Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 52 (Sap. 4:13-4:14)
POSTQVAM Spiritus sanctus duas causas assignauit, quod iusti uiri aliquotiens subtrahuntur a uita ista, etiam in iuuenili aetate, uidelicet diuinam amicitiam & mundanam maliciam: Hic consequenter assignat tertiam, sicut superius fuit diuisum, uide licet personalem iusticiam. Et circa hoc duo facit: quia primo exprimit causae conditionem. Secundo effectus consecutionem. Secunda pars ibi: propter hoc. Circa primum dicit sic: Consummatus in breui expleuit tempora multa. Inter peregrinos ad unum locum euntes differentia est in tarditate & uelocitate. Nam unus aliquando facit tantum in mense, quantum alius in dimidio anno. Sunt enim quidam peregrini qui peregrinationem faciunt delicate, diu dormiunt de mane & sero, cito cubant de nocte, faciunt dietas paruas & uisitant curiositates uicinas: & tales sunt necessario tardi uiatores.
Peregrini sumus omnes, ih Psalm. 118. Peregrinus & aduena sum, sicut omnes patres mei. Contingit autem, quod aliqui diu uadunt, sed tarde: quia diu uiuunt, sed remisse, & tarde proficiunt. Aliqui modico tempore uadunt. Sed uelociter, sicut iuuenis intense deuotus, qui plus apud DEVM meretur in anno, quam unus senex remisse uiuens in decem, & de tali iuuene moriente verificatur textus lectionis. Consummatus in tempore breui, &c. lnter stellas erraticas illa, quae est humilior, sicut luna in breuissimo tempore: Quia in mense complet cursum suum, & illa quae est altissima, tardissime complet cursum suum, sicut patet de Saturno, qui cursum complet in triginta annis. Sic personae humiles motos suos in DEVM paruo circulo complent. Personae uero altae & nobiles nisi melius sibi prospiciant in magno circuitu, cum impijs ambulant, & ideo tarde mouentur in DEVM. Et aliqui nimis tarde, sicut timendum est. Contra quos dicitur Ecclesiast. 5. Ne tardas conuerti ad Dominum, & ne differas de die in diem. Inter grauia & leuia ascendentia, illud dicitur esse maioris uirtutis, quod in minori temporemaius medium diuidit. Medium per quod transimus ad coelum est mundus. Vnde ille qui mundum breuiori tempore diuidit, & pertransit ascendendo est, nulli dubium maioris uirtutis & amoris ad DEVM: propter quod iuuenes cum mundi sentiunt difficultates, & resistentias statim ipsum relinquunt, & ad Religionem confugiunt magnae uirtutis se fuisse ostendunt. Et uerem de quolibet tali dici potest, quod consummatus in breui expleuit tempora multa, Et bene dicit consummatus: sicut mali quantum cunque diu uiuant, semper sunt inconsummati & imperfecti: ita iustus licet parum uiuat: tamen propter iusticiam consummatus & perfectus dicitur: ideo bene dixit de iniustis superius. Confrinoentur rami inconsummati. Et per oppositum, Sapien.15. Nosse enim te, iusticia consummata est, quod potest exponi de perfecte in seculo poenitentibus, si tamen assit gratia & vehementia poenitendi.
Scribit enim sextus Iulius stratagematon libro 3 cap. 1 de Marco Catone talem belli cautelam. Cumesset in Hispania, & uideret se quoddam oppidum pos se occupare, si illud ex inopinato inuaderet, simulauit se quatriduo fugere, & subito in hostes conuersus, biduo per uias difficiles, scilicet montes & nemora redijt, & hostes suos nihil tale metuentes oppressit. Causam uero tam facilis euentus requirentibus sociis, iam uictoribus respondit: Tunc illos uictoriam adeptos, cum quatriduo iter biduo arripuerunt. Moraliter quasi per quatuor dietas elongamus nos a DEO peccando cogitatione, locutione, opere & omissio ne: sicut comuniter confitemur. Reputant ergo daemones se securos quod oppidum coeleste nobis intercluserint. Quod cum desideramus adquirere. Quid ergo restat facere: Certe nihil aliud, nisi fugam praedictorum quatuor dierum, biduo recompensare, & ad DEVM redire: quanuis autem per quatuor, uidelicet cogitationem, locutionem, opus & omissionem recessimus, possumus tamen, si ueli mus, in duobus diebus redire, uidelicet per contritionem & confessionem. Nam satisfactionem condignam necessario non exegit DEVS, sed per multiplices indulgentias & pietatis opera redimere possumus, si uelimus. Qui ergo ueraci ter poenitet per tempus breue pro peccato mortali, pro quo poenitentia per tempus perpetuum debebatur, uere consummatus in breui: explebit tempora multa. Et. ideo tam desic poenitente quam innocente subiungitur: Placida enim erat DEO anina eius: id est, Placuit DEO iuste & innocenter uiuendo aut ueraciter poeni tendo: & quia sic est. Ideo propter haec praemissa uidelicet diuinam iusticiam suscipientem ad praemia, mundanam maliciam allicientem ad crimina, & personalem iusti ciam sufficientem ad merita, properauit DEVS educere eum de medio iniquitatum: id est, placuit DEO, propter ista educere eum de loco certaminis mundi: sicut uictor in palestra, qui omnes contrarios proiecit, educitur de medio cum gloria, & datur ei corona. De medio iniquitatum: id est, daemonum & hominum per uersorum, & maxime malorum, qui magis sanctum uirum impediunt quam daemones. Vnde Chrysost. in opere imperfecto Homel. 43. Attendite uobis ab hominibus, quasi a quibusdam pessimis malis: Et super omnia mala malis. Homo est enim pessimum malum. Homo enim malus peior est quam Diabolus. Diabolus si uideat iustum, non est ausus ad eum accedere. Homo autem malus, quamuis hominem iustum iudicet, non solum illum non timet, sed magis contemnit. Non enim Diabolus homini praestat uirtutem, sed homo Dia bolo: arma enim Diaboli est malus homo. Sicut enim homo sine armis non potest facere contra hostem: sic Diabolus sine homine malo non potest aliquid contra homines sanctos. Haec ille
placida enim erat anima eius DEO.] Notandum qynima humana placida, & DEO preciosa iudicat ex tribus, uidelicet ex eius dolorosa amissione, ex eius diligenti adquisitione, & ex eius charissima redemptione. Primo ex eius dolorosa amissione. Sapiens enim non multum dolet de amissione paruae rei. CHRISTVS aut sapientia DEI Patris, plus se dolere probauit de amissione paucarum animarum, quam si totum mundi aurum perdidisset: Nam multa talenta auri perdita sunt suo tempore, ciuitates cobustae, pro quibus CHRISTVM nullatenus fleuisse legimus, sed certe de amissione animarum paucarum in ciuitate Hierusalem, legimus eum fle uisse Luc. 19. Videns ciuitatem fleuit super illam, Glos. Plagit reprobos etiam, qui nesciunt cur plagcbantur. Sed exultant in rebus pessimis. CHRISTVS igitur amat animam, Sap. 11. in fine: Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt Dnue, qui amas animas.
