Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 171 (Sap. 15:7-15:8)
OSTQVAM reprobata est idolatrarum fatuitas & malicia ex par te speciei, siue artificialis pulchritudinis idolorum: Hic consequenter eos reprobat de causa tam efficiente quam materiali eorundem coniunctim. Et quamuis quaecunque materia inepta sit & inconueniens ad essendum pars DEI, & omnis artifex impotens & insufficiens ad producendum DEVM, maxime tamen euidenter idolatrarum fatuitas ostenditur in hoc, quod credunt unum figulum, qui est deiectus artifex de uilissimo elemento, quod est terra posse formare DEVM, praesertim cum uident figulum de eo dem luto formare uasa honesta & inhonesta, quantum ad usum, secundum iudicium suum, & de eodem luto fabricare unum idolum. Igitur quantum ad materiam, nulla nobilitas maior est in idolo, quam sit in olla uilissima facta de luto. Et haec ratio ponitur in prima parte lectionis planae, & sumitur principali ter a parte materiae. Secunda est talis. Colentes idolum in materia lutea siue terrestri, sciunt ipsum figulum factum de terra, & post modicum redigendum in terram. Ergo cum non possit dare terrae, de qua factus est, uitam immorta lem uel diuinam, multo minus potest dare uitam terrae, circa quam operatur arte sua. Et hoc est quod dicit: Et cum labore vano DEVM fingit: id est, idolum colendum pto DEO, de eodem luto. supra, de quo prius fecit vasa honesta & in honesta quantum ad usum iorum, ille qui paulo ante de terra factus fuerat. Ec cles. 17. DEVS de terra creauit hominem: Et post pusillum ducit se: id est, ducitur merito peccatorum suorum. Vnde acceptus est: id est, de terra in terram reuertetur, Eccles. 41 .Omnia quae de terra sunt, in terram conuertentur. Vel educit se secundum alios libros, ille etiam non solum sic ducitur in terram: sed repetitus est debitum animae quam habebat. Haec litera dupliciter exponitur. Primo modo animae debitum dicitur mors ipsa, quam pati omnis homo debet post peccatum primi parentis. Gen. 2. In quacunque die comederis ex eo, morte morieris: id est, necessitati mortis eris addictus, tu & tota posteritas tua. Alio modo est constructio intransitiua, repetitus animae debitum, &c. id est, debitum, quod est ipsa anima, Luc. 12. "Stulte hac nocte animam tuam repetent a te". Et est Grammatica non usitata modo, ut hoc participium passiuae significationis repetitus: regat hunc accusatiuum debitum, quod dicunt, quod hoc ideo est: quia suum actin uum regit duplicem accusatiuum, sicut hoc uerbum doceo, unde bene dicitur repetitus debitum: sicut dicitur, iste est doctus Grammaticam.
Circa illam cusulam: Repetitus animae debitum.] Notandum que homobenem] considerans stau suum diuersimode est debitor multorum. Et est debitor: superioris, inferioris, & aequalis Roman.13. "Reddite omnibus debita". DEVS est superior caro, inferior, proximus aequalis. DEO enim debitores sumus, sicut dicit quidam doctor: ratione delicti, ratione beneficij, & ratione deposit Primo quidem ratione delicti: Omnes enim contra eum delinquimus. Et ideo omnes ei pro offensa emendam debemus. Exemplum huius,1 Reg. 6. habe mus de Phylistaeis, qui arcam Domini detinuerunt iniuste, & ideo diuersimode afflicti fuerunt. Vnde dictum fuit eis. Quod debetis ei reddite pro peccato, & tunc curabimini. Istud debitum est poenitentia quod mulh mali soluunt, & quidam nunquam. Male soluunt qui suam poenitentiam in senectutem differunt: Nunquam soluunt, qui sine poenitentia & charitate decedunt. Et ratio ne huius debiti quod est poena pro peccatis, etiam ipsa peccata debita nuncupantur, Matt. 6. "Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris". Secundo sumus DEO debitores ratione beneficij. Recepimus enim a DEO bona gratiae naturae, & fortunae: pro quibus omnibus merito ei seruire debemus, Luc. 17. "Cum omnia bene feceritis quae praecepta sunt uobis, dici te": quia omnino serui inutiles facti sumus, quod debuimus facere, fecimus. Tertio sumus DEO debitores ratione deposit. Haec enim omnia bona quae uidentur nobis esse collata, deposita sunt magis, quam data. Vnde reddituri sumus de omnibus rationem, Matth. 18. Mittite eum in carcerem, donec reddat uniuersum debitum.
