Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 163 (Sap. 14:11-14:14)
OSTQVAM reprobata est idolatrarum fatuitas propter idoli inutilitate: In ista parte praedicit culpae eorum irremissibilitatem. Et circa hoc tria facit. Primo praedicit eorum iustam punitionem: secundo allegat poenae rationem: & tertio ponit rationis probationem: secunda pars ibi: Quoniam creaturae DEI, &c. tertia pars ibi: Initium fornicationis. Dicit ergo primo sic: propter hoc, uidelicet idolatrae sunt odibiles DEO. Ideo & idolis nationum: id est, daemonibus praesidentibus idolis apud diuersas nationes, non erit respectus misericordiae, Abacuc primo: Mundi sunt oculi tui ne uideas malum, & respicere ad iniquitatem non pote ris. Et ratio huius subditur: quia per abusum hominum & instigationem daemonum, creaturae DEI quae factae sunt & ordinatae fuerunt ad honorem DEI, & profectum hominum conuerse sunt in odium DEI: ut DEVS propter illas in odium habeatur, & homines decipiantur, & perdantur: & hoc est quod dicit: quoniam creature in odium DEI factae sunt, non quod creatura in idolo odia tur a DEO (qui nihil odit eorum quae fecit) sed quia per suggestionem Dia boli factum est idolum in odium DEI: id est, ut DEVS odiatur, dum honor sibi debitus subtrahitur, & idolo impenditur. Et in tentationem animae: id est, ani mabus hominum, & in muscipulam, scilicet deceptionis, pedibus insipientium
Et haec est causa, quare idolis nationum non est respectus. Et quod haec cau sasit uera, probatur: Quia initium fornicationis anime recedentis a DEO, est exquisitio idolorum, & adinuentio illorum corruptio vitae est: vite uidelicet creature rationalis, quae ad cultum DEI ueri est ordinata naturaliter. Fornicatio secundum Papiam dicitur a fornix fornicis, qui est arcus uel curuatura in pariete uel aedificio: quia in talibus locis meretrices prostituebantur. Est enim fornicatio amor a le d gitimo connubio solutus & uagus, explendae libidinis consectandaeque licentia: Scripturae autem solent uocare fornicationem omnem illicitam corruptio nem, sicut est idolatria & auaricia, ex quibus fit transpressio legis diuinae secundum illud: Perdes omnes qui fornicant abs te. Haec Papias. Quod autem ad inuenta fuerunt probatur: quia si fuissent per diuinam productionem, fuissent inter opera sex dierum: quod non est uerum. Manerent etiam semper, quod planum est esse falsum, quia destruentur ante finem mundi. Et hoc est quod subdit: Neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. Etenim pro quia: quia superuacuitas: id est, uana hominum ociositas, haec adinuenit in orbem terrarum. Et ides breuis illorum finis adinuentus est. Opera enim DEI perseuerant in aeternum: opera hominum habebunt finem. Act. 5. de uerbis Gamalielis. Si est ex hominibus consilium, hoc autem opus cito dissoluetur. Si uero ex DEO, non poteritis dissoluere illud, &c. Sic ergo primo tangitur adinuentio idolorum in genere, sed consequenter prosequitur de eorum adinuentione in specie.
