Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM actum est de liberatione ipsius Loth a Sodomitarum subuersione. In ista litera diffusius prosequitur de eorum iusta puni tione. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo sapientia rigide damnat malos: Secundo quomodo misericorditer saluat bonos: Secunda pars ibi: Sapientia aut hos. Circa primum ostendit quod poena Sodomitarum debuit esse sibiipsis nociua & damnosa: Secundo debuit esse quo ad alios publica & famosa, ibi: Sed & insipientia suae. Circa primum est advertendum que secundum Arist. 7. Ethi. Intemperatus differt a continente per hoc, quod incontinens peccatex passione, unde erit cito penitiuus: Intem peratus autem peccat ex certa malicia & ex corrupta electione, & ideo non peni tiuus, sed insanabilis: hoc est, uix sanabilis: Mala enim consuetudo delectabilis & frequentia peccandi corrumpunt iudicium rationis in homine: ita quod homo iudicat illud quod est malum, & uitiosum esse faciendum, & licitum & no esse pecca tum. Et talis apud Arist. uocatur intemperatus. Incontinens uero dicitur qui bene iudicat esse uitiosum illud quod facit: tamen propter passionem abducitur a iudicio, & operatur secundum passionem, & ideo passione cessante poenitet de facto. Sed intemperatus iudicat illud quod est uitiosum esse faciendum, & ideo post factum non poenitet propter habitum erroneum, quem sibi adquisiuit ex pec cando frequenter. Et haec est caecitas mentalis, & ignorantia habitualis, quam pec catores adquirunt sibi per consuetudinem peccandi: ita quod ignorant quid sit bo num in genere morum, & quid sit malum. Vnde consuetudo uitij est, ut ab illo de facili non consideretur, qui eo premitur. Peccator enim cum in profundum ma lorum uenerit, contemnit. Et isto modo fuit de Sodomitis qui in illud uitium non inciderunt ex passione, sed deduxerunt illud uitium in consuetudinem publicam, & in uulgarem licentiam, ita quod apud eos licite ficbat & impu ne. Vnde ita ignorantes facti sunt ex consuetudine maliciae, quod uitiosum iudicauerunt bonum. Vnde quantum ad hoc dicit de eis sic: Sapientiam enim: id est, timorem, & cultum DEI, praetereuntes in ocio, & gula, & luxuria: quia ista tria dominabantur in eis. Lapsi sunt, a iudicio rectae rationis: quia homo natu raliter scit discernere illud, quod est contra naturam, ab illo quod est secundum naturam: in tantam ignorantiam vt nescirent bona: id est, quae sunt bona & com mendabilia in genere morum. Et sic fuit poena eorum primo mentalis, & interior sibiipsi nociua & damnosa: sed non tantum haec, imo fuit eis inflicta poena cor poralis exterior publica & famosa. Et ideo subdit: Non tantum in hoc lapsi sunt, vt ignorarent bona, sed &, pro etiam reliquerunt hominibus memoriam insipien tiae suae, in perpetuum, ut nullo modo laterent in illis uilitatibus, quas fecerunt, ut homines pro semper exemplo eorum perterriti a consimilibus cauerent sibi Et sic sapientia iuste & rigide damnat malos: sed non solum hoc, imo per op positum misericorditer saluat bonos. Et ideo subdit: Sapientia autem: id est, debitus cultus DEI, liberabit a doloribus hos, qui send est, ipsum cultum obser uant, & secundum illum uiuunt: uel hos qui seipsos obseruauerint ab occasio nibus & causis peccandi, sicut liberauit Loth a subuersione Sodomorum. De hac historia legitur 2. Petri 2. Ciuitates inquit Sodomorum & Gomorreo rum in cinerem redigens euersione damnauit. Exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, & iustum Loth oppressum a nephandorum impudica ac luxuriosa conuersatione, eripuit. Huius impuritas flagitosam libidinem pu blicum est, & Neronem commisisse: Sicut scribit de eo Boët. lib. de uita 12. Caesarum. Vnde & quendam puerum Sporum nomine castrauit, & in habitu foemineo texit, & solennissimo nuptiarum officio in uxorem duxit. De quo quidam ludendo optime dicit, propter quod hanc uilitatem hic scripsi: O quam bene, inquit, actum fuisset cum rebus humanis, si pater tuus Domicianus ta lem habuisset uxorem. Contra istud flagitosum & nephandissimum uitium fecit librum de planctu naturae Alanus Magnus de Insula, doctor sacrae Theo logiae famosus, metro & prosa compositum, scientifice multum, & curiose.
