Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit quod impij ex compara tione iustorum euidenter iudicantur punibiles. Hic ostendit que ex per secutione iustorum excaecantur & fiunt derisibiles. Excaecauit enim eos malicia eorum, Sap. 2. Et circa hoc duo facit. Primo tangit eorum culpam. Secundo subdit eorum poenam ibi: illos autem. Culpa est duplex, uideli cet ignorantia, & malicia. Ignorantia in non intelligendo. Malicia in continen do. Dicit ergo sic: Videbunt, scilicet mali & reprobi persecutores iustorum, sine sapientis: id est, martyris secundum glossam interlinearem, & non intelligent propter maliciam excaecantem, 2. Cor. 4. DEUS huius seculi excaecauit mentes infidelium, ut in eis non fulgeat illuminatio Euamgelij. DEUS huius seculi: id est, DEVS uerus, qui non solum bonos regit, sed etiam malos pro merito praecipi tat uel principatur secundum Ambros. uel DEUS huius seculi, qui est princeps huius mundi, qui secularibus principatur secundum Aug. & ideo ex culpa eorum prouenit, quod non intelligunt, Esa. 6. Audite audientes & nolite intelligere uisionem, uidete & nolite cognoscere. Non igitur intelligent quid cogitaue rit de illo, scilicet sapiente DEVS: id est, qualiter DEVS praeparauit sibi coronam pro cinere, oleum pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Quid autem DEVS super iustos, qui aduersa sustinent cogitet, ipse dicit Hieron. 29. Ego e nim scio cogitationes, quas cogito super uos, dicit Dominus. Cogitationes pacis & non afflictionis, ut dem uobis finem & patientiam. Et quare munierit. illum Dominus, supple non intelligent reprobi. Quare uidelicet Dominus munierit martyrem armis fidei secundum glossam. Ex hoc apparet quod lite ra debet esse munierit & non munierit. Licet Rabanus sic exponit. Consequen ter cum dicit: Videbunt enim. Assignata eorum ignorantia assignat eorum maliciam dicens: Videbunt enim mortem sanctorum in praesenti, & contemnent eos nescien tes finem futurae gloriae. Sicut diues contempsit Lazarum, & tamen reportaba tur ab angelis in sinum Abrahae, Luc. 16. Et sic tangitur eorum culpa. Consequenter ibi: illos aut. Subditur eorum poena: quia Dominus illos irridebit: id est, dignos im sione monstrabit in die iudicij generalis, Proverb. 1. Ego quoqe in interitu ue stro ridebo & subsannabo cum uobis quod timebatis aduertit. Et in Psalm. Qui habitat in coelis, irridebit eos, & Dominus subsannabit eos. Irrisio proprie sit cum cachinnatione oris & buccarum: sed subsannatio fit cum rugatione nasi. Et sic tantum uult dicere, quod DEVS ostendit reprobos omni irrisione dignos. Et haec est sententia literae.
Videbunt sinem sapientis.] Sapiens enim sicut dicit lsid. 10. Ethic. denominatus est a sapore: quia sicut gustus aptus est ad discernendum sapores ciborum: sic sa piens ad dinoscendum res & rerum causas: eo quod unumquodque dinoscat, atque sensum ueritatis discernat. Cui contrarius est insipiens, eo quod sit sine sa pore nec alicuius discretionis siue sensus. Cum enim nullus sit sapiens a natu ra, sicut dicit Arist. 6. Ethic. cap. 8. Circa sapientiam quatuor sunt attendenda, uidelicet quis sit modus sapientiam adquirendi: quod signum sapientiam co gnoscendi: quod opus sapientiam exercendi: quis fructus sapientiam possi dendi: Primo igitur de modo adquirendi sapientiam. Sciendum quod ipsa non adquiritur sine amore, sine labore, sine humilitate, sine stabilitate. De primo Augustinus de moribus Ecclesiae & monachorum lib. 1. cap. 29. Sapientia si non totis uiribus concupiscatur, inueniri non potest, amore quaeritur, amore re uelatur, amore in ea permanetur, Sap. 8. Hanc amaui & exquisiui a iuuentute mea. Vnde metrice dicitur: Disce libens & eris sapiens & honore frueris, Quod fieri quaeris disce libens & eris.
