Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Autor descripsit tenebras triduanas, olim illa tas Aegyptijs, quantum ad earum densitatem: quia fuerunt pal pabiles. In ista parte describit easdem, quantum ad puniendi po testatem, ostendens quod nullum remedium potuerunt Aegy ptij adhibere, quo contra tenebras se iuuarent: negabatur eis re medium tam intrinsecum quam extrinsecum. Intrinsecum remedium possent sibi sperasse per animosam audaciam cordis, sed contra illud remedium ha buerunt pauorem maximum, ut nullus quantumcunque cordatus posset alium animare. Primo ergo ostendit eos caruisse remedio consolationis cuius libet ab intrinseco. Secundo ostendit eos caruisse remedio, quod possent spe rasse ab extrinseco. secunda pars ibi: Neque enim quae continebat.
Quantum ad primum tangit tria grauia, propter quae potuit tunc tempo ris nullus alium consolari: fuerunt enim dispersi locali separatione, fuerunt pa uidi & percussi stupefactione, fuerunt turbati & positi in nimia admiratio ne. Vnde dicit sic: Et dum putantsuppse Aegyptij, se latere in obscuris pecca tis, tenebroso obliuionis velamento dispersi sunt. Nentem tenebrosum uocat uen lamentum obliuionis: sicut enim lumen efficit & figurat scientiam: ita tene brae obliuionem designant & ignorantiam. Dicuntur peccata obscura pro pter effectum: quia auferunt cognitionem uerae lucis, Ephes. 4. Tenebris ob scuratum habentes intellectum: Et quia ducunt ad obscuritatem inferni. In Psalmo: Obscurantur oculi eorum ne uideant. Sic ergo fuerunt illi Aegyptij dispersi ab inuicem. Quia quidam erant in domibus, & quidam in agris: & illi qui prope se erant, reputabant se multum distare propter tenebras palpabiles interpositas. Vnde fuerunt pauentes horrende & cum admiratione perturbati. Consequenter excludit ab eis remedium, quod possent sperasse ab extrinsecq Possent autem sperasse triplex remedium ab extrinseco, contra illas tenebras. Primo loci securitatem: secundo ignis claritatem: tertio magorum suorum subtilitatem: & ideo ista tria ab eis excludit. primum ibi: Nsque enim contine. bat. secundum ibi: Ignis quidem. tertium ibi: Et magicae artis. Quantum ad pri mum a loco continente eos, durantibus illis tenebris nullum habebant so latium propter duo. Primo propter strepitum quem audiebant in loco: quia quemlibet terrebat ille sonus. Secundo propter melancholicas imaginationes de daemonibus & mortuis hominibus. Vnde dicit sic: Nec enim illa quae con tinebat illos spelunca: quia ad foueas & cauernas multi confugerant, sine timo re custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, & personae tristes illis apparentes uistione imaginatia, pauorem prestabant.
Et personae tristes illis apparentes.] Nota quod quatuor sunt genera mala tri stium personarum quae ducunt communiter in tristitia dies suos, uidelicet in uidi & perfidi, cupidi & stupidi. Inuidi mordaces, perfidi fallaces, cupidi te naces, & stupidi pertinaces. Primo uidemus quod omnes inuidi sunt com muniter tristes. Vnde Ouidius secundo Metamorphoseos fabulatur, quali ter Pallas iuit ad inuidiam, ut procuraret mortem Aglantis, ubi descri bit quatuor ad inuidiam pertinentia, uidelicet domum, personam, escam, & uiam. Domum describit: Protinus inuidiae nigro squalentia tabo. Tecta petit domus, & est in vallibus imis Aodita, sole carens nonnulli peruia vento. Tristis & ignaui plenissima frigoris, & quae igne vacet semper: caligine semper abundet.