Circa illam clausulam lnitium fornicationis est exquisitio idolorum: sciendum quod moraliter loquendo quatuor genera idolorum in Ecclesia reperimus: uidelicet idolum transparentiae & figuratiuae simulationis: idolum concupiscentiae & pecu niatiuae congregationis: idolum negligentiae & defectiuae praelationis: idolum in continentiae & allectiuae compositonis. Primum ergo idolum designat simulato res & hypocritas: secundum collectores & pecuniarchas: tertium rectores, sed idiotas: quartum designat mulierculas lubricas & lasciuas. Primo ergo hypocrita comparatur idolo. Sicut enim idolum habet extrinsecus effigiem hominis uiui, sed caret corde intrinsecus, & omnibus partibus spiritualibus: ita tales uidentur uiuere uita gratiae, & tamen interius mortui sunt in corde per pecca tum. Hi plerunque lapsos damnant, & iudicant sine compassione, ut eo rectiores & mundiores credantur, quo in reos seueriores monstrantur. De tali bene dicit Hieronymus in quadam epistola. Intus Nero, & foris Cato, totus ambiguus, monstrum est, uelut quaedam bestia conficta, quae uocatur Chime ra. Et quia tales nonnunquam inueniuntur in statibus & gradibus ecclesiasticis, merito conqueritur Dominus per prophetam Hieremiam 32. Posuerunt idola in domo, in qua inuocatum est nomen meum, & polluerunt eam. Contra tales existentes in religione, qui habitus sanctitatem putant sibi suffi cere, dicitur metrice: nmpla corona nimis, nigra vestis, bota rotunda Non faciunt monachum, sed mens a crimine munda Secundum genus idolorum est concupiscentiae & pecuniatiuae congregationis. De quo dicitur Oseae 8. Argentum suum & aurum fecerunt sibi idola, ut interirent. Hoc scilicet Mammon dicitur quod adorant auari. Vnde & auaritia idolorum seruitus appellatur. Ephes. 5. glos. Istud idolum auarum significat, cuius DEVS nummus est. Talis nummum adorat & colit ut DEVM. Diligit enim nummum plus quam se, sicut Christianus debet diligere CHRISTVM. Hoc patet: quia animam suam ponit pro pecunia adquirenda, & non potest maiorem dilectionem ostendere, testante Saluatore, lohannis 15. Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro ami cis suis. Sed tamen amare pecuniam, quantum DEVM iniquum est ualde. Vnde Eccl. 10. Nihil iniquius quam amare pecuniam. Hic enim habet uenalem animam suam pro pecunia. Nam illam continue contemplatur, & de ea frequenter meditat. Vnde Gen. 42. Contemplati sunt pecuniam in ore sacci. Tales pecuniarum amatores a pecunia sua nunquam sponte separantur, sed cor eorum solum in pecunia regescit, Mat. 6. Vbi est thesaurus tuus, ibi & cor tuum. Quia pecuniae suae obedientiam seruat magis quam DEO: & ideo in infernum descendit Eccl. 10. Pecuniae obediunt omnia, & in fine descendunt ad infernum decepti, Amos 2. Deceperunt eos idola sua, post quae abierunt patres eorum. Hoc est ergo idolum concupiscentiae & pecuniatio ne congregationis. Arist. 1. Politi. distinguit triplicem pecuniationem: Naturalem, Campsoriam uel obolestoticam, & usurariam. Pecuniatio naturalis com sistit in comutatione fructuum, & animalium, & rerum naturalium pro pecunia: et haec est pars oeconomiae & laudabilis. Pecuniatio Campsoria est circa comuta tionem numismatum, & a numismate incipit, & in numisma terminatur. Et haec est uituperabilis si fiat propter lucrum suum proprium: quia non utitur pecunia ad finem suum debitum. Pecuniatio naturalis uel oeconomica etiam consistit in com mutatione rei naturalis pro pecunia: & haec est laudabilis, & pars oeconomicae uel politicae. Campsoria ergo est duplex, scilicet obolestotica, quae est circa com mutationes numismatum, ubi una moneta commutatur pro alia: & haec est uituperabilis & innaturalis: quia non utitur pecunia ad finem suum. Alia uero est usuraria, & haec est odibilis & maxime abominabilis: quia finis & fructus pecuniae est eius usus, & ideo qui concedit alteri pecuniam, concedit sibi usum: & quia pro usu petit, de alieno petit, & ideo peccat. Tertium genus idolorum est idolum negligentiae & defectiuae praelationis, hoc