Primo igitur quaeritur amore. Secundo labore. Vnde narrat Hugo Didasco. lib. 2. parte 2: quod apud ueteres lecticam philosophiae quatuor personae sup portabant: duae in specie iuuenum praecedentes: & duae in specie puellarum se quentes. Iuuenes dicebantur amor & labor. Puellae cura & uigilia. In labore est ut agas: in amore ut proficias: in cura ut prouideas: in uigilia ut attendas Vnde narrat Hieronym. in suo Policrato lib. 4. quod gentiles ueteres sapien tiam quasi omnium deorum principem coluerunt: & eius imaginem praefori bus omnium templorum depinxerunt. Et iuxta imaginem eius ista uerba scri pserunt: Vsus me genuit, memoria me peperit: sophiam me uocant Graeci, uos sapientiam. Ego odi stultos homines & ignauia opera, & friuolas sententias. Et hoc est quod dicitur Proverb. 2. Si sapientiam inuocaueris & inclinaueris cor tuum prudentiae, si quaesieris eam tanquam pecuniam, & sicut thesauros effo deris illam, tunc intelliges timorem Domini, & scientiam DEI inuenies: quia Dominus dat sapientiam, & ex ore eius prudentia. Sapientia in Scriptura fi guratur per aurum, quod inter metalla profundius generatur in terra, & cum ma iori labore effoditur. Tertio ad adquirendam sapientiam requiritur humilitas. Vnde August. lib. 3. de natura & origine Animae ad Vincentium in principio: Quantum apparet ex donis ingenii, quae tibi largitus est DEVS, profecto sa piens eris si te non esse credideris, atque ut sis ab illo qui facit sapientes pie, sup pliciter instanterque poposceris, & malueris errore non decipi, quam errantium laudibus honorari. Et ideo cum quidam antiquus de modo dicendi interroga retur, respondit sicut recitat Hugo in suo Didasco. ubi prius: Mens humilis studium quaerendi vita quiet a Scrutinium tacitum paupertas, terra aliena. Hec reserare solent multis obscura legendo De studio uero & humili voluntate discendi quam habuit Plato, scribit Hie rony. ad Paulinum presbyterum sub his uerbis: Si Plato Aegyptium & Archi tam Tarentinum eandemque oram Italiae quae quondam magna Graecia dice batur laboriosissime peragrauit, ut qui Athenis magister erat & potens, cuiusque doctrinas Academiae gymnasia personabant. Fieret peregrinus atque discipu lus, mallens aliena uerecunde discere quam sua impudenter ingerere, Proverb. 11. Vbi est humilitas ibi est sapientia. Quarto requiritur stabilitas & perseue rantia in addiscendo: unde antiquos philosophos usque ad mortem legimus stu duisse. Vnde Valer. lib. 8. Carncades laboriosus ac diuturnus sapientiae miles fuit. Siquidem expletis ZC. annis idem illi uiuendi, philosophandique finis fuit. SocratesTCIIII annum agens nobilissimum librum scripsit. Chrisippus ETTT anno exactissimae subtilitatis uolumen scripsit. Simonides LHVI. an no carmina conscripsit de stabilitate studij Archimedis, quem nos modo Archi medem dicimus, sicut credo. Idem narrat Valerius Archimedis quoque fru ctuosam fuisse industriam dicerem, nisi eadem illi dedisset uitam & abstulisset. Captis enim Syracusis Marcellus, machinationibus eius diu ac multum. Vi ctoriam suam inhabitam senserat, eximia tamen hominis prudentia delecta tus, ut capiti illius parceretur edixit. Poenae tantum gloriae in Archimede re seruato quantum in oppressis Syracusis reponens, ac dum is oculis animoque in terram defixis formas describeret, militique praedandi gratia domum irrupe rat, extractoque super caput eius gladio, quisnam esset interrogabat. Propter nimiam cupiditatem inuestigandi, uel quod quaerebat, nomen suum indicare non potuit, sed protracto manibus puluere: Noli, inquit, obsecro istum circulum deturpare. Ac proinde quasi negligens impij lictoris, obtruncatus sanguine suo lineamenta artis suae confudit. Quo accidit ut propter studium modo do naretur uita, modo spoliaretur, Eccl. 6. Fili a iuuentute tua accipe doctrinam, & usqe ad canos inuenies sapientiam. Sic ergo patet quis sit modus sapientiam adquirendi. Secundo uidendum est de signo sapientiam cognoscendi.
Vbi notandum quod apud Stoicos signum sapientiae fuit patientia. Vnde Seneca ad Serenum in lib. qui sic intitulatur. Quod in sapientem non cadit in iuria: sic dicit: Epicurus ait iniurias intolerabiles esse Sapienti. Nos autem iniu rias non esse, nec hoc naturae repugnare, non negamus rem incomodam esse uerberari, & impelli, & aliquo membro carere: sed omnia negamus iniurias es se. Non sensum illis doloribus subtrahimus: sed nomen iniuriae quod non po test recipi salua veritate. Vnde secundum eundem ibidem ista consequentia non ualet: aliquis homo facit mihi iniuriam: Ergo ego accipio iniuriam. Ponit enim exemplares instantias. Esto quod aliquis rem quam e uilla mea surripuit, in do mo mea ponat, ille furtum fecit, ego nihil perdidi. Si quis cum uxore sua tanquam aliena concubat, adulter erit. Quamuis illa adultera non sit. Aliquis mihi dedit uenenum, sed uim suam mixtum cibo perdidit, sceleri se obligauit, & si non nocuit: non minus latro est, cuius telum opposita ueste eclusum est omnia sce lera ante effectum operis, quando culpae satis est, perfecta sunt. Eodem modo licet aliquis inferat iniuriam, sapiens eam non recipit. Multa enim sunt quae in iuriam submouere possunt.