Vult ergo dicere quod domus inuidiae est situata in uallibus, pro tanto, quod personae humiles inuident superioribus: & omnis inuidus ideo inuidet: quia se inferiorem alio, in aliquo, quod appetit, esse uidet. Inferior planeta ecli psat superiorem, & non econtra: sicut patet de Luna & Sole: & ita regulari ter illi qui minus ualent, & sunt gratijs & meritis inferiores, obumbrare ni tuntur per inuidiam meliores. Et ideo signanter dicit Iob 5. Paruulum oc cidit inuidia. Vnde merito dicitur quod domus inuidiae est in imis ualli bus situata. Tectum huius domus est coopertum squalenti tabe: id est, ue neno, squalore, & languore. Nam tota locutio inuidiae est de peccato, to ta consideratio de defectibus electorum. Item domus inuidiae caret sole: quia nunquam gaudet de prosperitate, seu felicitate proximorum, imo uen ti bonarum narrationum eum occidunt. Item domus inuidiae est tristis. Di cit enim Damascenus: quod inuidia est tristitia de alienis bonis. Vnde sicut bufo tristatur de bono odore uinearum florentium: ita inuidus de profectu ualentium personarum. Item domus inuidiae semper caret igne, & est ple na frigore: quia nullus inuidus feruet charitate, caligine tamen semper abun dat: quia nunquam bene iudicat inuidus de personis. Secundo quantum ad escam dicitur, quod Pallas eam inuenit comedentem carnes uipereas. Nam omnis inuidus pascitur de malignis cogitationibus, & machinationibus tur batiuis aliorum. Tertio personam inuidi describit Ouidius sic: Pallor in ore sedet, macies in corpore toto Nu squam recta acies liuent rubigine dentes. pectora felle virent. lingua est suffusa veneno. Risus abest, nisi quem visi fecere dolores. Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, Sed videt ingratos, int abescitque videndo Successus hominum carpit, & carpitur vna Suppliciumque suum est, &c
Quarto uiam & modum incedendi inuidiae euntis uersus Athenas de scribit sic: Indoluit baculumque, capit, quem spinea tortum Vincula cingebant adopert aqe, nubibus atris. Quacunque increditur florentia proterit arua Exurit que, herbas, & summa cacumina carpit. Aifflatuque suo populus: vrbesque, domosque polluit, &c Ecce modus nocendi, quem inuidus semper obseruat. Portat baculum ple num spinis, quia illud unde fulcire deberet pungit: & non portat, quia non est quod inuidum posset delectari: atris nubibus operitur, quia inuidus & detra ctor nunquam claram, sed obscuram dicit sententiam de illo, cui nocere pro ponit. Item quacunque ingreditur florentia arua proterit: quia inuidus nulli no cet nisi aliqua uirtute florescat. Vnde Valerius libro quarto: Nulla tam hone sta ciuitas, quae malignitatis dentes possit uitare. Diuites enim sunt alienis ia cturis, locupletes funeribus. Vnde quidam interrogatus, quomodo inuidus non haberetur: Respondit si nihil (inquit) ex magnis rebus habueris, aut ni hil felicitatis gesseris: nam sola miseria caret inuidia. Vnde Tullius ultimo re thoricae ponit exemplum de colore, qui uocatur gradatio, & ait: Affirmatio iustitiam, iustitia ueritatem, ueritas gloriam, & gloria aemulationem parit. Quarto dicit: quod exurit herbas: id est, iuuenes proficientes: sicut talpa caeca, quae moratur in terra, & radices herbarum rodit, & impedit ab augmento, & non solum herbas, imo summa cacumina carpit: quia semper contra superio res suos praelatos & dominos inuidus quisque garrit. Vltimo dicit, quod ex afflatu suo: id est, uerbo malicioso polluit omnem populum, & urbem quam attingit. Hoc est primum genus tristium personarum. De qua tristitia dicitur Proverb. 25. Sicut tinea uestimento, & uermes ligno, ita tristitia nocet cordi, Eccles. 30. Tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia. Secun do uidemus quod omnes perfidi & fallaces sunt communiter mali & tristes. Vnde hypocritae ut decipiant alios quandam exteriorem tristitiam simulant & sanctitatem. Contra quos monet Saluator Matth. 6. "Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes". Tales sunt iocundissimi in lasciuias, in occulto & tristissimi, quantum ad apparentiam in publico, similes Gelliae de qua Mar tialis Cocus lib. epigram. 3. Senec. epist. 35. Ambrosius in quodam sermone: Latet plerunque sub tristi amictu lasciuia, & deformis horror uili ueste obtexi tur, ut secreta tegantur petulantium animorum. Contra tales Horatius: Nunquam te fallant Tagni sub vulpe latentes. Impia sub dulci melle venena latent.
Tertium genus tristium personarum sunt cupidi & tenaces, imitatores Na bal, qui semper sunt in timore & dolore, quomodo aliquid acquirant, uel adquisita retineant. Ecclesiast. capite secundo: Cuncti dies eius aerumnis & doloribus pleni sunt, nec per noctem mente requiescunt. Talis fuit ille iu uenis, cui Saluator dixit Matthaei capite decimonono: "Si uis perfectus esse, uade, & uende omnia quae habes, & da pauperibus, & habebis thesau rum in coelo, & ueni sequere me", & "abijt tristis. Erat enim habens possessio nes multas". Contra quos dicitur Ecclesiast. capite quarto: Declina paupe ri aurem tuam sine tristitia. Quartum genus male tristium personarum in a praesenti sunt stupidi, & pertinaces, qui de DEI clementia & pietate diffi dunt: quorum aliqui de peccatis proprijs sic irremediabiliter tristantur, ut di cant sacramentum poenitentiae eis non posse sufficere ad salutem: Vel quia iu stitia DEI non permittat eum poenitentibus misereri. Contra quos Psalmus alloquens animam suam, dicit sic: Quare tristis es anima mea, & quare contur bas me, &c. Aliqui sunt de istis, sicut qui mortem amicorum suorum incon solabiliter nimis plangunt, quasi uel de eorum beatitudine, uel eorum resurre. ctione futura desperent. Contra quos Apostolus 1. Thessalonic. 4. Nolo uos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini, sicut & caeteri qui spem non habent. Et qui istud genus tristitiae patiuntur, miserrimi sunt, & de miseria praesenti uadunt ad miseriam aeternam. Contra quos signanter dicitur Eccles. decimoquarto: Felix qui non habuit animi tristitiam, & non excidit a spe sua.
On this page