Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DIVIMA promissio, & prouida electorum suorum gubernatio a malis hominibus multipliciter iudicatur. Solent autem specialiter arguere DEVM de iniusticia homines seculares, de eo quod iu stos in praesenti permittit affligi, & confusibiliter occidi. Iniustos uero delicate & diu permittit uiuere in iniquitate. Istud mirabile, quod uidelicet DEVS in praesenti malos prosperari facit, permittit & bonos contemni & confundi, in tantum mouit tam Philolophos quam Poëtas, quod quidam DEVM non habere prouidentiam & curam de rebus inferioribus, & omnia ista inferiora dixerunt per fortunam & casum irrationabiliter agitari. In quorum persona exclamat Boëtius 1 de Consolo, metro 5 "O stelliferi conditor orbis".
Vbi consequenter conqueritur & clamat dicens: Et quaerens rationem a philo sophia. Quare DEVS motis corporum coelestium Solis, Lunae & siderum ita uni formiter regulat, quod omnia certa lege continentur, & eodem modo arbores, fructus, & semina quaecunque nascuntur in terra. Quare, inquit, soli homines ui dentur a diuina prouidentia, sequestrari, & fortunae comitti ad regendum: Quod ex hoc patere uidetur: quia iniusti iustis dominantur & reprobi uirtuosis. lstum autem errorem secuti sunt iniusti, contra quos Spiritus sanctus arguit in hoc libro, qui nullam aliam uitam sperantes nisi istam praesentem. Illos iudicauerunt confundi pro semper, quos in praesenti uiderunt persecutionibus malorum attritos. Isti aer go comuni dubitationi respondet Spiritus sanctus in hodierna lectione, osten dens quod pcedit ex ignorantia hominum: non ex iniusticia DEI regentis. Et com sistit responsio in isto, qui DEVS permittit Sanctos suos affligi ad tepus iniuste, ut pro merito patientiae gloriosius coronentur in perpetuum, & quia istam remu nerationem futuram mali no intelligunt, ideo diuinum contra electos suos regimen repraehendunt. Duo ergo siunt in lectione ista: nam primo reprobatur repro borum ignorantia. Secundo declaratur diuina iusticia ibi: quoniam. dicit ergo pri mo sic: populi autemuidentes, &c. id est, populi uidentes iustos tribulari: quia mul tae tribulationes iustorum in Psal. Et non intelligentes praemium quod dabitur eis in fu turo: nec ponentes talia: id est, diuinas pmissiones in futura uita, in praecordijs: id est, in affectuosa notitia. Et est affectuosa noticia fides charitate formata, quan do homo credit, & illud quod credit amat, & operatur: talis ponit in pcordijs dicta DEI. Praecordia enim sicut dicit Isidor. 12. Ethi. Sunt loca uicina cordi, quibus sensus percipitur, Ecclesiast. 33. Praecordia fatui quasi rota carri, & axis uersatilis cogitatus illius. Haec est igitur ignorantia inexcusabilis reprobo rum, qui non intelligunt nec ponunt diuinas promissiones in praecordijs suis: id est, in debita affectione. Oseae 4. Populus non intelligens uapulabit. Ergo reprobatur peccatorum ingnorantia. Consequenter declaratur diuina iusti cia ibi: Quoniam gratia DEI est. Et tangit tres effectus diuinae beneuolentiae erga nos, uidelicet gratiam, misericordiam & respectum. Gratiam praebet iu ste uiuentibus, 2. ad Corinth.6. Hortamur uos ne inuacuum gratiam DEI recipiatis: & ad Rom. 6. "Gratia DEI uita aeterna": misericordia poenitentibus, in Psal. Misericordia Domini plena est terra, & Threno. 3. Misericordia Do mini quod sumus consumpti. Et respectum innocentibus, Luc. 1. Quia respe xit humilitatem ancillae suae.
Circa misericordiam DEI erga peccatores est notandum, quod tria damna fa cit peccatum contra hominem, si diuina misericordia non obstat: quia peccatum concludit, excludit & includit. Concludit in iudicio: excludit a regno: & in cludit in inferno. Ex opposito misericordia soluit argumentum, ne homo in iudicio concludatur. Tollit impedimentum, ne homo a regno excludatur: & frangit ligamentum, ne homo in inferno includatur. Argumentum quod fa cit iusticia contra peccatorem est demonstratiuum. Sicut furtum inuentum con tra furem, & ideo statim iusticia sententiat. Sed misericordia sententiam suspen dit & iudicium, sicut princeps superior, Iacob. 1. "Misericordia superexaltat iu dicium", & Matth. 12. "Si sciretis quoniam misericordiam uolo, & non sacrifi cium, nunquam condemnassetis innocentes".
