Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 151 (Sap. 12:18-12:19)
POSTQVAM sufficienter actum est de Chananeorum afflictione: In ista parte agitur de Hebraeorum per eandem afflictionem instructione. Fuit autem instructio haec talis. Quod per flagellationem Chananaeorum potuerunt & debuerunt Hebraei animari ad confidentiam, & spei consolationem. Vnde in hac secunda parte Capituli duo fiunt: Nam primo occasio spei habendae ad DEVM enarratur: Secundo per rationem probatur, ibi: Si enim inimicos seruorum. Circa primum duo facit. Primo narratur diuina modestia, quam obseruat immittendo afflictionem: Secundo infertur, quam bona doctrina, quae bonis tribuitur, per malorum iustam punitio nem: secunda pars ibi: Docuisti autem.
Circa primum: primo ostendit quod DEVS in puniendo duas habet conditiones, necessarias iudici punienti: Secundo subdit causam, quare illae conditiones DEO deesse non possunt, ibi: Subest enim. Duae uero conditiones necessariae cuilibet iudici, uolenti punire delinquentes, sunt istae: quies, & turbationis sedatio: morae & deliberationis expectatio. Primo ergo requiritur in iu dice ad hoc, quod recte exerceatur iusticia, quies & sedatio cuiuscunque turbationis. Nam turbati recte iudicare non possunt. Et quantum ad hoc dicit sic: Tu autem dominator virtutis: quia uidelicet dator es uirtutis: & rector uirtutis, cum tranquillitate iudicas, non ex passione irae uel offensa, sed sine quacunque turbatione, Esa. 42. In ueritate educet iudicium, non erit tristis neque turbulentus. Veteres enim philosophi, qui tantum moribus & scientijs studuerunt, tam uerbo quam exemplo, principes docuerunt, quod nunquam turbati in reos animaduerterent. Vnde de Archyta Tarentino scribit Valer. lib. 4. ca. 1. Architas Tarentinus dum se praeceptis Pythagorae penitus Metaponti immergit, magno labore multoque tempore solidum opus doctrinae complexus, postquam in patriam reuertitur, ac rura sua reuisere coepit, animaduertit negligentia uillici corrupta & perdita: intuensque male meritum: sumpsissem (inquit) a te supplicium, nisi iratus essem: Maluit enim impunitum dimittere, quam propter iram iustum grauius punire. Idem de Platone scribit sic: Plato cum aduersus delictum serui uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae modum despicere non posset, Speusippo amico suo castigationis modum mandauit: deforme sibi fu turum existimans, si commisisset, ut parem culpam serui reprehensio, & Platonis animaduersio mereretur. De eodem Platone narrat Seneca lib. 3. de lra: quo cum irasceretur seruo, iussit tunicam deponere, scapulamque praebere uerberibus sua manu ipse caesurus. Postquam autem intellexit se irasci, manum suspensam detinebat, sicut sustulerat, & stabat percussuro similis. Interrogatus ab amico quid interuenerat, quid ageret: Cui respondit: Exigo poenas ab homine, tu autem seruulum istum uerberibus obiurga. Nam ego irascor propter quod non cecidi. Irascor (inquam) ne plus faciam quam oportet, & libentius faciam, ne sit ille seruus in eius potestate, qui in sua non est, qualis scilicet ego sum Plato oblitus serui: quia alium quem potius castigaret, inuenit, scilicet semetipsum, Et ideo ait Seneca ibidem: Nihil tibi liceat cum irasceris: & hoc ideo: Quia si uis tibi licere, pugna tecum ipse. Secundo requiritur in iudice ad hoc, quod recte exerceatur, iusticia, mora & expectatio deliberationis, quod non ex impetu vel abrupto fiat sententiae iudicialis executio. Et ideo lib. 9. historiae Tripartitae narratur, quod beatus Ambrosius iniunxit Theodosio lmperatori, quod legem talem ediceret, quod uidelicet 30. diebus sententia necis atque proscriptionis in literis tantummodo maneret, ut ratio causam iudicans apud semet ipsam quae cognouerat, sub ueritate disponat. Cum autem apud Thessaliam. quidam iudicum fuissent lapidati, indignatus Theodosius omnes passim ius sit interimi, non praecedente iudicio, in tantum quod septem millia hominum occisi fuerunt. Ob hoc ergo postea lex statuta fuit ab eo, sub hac forma lmpera tor Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Fauiano praetorio praefecto illustri. Si uindicari in aliquos seuerius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim aeos aut subire sententiam, aut excipere poenam: sed per 30. dies sors & fortuna super statum eorum suspensa sit, reos sane accipiat carcer, atque custodia, & excubijs solertibus iugiter obseruet. Vnde pro excessu Theodosij beatus Ambrosius per octo menses eum ab ingressu Ecclesiae coarctauit, & postea ab excommunicatione absoluit: uide ibi. Haec autem expectatio deliberationis in DEO reperitur: licet ipse mora uel consi lio non indigeat. Vnde Genes. 9. dixit: Descendam & uidebo utrum clamo tem opere compleuerint. Et quantum ad hoc subdit: Et cum magna reuerentia disponis nos. Est autem reuerentia dilectio mixta cum pauore: & isto modo punit & affligit malos & iniustos, cum quadam expectatione & reuerentia, ut interim se emendent. Et consequenter subditur huius expectationis ratio. Nihil enim iusticiae deperit per moram tuae expectationis. Contingit interdum quod propter iudicis expectationem subterfugit reus iurisdictionem suam, & hoc propter defectum potestatis in iudice: quia forte reus se transfert ad patriam, ad quam se iurisdictio illius iudicis non extendit. Sicut si reus in Francia transferat se ad Angliam, uel econtra: uel forte expectat donec potestas iu dicis expiret: & tunc non potest iudex in eum animaduertere, dato quod uel let. Sed neutrum istorum DEO potest contingere: quia in omne tempus, & in omnem locum, suam extendit potentiam, iuxta suae uoluntatis arbitrium: & noc est, quod subditlitera: Subest enim tibi & cum volueris, posse. Ansnelm. 2.: Cur DEUS homo c. 17. Omnis necessitas & impossibilitas DEI subiacet uoluntati. Illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati: Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita uult. Ipsum uero aut uelle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem, aliena tum est a ueritate.
