam semiplenae, sicut Luna. Et istam sententiam tenet Dionys. de Diuin. no. ubi loquens de So le dicit: Omnia quaecunque ipsum participare possunt illuminat, & super exten tum lumen habet ad omnem extendens uisibilem mundum, & surium & de orsum propriorum radiorum splendores. Sed contra istud est quod tunc Ve nus & Mercurius forent perfectiores Saturno & Marte: quia sicut comenta tor 12 metaphys. commento 48. numerus motuum in quo conueniunt mo derni est Solis 2, motus Lunae 5. Mercurij 7. & cuiuscunque caeterorum plane tarum 8, motus, &c. Item 12. Meta. comento 44. Perfectio corporum coele stium & etiam motorum super coelestium est secundum ordinem in situ.
Ad ista dicendum quo principia istorum philosophorum non sunt demonstrata, neque quod ordo nobilitatis corporum coelestium debet esse secundum ordinem situs, neque secun dum multitudinem uel paucitatem motuum. Neutrum enim potest saluari se cundum quamcunque uiam Astronomiae: unde comentator contradicit sibiipsi, 2. de Coelo, comento 62. & 12. Meta. comento 44. Dicit enim secundo de coe lo, quod illud quod mouetur paucioribus motibus est nobilius, ubicunque fue rit in situ. Duodecimo uero metaphysicorum dicit quod perfectio & nobilitas cor porum coelestium est secundum ordinem eorum in loco, ut illud quod supe rius collocatur, perfectius inueniatur. Vnde illi philosophi perplexi fuerunt in motibus corporum coelestium, & ideo eorum dictis non est standum. Hoc tamen tenendum uidetur, quo Sol sit planetarum perfectissimus, & maxime regens mun dum, & tamen in medio 7. planetarum positus, sicut dicit Ptolomaeus: DEO sic uolente.
Ad rationes in oppositum. lllud oportet negare quod nobilitas planetae uel corporis coelestis debet attendi generaliter secundum ordinem situs: ut ui delicet superius semper sit nobilius, sed illud est perfectius quod pauciores ha bet motus. Vnde coelum stellatum perfectissimum est: & sicut dicitur de mo bilibus, ita consequenter de motoribus dicendum est: Vnde motor sphaerae est uicinior primo motori, quam motor sphaerae Saturni.
Ad secundum de au toritate Cithonis dicendum, quod aliorum autoritatibus potius est fauen dum, qui in Astronomia peritiores fuerunt.
Ad tertium quando arguitur, quod si sic lumina omnium stellarum forent eiusdem speciei cum lumine So lis: potest dici uno modo negando consequentiam, loquendo de specie specia lissima: sed quia actus actiuorum sunt in patiente praedisposito, ideo in Satur no causat unam speciem luminis & in Luna aliam: & sic de stellis fixis similiter Nec non est productio penitus uniuoca, quamuis ista lumina sint eiusdem spe ciei intermediae: diuersitas autem secundum speciem ponitur inter luces, prae cipue propter diuersitatem effectuum secundum speciem: quia unum lumen refrigidat & aliud calefacit, consimile passum, & consimile approximatum, Et quod principium naturale est potentiae actiuae eiusdem speciei in consimi libus passis habebunt effectum eiusdem rationis, si tamen diceremus, quod o mnia lumina sint eiusdem speciei: tunc potest dici quod stellae non solum agunt per lumen, sed uel per substantiam propriam uel aliam qualitatem nobis inco gnitam una cum lumine: & non est inconueniens quod duae res eius dem speciei sunt causae partiales effectuum duarum diuersarum specierum.
On this page