Secundo, peccatum excludit hominem a regno, sicut lepra excludit a sano rum consortio. Sed illud impedimentum tollit misericordia gratiae ianuam reseran do. CHRISTVS dicit lohan.10. Ego sum ostium. Istud ostium fregit diuina misericordia cum baculo crucis, cum tanto impetu, quod una pars descendit ad infernum, & reliqua usque ad sepulchrum. Dicit iusticia nemo uirorum, qui uoca ti sunt, gustabunt coenam meam. Misericordia dicit: Exite in plateas & uicos & compellite intrare, ut impleatur domus mea, Luc. 14.
Tertio, peccatum includit in inferno. Sicut debita detinent hominem in car cere. Amen dico tibi, non exibis donec reddas nouissimum minutum, Luc. 12. Econuerso: Misericordia ligamentum soluit redimendo, 1. ad Corinth. 6. Em pti estis precio magno. Iusticia dicit: Convertentur peccatores in infernum. Misericordia dicit: A porta inferi erue Domine animas eorum. Quia dicitur inlitera: Misericordia DEI est in sanctos.
Quod non. Quia in iustificatione impij tantum apparet misericordia: quia omnis iusticia praesuppo nit meritum: sed iustificationem nullum praecedit meritum in impio.
Praeterea in opere creationis neutrum inuenitur, non iusticia: quia illa praesupponit meritum: non misericordia: quia ipsa praesupponit miseriam: sed creatio nihil praesupponit. Praeterea paruuli baptisati affliguntur infirmitatibus, & morte, & nulla ibi ap paret iusticia: quia liberati ab omni peccato non sunt debitores alicuius poenae: Ergo iniuste talia patiuntur.
Praeterea non uidetur esse iusticia quod unus pro peccato alterius puniatur, sicut hoc facit DEVS frequenter. Sicut pro peccato Cham maledictus est Chanaan filius eius, Gen. 9. Et peccato Dauid qui po pulum numerauerat, percussus est populus, 2. Reg. 45.
Praeterea, Exod. 32: Aaron & populus peccauerunt in adoratione uituli, sed populus fuit punitus, non aut Aaron, sicut ibi legimus: Ergo DEVS fuit acceptor personarum. Praeterea ad Rom. 15. "Dico IESVM CHRISTVM fuisse ministrum circumcisionis ad com firmandas promissiones Patrum. Gentes aut super misericordia honorare DEVM": Ergo in conuersione gentium fuit sola misericordia. In conuersione Iudaeorum fuit sola iusticia.
Praeterea in praedestinatione nulla est iusticia, in reprobatione nulla est misericordia. Ergo Antecedens patet ad Rom. 9. "cum nondum nati essent prius quam aliquid boni aut mali egissent, non ex bonis operibus, sed ex DEO uocante, dictum est. Iacob dilexi, Esau autem odio habui."
Praeterea iniustum uidetur dare meliori plus de malis, & minus de bonis. Et econuerso peiori plus de bonis, & minus de malis. Sed hoc facit DEVS, distribuendo temporalia: Ergo in tali di stributione nec est misericordia nec iusticia.
Ad quaestionem dicendum quod misericordia & iusticia dupliciter accipiuntur. Primo modo large & comuniter. Alio modo stricte & proprie. Large loquendo mise ricordia DEI dicitur uoluntas benefaciendi creaturae. Iusticia uero DEI dicitur condecentia suae bonitatis circa creaturam. Et isto modo loquendi certum est, quod in omni opere DEI misericordia & iudicium comiunguntur: quia in omni opere suo facit secundum condecentiam suae bonitatis. Et uoluntatem benefaciendi suae creaturae etiam puniendi reprobos, cum eorum punitio bona sit electis, & sic iusticia & mi sericordia nullo modo inter se habent oppositonem. Imo sicut docet Anshel mus prosologion. 2. Misericordia nascitur de iusticia: quia iustum est DEVM sic esse bonum, ut parcendo sit bonus, sicut narrat Anshelmus, quo simul stant uni uersae uiae Domini, & misericordia, & tamen iustus Dominus in omnibus uijs suis. Secundo accipiuntur misericordia & iusticia stricte & proprie, & sic mise ticordia DEI dicit uoluntatem DEI ad subueniendum miseris praeter merita. Iusti cia uero DEI dicit uoluntatem retribuendi secundum merita: & cum mereri & demereri non sit nisi rationalis creaturae, manifestum est quod non in omni opere DEI ista duo coniunguntur, sed tantum in opere retributionis quae sit creaturae rationali & de lege communi
Ad primum in oppositum dicendum, quod in iustificatione impij praecedit motus liberi arbitrij attritionis, propter quam aliqua ratio iusticiae uidetur quod Dominus infundat sibi gratiam. Similiter est ibi ratio iusticiae ex parte DEI qui quodam modo debitor efficitur poenitenti propter promissionem suam, Vnde glos. super illud Psal. Iustificeris in sermonibus tuis, & uincas. DEVS enim hoc promisit ut peccatoribus poenitentibus ueniam largiretur, & sic in iustificatione impii ex utraqe parte ratio iusticiae inuenitur.