idolum bene recipit honores, & nihil ualet, ponitur in loco solenni, & nihil uirtutis habet: portat gladium uel hastam, & nunquam percutit seu castigat. Eodem modo praelatus negligens recipit honores, & ponitur in loco solenni, & habet autoritatem corrigendi defectus, & nihil facit: imo sicut uidemus quod passeres & aues aliae foedant super caput idoli non obstante gladio suo versatili: ita nunquam dissoluti & lasciui foedant & requiescunt super caput praelati. Tales sunt sibi familiares seruientes & consiliarij, & ab eo supportantur a quo deberent argui & puniri. Vnde ipsi eum faecibus foedant: quia culpis suis damnabilem eum probant. Tali praelato dicitur Zacha.11. O pastor, & idolum derelinquens gregem. Aulus Gellius noctium Atticarum lib. 7. & ponit, Taurus in comento suo super Platonem. Puniendis peccatis tres esse causas existimatum est. Vna quando adhibetur poena castigandi & emendandi gratia, ut is qui de liquit attentior fiat, correctiorque. Alia condignitas & autoritas in quam peccatur tuenda est, ne praetermissa animi aduersio contemptum eius pariat. Tertia est propter exemplum, ut caeteri metu poenae terreantur. Quartum genus idolorum est idolum incontinentiae & allectiuae compositonis, ut mulier ornatu meretricio praeparata, ad capiendas animas composita & circumornata, ut similitudo templi. Hoc est, idolum zeli ad prouocandum aemulationem. Excech. 8. Ista sunt idola in quibus daemones dant responsa fallacia, & libidinis incentiua. Radiant auro & argento, & geminis & uestibus preciosis, & nihilominus sunt intrinsecus uile lutum. Vnde metrice dicitur: Auri nobilitas luteam si vestiat ollam. Non tamen hinc sequitur hanc minus esse lutum,
Contra uero curiositatem ornatus, ut exinde persona quelibet uirum uel mulierem ad illicitum amorem alliciat, dicit beatus Hieron. in quadam Epistola: Si uir uel mu lier ad illicitum amorem se ornauerit, & uultus hominum ad se provocauerit, & si nullum damnum inde sequatur, iudicium tamen patietur aeternum: quia uenenum attulit si fuisset quibiberet. Haec ille. Et de istis potest exponi prima pars lectionis hodiernae. In idolis nationum non erit respectus: hoc est, non licet uito uirtuoso & bono tale idolum respicere. Iuxta illud Ecclesiast. 9. Ne respicias mulierem multiuolam, ne forte incidas in laqueos illius. Et infra: Auerte faciem tuam a muliere compta, & ne circumspicias speciem alienam. Istae creaturae sunt de quibus dicitur imlitera: Quoniam creaturae DEI in odium factae sunt, uide sicet ipsius DEI, & in tentationem anime, hominum, & in muscipulam pedibus insipientum. In hac muscipula captus est Dauid: Hoc etiam idolum, sapientem Salomonem ad culturam idolorum perduxit, tertio Regum. duo decimo: Haec idola fugienda sunt, & non exquirenda per curiositatem: quia sicut dicitur in litera: Initium fornicationis est exquisitio idolorum. Nam impossibile est quod homo curiosus, & lasciuus se socians istis idolis non corrumpatur ab ipsis: uel homo diligenter exquirens, & commemorans cogitando de specie mulierum, ut faciat sibi idola, & sic necessario praeparat sibi casum. Vnde in uitas patrum narratur de quodam, qui noluit alloqui mulierem, imo nec matrem, nisi clausis oculis. Et quod senes tunc temporis noluerunt uidere mulieres, a quibus dum quaereretur de causa. Responderunt quod cogitationes sunt sicut picturae inquietantes ex commemoratione rerum uisarum. Nota fabulam Ouidij Meta.10. de pugna leonis contra pictorem, &c. Et ideo summa cautela contra ista idola est fuga. Nam pugna est difficilima: & hoc satis innuit Apostolus 1. Corinth.10. Fidelis (inquit) DEVS est, qui non patietur uos tentari ultra illud, quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam prouentum, ut possitis sustinere. Propter quod charissimi fugite ab idolorum cultura, quasi dicat: Licet necessarium situt tentemini, non tamen tentabimini, super id, quod poteritis: nisi uos presumptuose opportunitatibus ingeratis, & ideo fugite ab idolorum cultura, &c
On this page