Secundo patet idem ex eius diligenti inquisitione. Sapiens enim non curat si perdiderit aliquid uile. Sed CHRISTVS in par: ibus remotissimis animam perditam quaesiuit. Diu etiam, quia xx211i annis laboriose: quia in paupertate, utilitate, & labore. Fingunt fabulae, quia Orpheus quaesiuit uxorem suam ubique, nec eam inuenit, donec ad infernum descendit: ita CHRISTVS dum animam humanam 22211 annis quaesiuisset, tandem moriens descendit ad inferna, & ibi eam inuenit, Psal. Domine eduxisti ab inferno animam meam.
Tertio patet idem ex eius chara redemptione, pro qua redimenda CHRISTVS uidens totum mundum non sufficere, dedit semetipsum 1. ad Cor. 6. in fine: Empti estis precio magno. Habet ergo DEVS animam humanam sibi ualde preciosam, in cuius signum in Scriptura dicitur DEVS animas custodire. Nobilis non custodit res immediate nisi sibi charas. Vilium enim rerum custodia datur famulis. Isto modo temporalia DEVS hominibus etiam malis custodienda committit: animas uero suae propriae custodiae dereliquit, Psal. Custodit DEVS animas sanctorum suorum, & Sapien. 3. Iustorum animae in manu DEI sunt.
Sicut autem Deus maxime charam habet animam humanam: ita per omnia mali homines animas suas paruipendunt. Cito mundant sotulares suos si foedantur animas suas parum curant. Vnde Augustinus in quodam sermone: Quid est quod uelis habere malum dices mihi. Quod nihil omnino, non uxorem, non filium, non filiam, non seruum, non ancillam, non tunicam: postremo non caligam, & uis habere uitam malam: Rogo te praepone animam tuam caligae tuae. Per simile argumentum probatin de doctrina Christiana, quod homo malus plus diligit mortem, quam uitam. Quia mortem uult habere bonam & ui tam malam. Psal. Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. De numero au: hominum peruersorum aliqui animas suas uendunt: aliqui perdunt: aliqui impigno rant: aliqui pro nihilo dant. Vendunt cupidi, qui pro diuitijs huius uitae exponunt se rapinis, furtis, periurijs, falsis mercationibus, simonijs, & huiusmodi, Eccl. 11. Non est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim uenalem animam suam habet. Secundo sunt aliqui qui animam suam perdunt, & sunt ociosi, negligenter uiuentes, & accidiosi ad omne opus bonum, non curantes nisi que una dies uadat, & alia succe dat, Eccl. 20. Est qui perdat animam suam prae confusione. Tertio sunt aliqui, qui animam suam impignorant. Ille enim qui impignorat rem suam, non intendit alie nare dominium pro semper, sed tantum ad tempus alienat ad usum. Et quid faciunt istis daemones: Quasi eorum foeneratores dant eis ad tempus mutuo, quiequid uolunt dignitates, diuitias, & uoluptates: tandem senescunt & siunt debiles, soluere non possunt: quia uitam consuetam dimittere nequeunt: & sic finaliter pignus perdunt, licet tamen illud quando impignorare incipiunt, per dere non proponant. Est tamen notandum, quod duo genera hominum animas suas impignorant, sed diuersimode: qui raliqui uitiose pro uoluptatibus huius uitae: De quibus dictum est. Aliqui virtuose, ut sunt praelati, & curati, qui animas suas obligant pro animabus subditorum. Quorum unicuique dicitur cum cura sibi comittitur illud 2. Reg. 20. Custodi uirum istum demonstrato suo subdito, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius. Quarto sunt aliqui, qui ani mas suas pro nihilo dant, & sunt specialiter inuidi & iracundi. Nam cupidus recipit diuitias, lubricus uoluptates, superbus & ambitiosus honores, gulosus cibum & potum. Sed isti miseri nihil capiunt delectabile, sed amaritudinem & dolorem, & ideo animas suas gratis dant Diabolo, de quorum quolibet uerificatur illud Iudic. 9. "Animam suam dedit periculis".
On this page