Habuerunt enim Sodomitae undecim incentiua libidinis, quae computat Helimandus in duodecim uersibus ita dicens: ocia, segnicies, somnus, caro, femina, vinum, Prosperitas, ludus, carmina, forma, puer Ocium est primum: quia iuxta Ouidium de remedio Amoris uersus: ocia si tollas, periere Cupidinis artes. Segnicies: id est, desidia, & pigritia: Iuxta illud de Remedijs: Quaeritur negistus quare sit factus adulter. In promptu caula est, desidiosus erat. Somnus excessiuus nutrit carnalia uitia. Vnde Caton. versus: Plus vigila semper ne somno deditus esto: Nam diuturna quies vitijs alimenta ministrat. Caro: Esus carnium carnem facit petulantem. Foemina: id est, consortium foe minarum. Numeri 31. Cur foeminas reseruasti: nonne istae sunt quae decepe runt filios Isracel: Vinum, quia luxuriosa res est uinum & tumultuosa ebrie tas. Proverb. 20. Prosperitas. Exemplum de Dauid, qui quando fuit in bellis fatigatus castus erat: quando uero in pace & prosperitate, incidit in adulte rium 2. Reg. 11. Luxuriant animi rebus plerunque secundis. Nec facile est aequa commoda mente sequi Haec 2. de Arte amandi. Ludus: dissoluit enim Iudus mentis solicitudinem. Vnde signanter Sara dixit: Nunquam cum Iudentibus miscui me. Tobiae 3 Carmina: id est, harmonia dissoluta, & lasciua. Contra quae nota Boëtium in prol ogo super Musicam. Formam: id est, pulchritudo, & ideo fallax gratia & uana est pulchritudo, Proverb. 31. Puer. Dicit enim Helinandus, quod idem facit aetas in puero, quod sexus in muliero.
Dicitur hic quod sapientia a doloribus liberauit. Vnde sciendum quod sapien tia, quae est CHRISTVS homines liberauit tripliciter. Liberat enim sicut me dicus, liberat aegrotantes, & a morbis oppressos: Sicut liberat princeps dimi cantes, & in castris obsessos: Sicut liberat iudex allegantes se iniusta perpessos. Primo ergo liberat nos sicut medicus, liberat aegrotantes, & a morbis oppres sos. Bonus medicus non statim curat hominem in casu, ubi materia infirmi tatis est magna: sed paulatim iuuat naturam per medicinam, ut infirmitas sic adiuta purget seipsam, & fortior & purior finaliter conualescat. Et licet infir mus ingemiscat & ploret ut cito liberetur, medicus tamen prudenter expe ctat & patienter operatur, & melius pro infirmo quam ipsemet intelligat. Moraliter. Infirmitas propter quam CHRISTVS uenit nos sanare, est pecca tum. Iuxta petitionem, Psalm. Ego dixi Domine miserere mei, sana animam meam: quia peccaui tibi. Istam infirmitatem contrahimus a natura propter fo mitem & concupiscentiam originalem, qui in corpore nostro manet semper inclinans ad peccatum, qui languor naturae uocatur ab Augustino qui in hac uita minui potest, sed extingui non potest. Vnde medicus noster noluit nos curare subito, sed per moram temporis. Et ideo reliquit nobis electuaria, un ctiones, & cibaria collatiua sanitatis: id est, sacramenta Ecclesiae, baptismum, eucharistiam, poenitentiam, &c. Sed perfecte curabimur in resurrectione cor porum generali, cessante omni infirmitate, & ad peccandum pronitate. Et ideo in praesenti continue infirmi sumus. Dicit Psal. Miserere mei DEVS quoniam infirmus sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Dilatio nem uero illius sanitatis molestae quodammodo ferunt sancti & electi: quia est con tra affectionem commodi. Vnde dicit Apostolus Rom. 7. "Infelix ego ho mo, quis me liberabit de corpore mortis huius": Sed consolando seipsum re spondit Rom. 8. dicens, quod in breui consequetur sanitatem perfectam, licet nunc ingemiscat expectans. "Ipsa (inquit) creatura liberabitur a seruitute cor ruptionis in libertatem gloriae filiorum DEI". Quod erit, quando natura hu mana glorificabitur, & omnino erit sanata ab omni infirmitate peccati, Iob. 5. In sex tribulationibus liberabit te, & in septima non tanget te malum. Secun do liberat CHRISTVS sicut Princeps milites suos in castris obsessos. Nar rat Sextus Iulius lib. 3. cap. 6. de quodam principe nomine Cleonino, cuius po pulus in quadam ciuitate claudebatur obsessus. Volens ergo populo suo consulere, quid eis utilius expediret, cum eis aliter literas non posset trans mittere: ordinauit quod unus de militibus suis, de quo satis confidebat, ob sidionem accederet, & cum adversarijs obsidionem facientibus fortiter quasi eos adiuuans insultum praeberet. Ordinauit tamen quod nulla tela mitteret nisi illa quae sibi traderet. Tradidit