Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Salomon persuasit sapientiae communicationem: Hic excludit circa hoc quandam dubitationem, quae est talis. Posset aliquis imaginari sic. Si ego scientiam indifferenter communicem, continget quod quandoque deficiet, sicut de bonis mundanis expe rientia communis docet. Istam dubitationem excludit Salomon in litera modo lecta, per duo. Primo propter ipsius augmentum & excrescentiam: Secundo propter ipsius emolimentum & sufficientiam. Secunda pars ibi: quo qui usi sunt. Circa primum dicit sic: Infinitus enim thesaurus est hominibus, quid. Haec est cau sa quare sapientia non est abscondenda, sed communicanda liberaliter: quia est thesaurus infinitus: id est, non deficiens: quia quanto magis communicatur, tanto magis crescit, & augmentatur. Et ideo infinitus est, quia non est tantus in aliquo, quin si communicetur augebitur in eodem, unde Seneca: Simul ista siunt, & discimus & docemus.
De isto thesauro & eiusdem liberali communicatione loquitur pulchre A lanus in Anticlaudia, lib. 7. Vbi narrans quomodo apimeis uel pgiuis: id est, pru dentia uirum uirtuosum suis ditat muneribus, dicit sic: Assistens phronesis pluit omnia dona sophiae. Non illas largitur opes quae saepe potentum: Excecant animos, & maiestatis honores. lnclinant, minuuntque, leges, & iura retardant. Sed potius donat the sauros mentis & omnes: Diuitias animi, quas qui semel accipit vltra. Non eget immo semel ditatus semper abundat: Quarum rectus amor possestio nopilis vsus. Vtilis vtilior largitio, fructus abundans faec est guRe poli celique thesaurus inundans. dratia quae doctos ditat, quae prodiga largos. Vult possestores, & dedignatur auaros clausa perit diffusa redit, nisi publica fiat. Labitur, & multas vires acquirit eundo Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit. Naufragium, tollit praedo, depauperat hostis. Isti uersus dant differentiam inter thesaurum diuitiarum & scientiarum: quia the saurus diuitiarum excaecat noticiam discretorum, inclinat ad immunditiam ui tiorum, & retardat iusticiam legum & statutorum. Thesaurus autem mentis, qui est thesaurus scientiae est talis: quia eius amor est rectus, dum appetitur pos essio nobilis cum habetur uerus. Vtilis in bene uiuendo, largitio utilior in do cendo, fructus abundans in praemium percipiendo. Et in alijs pondera uersus. De isto eodem loquitur beatus August. 1. de doct. Christiana, cap. 5. Inuitans ho mines ad docendum liberaliter ea, quae a DEO eis sunt concessa scire: quiasi do cere curent, plura scient: non est (inquit) metuendum, ne dare desinet caetera, cum ea quae data sunt, cepimus impendere. Omnis enim res quae dando non deficit dum habetur, & non datur, nondum habetur, quomodo habenda est. Ille aut ait: Qui habet dabitur ei. Dabit ergo habentibus: id est, cum benignitate utentibus, eo: quod acceperint.