Secunda pars huius lectionis continet quod bona doctrina confertur iu stis per malorum iustam punitionem. Informantur autem homines, si diuinas punitiones considerent de tribus, quorum duo pertinent ad iudices & praelatos, qui informantur. Primo quod non sint nimis remissi in regendo, per ni miam dissimulationem, & quantum ad hoc dicit: Docuisti autem populum tuum talia opera, quoniam oportet iustum esse: Secundo quod non sint nimis rigidi per tyrannicam districtionem, & quantum ad hoc subdit, quod oportet esse non solum iustum, sed humanum: id est, rationabiliter mansuetum & compatientem, Roman. 6. Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. Tertia infor matio est ad omnes communiter, quod omnes sint longanimi, propter bonae spei consolationem. Et quantum ad hoc subdit: Et bonae spci filios tuos, quonia iudicans das locum in peccatis penitentiae, sicut superius expositum est.
Bonae spei fecisti filios tuos.] Sicut docet Bernhardus in sermone quodam qui sic ineipit: Misericordias Domini in aeternum cantabo. Spes humana in DEO per considerationem triplicem stabilitur. Tria (inquit) considero, in quibus tota spes mea consistit. Charitatem adoptionis, ueritatem promissionis, & potestatem redditionis. Primo enim debet homines mouere ad spei confidentiam quod DEVS eos adoptauit in filios, & patrem eorum constituit semetipsum, Vnde Bernhardus super orationem Dominicam: Mihi (inquit) dicatur oratio, cuius principium dulee, nomine paterno sequentium petitionum obtinenda rum praestat fiduciam. Et Gloss. Matth. 6. super hoc uerbo, Pater. In hoc (inquit datur fiducia, quid negabit filijs, qui iam dedit, quod pater est. Exemplum de filio prodigo, Luc. 15. ubi filius criminosus ad patrem rediens, cum amplexibus, & osculis, conuiuijs, & melodijs a patre recipitur. Rom. 5. "Stamus, & gloriamur in spe gloriae filiorum DEI". Secundo debet hominem in spem move re ueritas promissionis. DEVS enim est qui mentiri non potest, qui nobis ueniam pollicetur, & gloriam per totam Scripturam sacram, quam habemus a DEO, sicut quoddam obligatorium maximae securitatis, Rom. 15. "Per patientiam & consolationem scripturarum spem habeamus". Et in Psalm. Memor e sto uerbi tui seruo tuo, in quo mihi spem dedisti. Tertio causat in nobis spem potestas redditionis: Non enim impotens est, sed omnipotens est ad complendum promissa: Et ideo nullus, qui sperat in eo, confundi potest, Eccles. 2. Re spicite filij nationes hominum, quia nullus sperauit in Domino, & confusus est, permansit in mandatis eius, & derelictus est. Rom. 5. "Spes uero non confundit". In Psalm. In te Domine speraui, non confundar in aeternum. Debet igitur spes nostra esse, sicut ancora firmitatis, ne a fluctibus moveamur: sicut mola ueritatis, ne indebite conteramur: & sicut galea securitatis, ne ab hoste laedamur. De primo ad Heb. 6. Confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut ancoram habemus animae tutam, & firmam: De secundo dicit Gloss. super illud Deutero. 24. Non accipies loco pignoris inferiorem & superiorem molam Superior & inferior mola spes, & timor: Spes ad alta subuehit, timor ad inferius premit. Vna mola sine altera inutiliter habetur. In peccatoris ergo pecto re semper debent esse spes & formido coniungi: quia incassum misericordiam sperat, si iusticiam non timeat. Et incassum metuit, qui non confidit. Loco ergo pignoris mola superior aut inferior non tollitur: quia qui praedicat peccatori, cauta dispensatione disponere debet praedicationem, ut non relicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe timorem relinquat. Est igitur spes sicut mola inferior, quae cor eleuat, & sustinet in contritione debita pro peccato: & timor iu sticiae mola superior quae conterit & comprimit, ne cor exaltetur nimis. In Psal. Ab altitudine diei timebo, ego uero in te sperabo. Tertio spes nostra est sicut galea securitatis, ne ab hoste laedamur. Homo enim priuatus ista galea per desperationem, omni uulnere tentationis occiditur, eo quod caput habet inerme Hierem. 18. Desperauimus, post cogitationes nostras ibimus. Et istam galeam continue induamus. Iuxta illud Apostoli 1. Thess. 5. Sumus induti loricam fidei & charitatis, & galeam & spem salutis.
On this page