ergo sibi tela, lanceas, & sagittas, in qui bus artificialiter erat scriptum: Confortamini, & estote fideles: Ego Cleoni nus obsidionem istam uobis uenio celeriter remouere. Iste ergo miles quasi hostis & inimicus ciuitatis obsidionem accessit: cum ciuitatem obsidenti bus & expugnantibus se immiscuit, & tela sua in praedicto modo inscripta ultra muros eiecit, quibus inspectis & electis: Illi qui ciuitatem plurimum defendebant, confortati hostibus restiterunt, & ciuitatem domino suo serua uerunt. Moraliter. Princeps iste CHRISTVS est, ciuitas Ecclesia militans in qua sumus. Haec ciuitas est obsessa per circuitum a daemonibus & malis hominibus: quia aduersarius noster Diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret. 1. Pet. 5. Et in Psalm. In circuitu impij ambulant. Princeps uero noster uolens nos liberare & confortare mittit nobis militem cum Ianceis, sagittis & telis: hoc est, praelatum uel praedicatorem uerbi DEI, huiusmodi sunt sagittae potentes, acutae. Iste accedens uidetur audientibus specietenus non esse adiutor, sed aduersarius. Capitulat, obiurgat, & repre hendit, ac increpat Ecclesiam militantem, & eius multiplices defectus demon strat. Vnde iste est realiter amicus, sed apparenter aduersarius de quo Matthaei 5. Esto consentiens cito aduersario tuo, dum es in uia cum eo. Videas ergo di ligenter quid in telis suarum increpationum sit scriptum, & inuenies quod missus est a principe tuo CHRISTO non ad te finaliter expugnandum, sed ad te de obsidione prudenter liberandum. Ecclesiast. 9. Ciuitas parua, & pau ci in ea uiri: Venitque contra eam rex magnus, & uallauit eam, extruxitque munitiones per gyrum, & profecta est obsidio. lnuentus que est in ea uir pau per & sapiens liberauit urbem per sapientiam suam. Tertio liberat CHRI STVS sicut iudex allegantes se iniusta perpessos: Diabolus enim seduxerat & induxerat ad peccandum. Et ideo sub seruitute Diaboli homo erat de tentus: iuste quidem a parte hominis, sed iniuste a parte Diaboli, sicut decla rat Ansielmus libro primo. Cur DEUS homo, capite septimo: Homo (in quit) neruerat ut puniretur, nec ab ullo conuenientius quam ab illo cui con senserat ut peccaret: Diaboli uero nullum erat meritum ut puniret: imo hoc tanto Diabolus faciebat iniustius, quanto non ad hoc amore iusticiae tra heretur: sed instinctu maliciae impelleretur.
Et ideo secundum eum iustum fuit ex parte hominis, quod ipse a Diabolo puniretur: sed non fuit iustum ex parte Diaboli, ut ipse hominem puniret. Ab ista nanque iniusta seruitute liberauit nos CHRISTVS morte sua: quia ipse solus hoc facere potuit. Iacob 4. Vnus est legislator & iudex, qui potest perdere & liberare. Qui iudicando propter aequitatem rei personam non respicit: nec ad munera pro pter iusticiae rigiditatem cuiusquam placatus intuetur. Liberauit autem eo modo, quo narrat Augustinus decimooctauo de Ciuit. DEI, capite deci monono, & Valerius libro quinto, cap. quarto de Codro rege Atheniensium, quod cum regio sua & ciuitas ingenti hostium bello debellata esset, humani auxilij diffidentia ad oraculum Apollinis confugit, ac per legatos sciscitatus est, quomodo tam graue bellum discuti posset. Respondit Apollo: Ita finem ei fore si ipse hostium manu cecidisset & occubuisset: quod cum ad hostium ca stra peruenisset, ordinauerunt quod nullo modo regem Atheniensium occi derent. Videns ergo Codrus quod ciuitas sua nullo modo pace habere pos set, nisi ipse manu hostili occumberet: Deposuit regis insignia, & habitum pauperis induit, castra hostium ingressus est: ubi quendam ad pugnam prouocans interfectus, occubuit: Sicque patriam liberauit, propter quod apud suos inter deos deputatus est. Adaptatio plane patet, quod CHRISTVS rex est Ecclesiae militantis. Aduersarij sunt Diaboli ex daemonibus & malis ho minibus congregati. Prophetatum enim fuit, & a DEO praeordinatum, quod Ecclesia: id est, electi de genere humano, aliter non possent pacem habere, nisi rex eorum interficeretur. CHRISTVS ergo DEI Filius hoc uidens, qui cum in forma DEI esset, exinaniuit semetipsum, formam serui accipiens, in simili tudine hominum factus & habitu inuentus ut homo. Humiliauit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et sic nos a seruitute Diabo li restituit liberatos. Galat. 4. "Itaqe non sumus ancillae filij, sed liberae, qua liber tate CHRISTVS nos liberauit".
On this page