Et adducit ad hoc beatus Aug. ibidem duas pulcherrimas fi guras, de duobus festis, quae fecit CHRISTVS pauperibus, quae eum sequeban tur, ut ab eo docerent: primum festum fecit 5, millibus hominum de quinque panibus & duob. piscibus: Et illis saturatis superfuerunt 12. cophini fragmentorum sicut pa tet Matt. 14. Secundum festum. 4, millibus hominum de septem panibus & paucis piscibus. Quibus saturatis superfuerunt septem sportae plenae fragmentis. Istis miraculosis historijs alludens August. ibidem dicit sic: llli quinque, & illi, 7. erant panes ante quam ceperant dari esurientibus, & ubi ceperant fieri sportas & cophinos satia tis tot millibus hominum frangeret accreuit: Sic secundum Aug. Quando doctor libe raliter impertitr docendo, quod dono DEI recepit, multiplicatr & auget in do cente sapientia: Ergo est infinitus thesaurus hominibus Notandum est aut, quod inter docentes qui pascunt populum uerbo DEI in Ecclesia, differentia est. Quia aliqui pascunt de quinque panibus, & aliqui de septem. De quinque pascunt simplices for tes in fide & deuotione licet minus eruditi in scholastica eruditione. Isti per qui narium passionis CHRISTI praedicantes aedificant ad sufficientiam corda simplicium. Et in persona talium loquit Apostolus 1. Cor. 14. In Ecclesia uolo quinque uerba sensu meo loqui ut instruam. Ista uerba sunt: Quid credendum, quid faciendum, quid timendum, & quid cauendum. Quid credendum: 12. articuli. Quid faciendum: 10. p cepta. Quid cauendum: 7. uitia capitalia. Quid timendum: inferni supplicia. Quid appetendum: paradysi gaudia. Alij sunt qui pascunt populum DEI de septem pani bus. Septenarius est numerus uniuersitatis. Et hi sunt subtiles doctores, in u niuersis instructi. Informati libro mystico, qui est scriptus intus & foris, signa tis septem sigillis, Apoc. 5. Ergo sapientia est liberaliter comunicanda: quia est infinitus thesaurus hominibus sibene dispenset propter ipsius augmentum & ex crescentiam. Secundo est liberaliter comunicanda propter sequens emolimentum & sufficientiam. Maximum emolimentum est quae homo fiat particeps amicitiae DEI: hoc aut bonus usus sapientiae facit. Vnde infra in hoc cap. vers. 27. dicit Amicos DEI & prophetas constituit.
Et quantum ad hoc dicitur. Quo qui usi sunt uideli cet, quo thesauro sapientiae qui usi sunt faciendo, quo ad seipsos: docendo, quo ad alios participes facti sunt amicitia DEI, Matth. 5. "Qui fecerit & docuerit hic magnus uocabitur". Et I Ioh. 15. Vos amici mei estis si feceritis, que praecipio uo bis. Propter disciplinae dona comendati sunt: noc est, comendati sunt sic speciales a mici apud DEVM propter disciplinae dona: quia uidelicet min, doctis dederunt li beraliter disciplinam, Eccles. 24. Videte quia non mihi soli laboraui, sed omnibus quaerentibus disciplinam. Est etiam notandum quod tria genera sapientum thesauro sa pientiae non utuntur ad meritum. Sunt enim quidam sapientum sapientiae sup pressores, quidam sapientiae subuersores, & quidam sapientiae abusores. Sup primunt enim sapientiam, qui eam a DEO acceperunt ad proximorum aedificatio nem, & tamen nullam de ea faciunt communicationem. Et hi similes sunt illi seruo maligno & pigro, "qui acceptum talentum fodit in terram, & abscondit pe cuniam Domini sui", Matth. 25. Et quando socii & conserui uenerunt cum suis lucris ad dominum duplicatis: Ipse accessit cum suo talento, & ait: Domine scio quod homo durus es, metis ubi non seminasti, & congregas ubi non spersisti, & timens abij & abscondi talentum tuum in terra. Et ecce habes quod tuum est. De isto loquens Chrysost. Homelia 19. in opere imperfecto. Dicit quod haec excusatio est falsa. Dicit inquam: Serue mendax. Quomodo metit ubi non se minauit: Quis enim hominum est uel gentilium, uel ludaeorum, quem non sus ficienter spiritualibus sensibus adornauit: Cui non dedit scientiam boni & ma li: Cui non dedit posse fugere malum & apprehendere bonum si uult: Sicut enim nullus est homo cui sit minus aliquod membrorum corporis ad usum corporalem: sic non est aliquis, cui sit minus sensus, & potentia ad intelligen tiam boni & mali, & ad omne opus bonum faciendum, quodcunque uolue rit. Haec Chrysost. Et uult aperte dicere, quod DEVS nulli homini deficit in concedendo sibi scientiam, necessariam ad salutem: si homo bene utatur gratia a DEO concessa & non opponat obicem per peccatum.