Ad secundum patet in praedicta positone, quod in opere creationis haec duo inueniuntur large non stricte.
Ad tertium dicendum, quod peccatum originale sequitur duplex poena. Vna inquantum est infectiuum personae, uidelicet carentia diuinae uisionis. Alia inquantum est infectiuum naturae, & secundum hoc ipsum sequuntur poenae quae ex defectu cau fantur propter ablationem doni originalis iusticiae, sicut alias dictum fuit: modo baptismus delet poenam debitam originalem inquantum est uitium personae, non au tem inquantum est uitium naturae, & ideo baptismus aufert carentiam uisionis DEI, si paruulus moriatur. Non aut aufert poenalitates quae naturam consequuntur ex defectu suorum principiorum materialium post ablutionem peccati origina lis. Vnde baptismus soluit a reatu mortis aeternae: manet tamen sub reatu mor tis corporeae, & aliarum poenarum naturam corporis corporaliter consequentium
Ad quartum respondet August. super losu. 7. Filij Israel praeuaricati sunt. Quod in poenis aeternis nunquam unus pro alio punietur, sed in poenis tem poralibus quandoque unus pro alio punitur triplici ratione. Primo, quia poena V aeterna non infligitur alicui pro bono patientis, sed ad uindictam culpae, sed temporalis poena frequenter infligitur pro bono patientis, & etiam aliorum ut uideant quantum peccatum sit fugiendum, ubi pro peccato unius affligitur multitudo, & sic fiant homines cautiores contra peccatum, ut uideant quod unusquisque solicitus esse debeat pro alio ne peccet, ex quo peccato unius caeteri puniuntur. Secundo, quia quantum ad corpus unus homo est rex alte rius uel subditus sicut filius patris & seruus domini: & ideo filius punitur quandoque pro peccato patris temporaliter, & seruus pro peccato domini Sed quantum ad bonum animae quilibet gerit personam suam. Et sic in tali casu pater & dominus puniuntur pro se: filius autem & seruus per acci dens inquantum res eorum. Et sic Chanaan pro Cham punitus est, & est sensus. Non laeteris tu de filio tuo, sicut nec ego de te. Tertia ratio est secundum Grego. quod quandoque unus est particeps culpae alterius, sicut quandoque pro pter culpas subditorum praelati permittuntur cadere in peccatum, & ideo pro peccato praelati temporaliter merito puniuntur, sicut Dauid peccante punitus est populus, ut argutum est.
Ad quintum dicendum, quod Aaron fuit punitus sicut & populus: non tamen poena manifesta, in signum, quod praelati non debent manifeste puniri, sed occulte propter scandalum uitandum. Poena aut dicitur fuisse in ipso & in filijs eius: quia in sacrificio uitulae ruffae immundi efficiebantur, sicut patet Numeri 19. cap.
Ad sextum dicendum, quod Apostolus loquitur illo modo loquendi: quia aliquis modus iusticiae fuit in conuersione Iudaeorum, qui non fuit in conuer sione gentium, scilicet impleto promissionum factarum patribus per prophe tas: fuit tamen utrobique condecentia diuinae bonitatis, qua uocarentur ad praemium, & sic est iusticia. Item in sufficientia meritorum fuit in utrisque: & sic misericordia.
Ad septimum in praedestinatione & reprobatione, ut connotant effectus in creatura bene sunt iusticia & misericordia communiter loquendo. Non tamen stricte, ut in positione dictum est. Ad octauum est dicendum quod hoc cedit in perfectum bonorum, quan tum ad spirituale quod est simpliciter bonum hominis
On this page