Secundo principaliter debitores sumus carni: non ut secundum eam uiua mus, sed ut eam spiritui subijciamus. Rom. 8. "Debitores sumus non carni, ut secundum eam uiuamus". Si enim secundum carnem uixeritis moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. Carni igitur debemus uidelicet sustentationem, castigationem, & exercitationem. Sustentari enim debet, ne deficiat: Deliciari non debet ne insolescat. Vnde Gregorius Homel. 7. secundae partis super Excech. In hoc mundo cum nostris tentationibus na scimur, & caro nobis aliquando adiutrix est in bono opere, aliquando seductrix in malo. Si enim ei plus quam debuimus tribuimus, hostem nutrimus, & si necessitati eius, quae debemus non reddimus, ciuem necamus. Satianda itaqe est caro, sed ad hoc, ut in bono opere nobis sufficiat. Nam quisque ei tantum tribuit, ut superbiat, satiari penitus ignorat. Haec ille. De eodem Senec. episto sa 4 cautelam. Non nego indulgendum illi, seruiendum nego, sic gerere nos debemus, non tanquam propter corpus uiuere debeamus, sed tanquam non pos simus sine corpore uiuere. Et infra dicit notabile uerbum. Honestum (inquit) ei uile est, cui corpus nimis carum est. Caro ergo sustentari debet, non impinguari, ne contra Spiritum fiat hostis. Iuxta illud metricum: Si bene sum pasta, dicit caro, non ero casta. Item alius dicit sic: O mihi cara caro, rationi consona raro. Dum tibi multa paro fercula, litus aro.
Secundo debemus carni castigationem per abstinentias, uigilias, & afflictio nes rationabiles, primae Corinthiorum nono: Castigo corpus meum & in seruitutem redigo, ne forte cum alijs praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Est enim caro sicut equus lasciuus propter nimiam praebendam, qui Dominum suum proijcit in lutum. Vnde Gregorius super illud Iob. Versa est in luctum cythara mea, dicit: Si chorda in cythara minus tenditur, non sonat, si amplius, raucum sonum dat: quia nimirum tanto quisque sibimet moderamine debet praeesse, ut ad culpam caro non superbiat, & tamen, non ad effectum rectitudinis in opere subsistat. Tertio debemus carni exercitationem, non ocium uel uacationem. De ista loquitur Seneca, epistola octaua, secundum libros communes: Nullus mihi per ocium exit dies, partem noctium studijs uendi co, non uaco somno, sed succumbo, & oculos uigilia fatigatos cadentesque in opere detineo. Et Hieronymus in quadam epistola: Semper aliquid operis facito, ut te Diabolus inueniat occupatum. Non enim facile capitur a Dia bolo, qui bono uacat exercitio. Tertio principaliter debitores sumus proximo, cui debemus dilectionem, instructionem, & supportationem. Dilectio nem debemus omnibus. Iuxta illud Roman.13. Nemini quicquam debea tiae nisi ut inuicem diligatis, Et primae lohannis quarto: Si DEVS dilexit nos, & nos debemus alterutrum diligere. Vnde dicit Tullius de amicitia: quod fructus ingenii & uirtutis omnisque praestantiae tunc maxime carpitur, cum in proximum quenque confertur. Item Gregorius in quadam Homel. dicit sic: Habens intellectum, curet omnino, ne taceat: habens rerum affluentiam, a misericordia non torpescat: habens artem qua regitur, usum illius cum proximo partiatur: habens locum loquendi apud diuitem, pro pauperibus intercedat: talenti nomine reputabitur cuilibet etiam nimium, quod accepit. De ista di lectione dicit Petrus Rauanensis in quadam epistola. Cum humanae conditionis status multiplici motu uarietur, nihil in temporibus inuenio, praeter u num, quod uitae coelestis imaginem repraesentat. Sola dilectio est, quam non alterat casualis euentus, quam separatio corporalis non diuidit, quam temporis longitudo non abolet, quae defectui non succumbit: sola dilectio est, per quam amicos absentes uidemus, alloquimur, amplexamur, qua sic quadam angelica agilitate, & imaginario commeatu transuolat, & recurrit, ut nihil de damno corporeae molis, aut distantiae localis iniuria conqueramur. Secundo debemus proximo instructionem, Roman. 1. Graecis ac barbaris sapientibus & insipientibus debitor sum. Tertio debemus proximo suppor tationem: cuius exemplum de ceruis habemus. Qui secundum Ambrosium & Isidorum 12. Etymol cap. 1. cum flumina uel maria transnatant, capita clunibus praecedentium supponunt, sibique inuicem famulantes, nullius ponde ris laborem sentiunt. Consimili modo in omni congregatione & statu, qui prouectiores fuerint & fortiores, infirmorum defectus & imbecillitates susiinere debent, Roman. 15. Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.
On this page