Sunt ergo quidam qui sub terra talentum ab scondunt: quia noticiam Sacrae scripturae. i. Ecclesiasticae disciplinae sub solicitudine occupationum terrenarum recodunt, uel sub delicijs & pigritia carnis suae: De unoquoque tali potest expo ni illud Eccl. 6. Si uixerit homo multis annis, & non utatur bonis substantiae suae, de hoc ego pronuncio, quod melior illo est abortiuus. Quia Eccl. 20. Sapientia absconsa & thesaurus, quae utilitas in utriusque: Secundo sunt sapientes quidam & tamen sapientiae subuersores. Quia quidquid uerbis aedificant, moribus im pungant Et dato quod fortassis aedificant proximos tamen in nullo promo uent seipso. Dicit Arist. 8. de Animalibus ca. 5. quod apes cum fecerint magnam eopiam mellis in fauis suis, sugunt de illo melle, & serecreant de eodem. Et ni si hoc facerent, mel illud corrumperetur, & fierent de fauis araneae. Moraliter quando persona Ecclesiastica habet magnam copiam mellis. i. scientiam Sacrae icripturae quae melli comparatur. In Psalm. Quam dulcia faucibus meis eloquia i tua super mel ori meo: necesse habet alere semetipsum de melle suo: quia nisi hoc faceret, mel corrumperetur: quia scientia in displicentiam & poenam conuerte retur, & de fauis fierent araneae: id est, de habitibus scientialibus uenenosae curio sitates & uanitates. In Psal. Tabescere fecisti sicut araneam animam eius & in alio Psalm. Anni nostri sicut aranea meditabuntur, uel meditabantur secundum a liam literam: glossa bene dicit meditabantur anni non operabantur: quia sine utilitate & fructu boni operis transierunt. Et ideo primo & principaliter uti de bet quilibet literatus scientia sua ad deuotionem, & recreationem propriam, & po stea ad aliena:
Et hoc est, quod dicitur signanter Ecclesiast. 2. Hanc ratus sum partem meam, ut uterer labore meo. Dicit Arist. 1. de Generatione prope finem, quod aes & stannum non bene miscentur adinuicem: sed sicut literae coniun guntur in ore balbutientis, sic commiscentur aes & stannum. Sicut enim in ore balbutientis una litera sonat, & alia euanescit: Ita stannum & aes si commiscea tur stannum subterfugit & euanescit, & aes manet: Moraliter aes quod est me tallum sonorum, designat praedicationis eloquentiam. Stannum quod appa ret argentum & non est, & significat conuersationis falsam apparentiam. Et ista duo nimis male commiscentur in persona quacunque. Et ideo cum ad examen DEI deuentum fuerit nihil apparebit nisi aes, sonus uidelicet doctrinae sine ue ritate uel puritate. Sed cum argento bene commiscetur aes: quia uita claritas & cuitae sonoritas delectabilem mixturam faciunt. In cuius figuram legimus Exod. 35 quod Dominus impleuit Bexceleel spiritu sapientiae & omni doctrina ad fa ciendum opus in auro & argento, & aere in omnibus, quae requirebantur ad sanctuarium tabernaculi. Hoc est moraliter quod persona Ecclesiastica sic de bet esse instructa, quod operari sciat in auro deuotae contemplationis, argento honestae conuersationis, & aere sonorae praedicationis. Tertio sunt sapientes sa pientiae abusores: & hi sunt homines bene instructi, qui scientiam suam appli cant ad nocendum, colorant falsa, excusant mendacia, & impugnant uera, Ec cles. 20. Qui multis utitur uerbis, laedit animam suam. Omnes isti male utun tur thesauro sapientiae. Consimiliter & hi, qui mendacia praedicant, & false au tores allegant ad propriam ostentationem, & omnium praedicantium diffa mationem CTalis si quaerat cum Apostolo: Nuquid leuitate usus sum: aut quae: cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me est, & non) Dico confidenter quod talis utitur leuitate, & carnalitate, & falsitate. Non sic fecerunt sancti pa tres, qui nos praecesserunt, sed usi sunt thesauro sapientiae sancte uiuendo, recte docendo, & uera defendendo. Et ideo participes facti sunt ami citia DEI, propter disciplinae dona commendati.
On this page