Secundo quod in sapientem non cadit contume lia sic persuadet. Multa enim que uidentur contumeliae non sunt. Sed fiunt uitia interpretantis. Si aliquis dicatlibi contumeliam fieri ab aliquo qui sibi non as surgit. Ponit ergo tale exemplum. Pueri aliquando feriunt parentes, expuunt in matrem & lacerant, & tamen nullus dicit eos contumeliam intulisse. Et subdit: Quem animum nos aduersus pueros habebimus hunc sapiens aduersus omnes. Quibus etiam post iuuentam, canosque puerilitas est. Et addit: Quod inter eos & pueros non est differentia, nisi quod in maioribus errant uoluptatem secuti, nul la ratione regulati. Si quaeratur ab eo. Quare si sapiens non accepit iniuriam nec contumeliam, punit qui talia sibi uel alijs inferunt. Respondet: Non se ulciscitur, sed illos emendat, nec tamen irascitur. Quis medicus phrenetico irascitur: Quis febricitantis a frigida aqua prohibiti maledicta in malam partem accipit: Hunc affectum aduersus omnes habet sapiens, quem aduersus suos aegros medicus. Scit sapiens omnes hos qui togati purpuratique incedunt. Valentes, coloratos: sed male sanos esse, quos non aliter uidet quam aegros & intemperatos. Non respicit quid homines turpe iudicent aut miserum non id quod populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt: ita hic aduersus opinionem omnium uadit. Haec ille. Signum ergo sapientiae secundum Stoicos est non pati iniurias. Vnde Boëtius, 2. de Conso. prosa 7. narrat de quodam, qui false assumpsit sibi nomen philosophi. Ad istum casu accessit quidam, & dixit se uelle experiri an uere esset philosophus, si illatas iniurias leuiter patienterque sustineret. Ille ergo paulisper patientiam assumpsit, acceptaque contumelia uelut insultans: iam tan dem (inquit) intelligis me esse philosophum. Cui ille nimium mordaciter: In tellexeram (inquit) si tacuisses, quasi diceret. Si tacuisses, putassem te philoso phum. Nunc autem quia de tua patientia quaeris uanam gloriam, scio quia phi losophus non es. Et inde accipitur hoc uulgare prouerbium: Si tacuisses, phi losophus fuisses, Eccles. 20. Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lasciuus au tem & imprudens non seruabit tempus.
Tertio uidendum est quod sit opus sapientiam exercendi: ubi notandum, quod praecipue tres sunt actus sapientis, informare, reprobare, & ordinare. Informa. re mores, reprobare errores, & ordinare inferiores. Et ideo dicit Aristot. 1. E lenchorum: Est autem ut ad unum sit dicere opus scientis non mentiri, de qui bus nouit, & mentientem posse manifestare. Primum pertinet ad informatio nem: secundum ad reprobationem. Dicit etiam Philosophus 1. Metha. quod inter ea quae homines de sapiente concupiunt: communiter est unum quod ad eum pertinet ordinare. Et ideo in aureo seculo soli sapientes gubernabant. Si cut dicit Seneca in Epist. 92. & Hiero. in suo Polycrato lib. 4. Romanos prin cipes aut duces dum eorum respublica uiguit: non meminit illiteratos extitis se. Et nescio quomodo contigit ex quo in principibus languit uirtus literarum, armatae militiae infirmata est manus, & ipsius principatus quasi praecisa est ra dix. Vnde quidam rex Romanorum scribens Epistolam cuidam regi Franco rum quatenus filios suos in literis erudiret. Istud interseruit. Rex (inquit) illite ratus quasi asinus coronatus. Hinc est quod Carolus transtulit studium de Ro ma int Parisios. De quo dicitur, quod omnes artes liberales habuit in suo pala tio miro modo depictas. Et de Dauid dicitur, quod habuit sapientiam sicut ange lus DEI. Nulla enim comunitas sine sapientibus regi potest. Sap. 6. Multitudo sa pientum sanitas est orbis terrarum. In cuius signum narrat Isid. lib. 1. Ethy. cap. 26. Quod Demosthenes orator contra Philippum regem tali fabula vsus est. Cum Philip pus Athenienses obsideret, postulauit ut sibi decem oratores darentur, & tali pa cto discederet. Respondit Demosthenes: Lupos aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere uolebant suasisse, ut in amicitiam conuenirent, ea condi tione, ut canes in quibus erat causa iurgiorum iure illis traderentur. Annuerunt pastores in spem securitatis, dederunt canes quos ouium suarum uigilantissimos custodes habebant. Lupi ergo omni formidine adempta, omne quod in gre gibus illis erat, non pro satietate, sed pro libidine lacerarunt. Et isto modo suasit Atheniensibus Philippum regem, principes populi postulare, quo faci lius posset opprimere spoliatam custodibus urbem.
On this page