Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 13 (Sap. 1:14)
POSTQVAM Spiritus sanctus dissuasit peccatum iniquae ope rationis incutiendo timorem per poenam quae sequitur: Hic dis suadet id idem alliciendo per amorem recitando diuina beneficia, quae homini conferuntur. Et circa hoc duo facit: nam primo declarat quales DEVS fecit homines quantum ad naturalia. Secundo excludit tria per quae homines se excusant a peccatis quantum ad mortalia, ibi: non enim est illis. Circa primum duo facit: quia primo ostendit qualiter DEVS creauit omnia generaliter: Secundo quale fecit genus humanum specialiter, ibi: & sanabiles fecit. Quantum ad primum continuans se ad praecedentia, dicit sic: Ideo DEVS non fecit mortem: id est, peccatum, quod ducit ad mortem: Quia DEVS creauit vt essent omnia. Mors autem & peccatum facit hominem non esse, Trenorum 4. Patres nostri peccauerunt & non sunt. Et 1. ad Co rinth.13. Si linguis hominum loquor, charitatem autem non habuero, nihil sum: & Augustinus super lohannem: Peccatum nihil est, & nihil siunt ho mines dum peccant: Ex quo ergo DEVS non solum creauit homines ut essent, sed etiam omnes res ut essent, unaquaeque in sua natura mani festum est quod DEVS non fecit peccatum: & ideo non approbat peccatum per quod peccantes a perfectione suae naturae deficiunt. Dicit ergo: Creauit enim DEVS vt essent omnia. Creauit scilicet per potentiam, omnia in sapientia, Psalm. Omnia in sapientia fecisti, ut essent. Ecce bonitas siue clementia. Augustinus 11. de Ciuit. DEI, cap. 21. Tria maxime scienda sunt de creatura. Quis eam fecit, per quid eam fecit, & qua re eam fecerit.
Et haec tria insinuat Scriptura cum dicit: Dixit DEVS, fiat lux, & facta est lux, & uidit DEVS lucem quod esset bona. Si ergo quaerimus quis fecerit: DEVS est: si, per quid fecerit: dixit, fiat & factum est: si, quare fecerit: quia bonus est. Haec ille. Vnde Damascenus lib. 2. cap. 2. Quia bonus & superbo nus est DEVS, non est contentus suijpsius contemplatione, sed superabundantia bonitatis: acceptauit generare quaedam, quibus benefaceret & participata sua bonitate ex non esse ad esse deduxit, & condidit uniuersa. Et Plato in Timaeo optimis erat ab optimo, porro inuidia religata est. Itaque consequenter fui similia cuncta, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse po terat, effici uoluit. Quam quidem uoluntatem DEI originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Haec Plato. Ex quibus formatur talis ratio: Amor & gratitudo compellunt hominem cauere offensam benefactorum & amicorum. Sed DEVS est benefactor & amicus hominum praecipuus, qui creauit hominem & alia omnia propter hominem. Ergo omnis homo uitare tenetur ne eum offendat: & haec ratio innuitur in litera: Creauit DEVS vt essent omnia. Consequenter post beneficium creationis sub iungit beneficium recreationis seu reformationis. Et dicit quod non solum DEVS creauit homines inter omnia alia, imo fecit eos tales quod si laberentur in peccatum, sanari possunt per sua sacramenta. Et hoc est quod dicit: Et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: hoc est, homines qui nascuntur de terra Et hoc est speciale beneficium quod solis hominibus est collatum. Angeli enim insanabiliter peccauerunt. Vnde Damascenus lib. 2. cap. 3. Scire oportet quoniam quod hominibus est mors, hoc est angelis casus: & per consequens, sicut homo mortuus est insanabilis per naturam: ita angelus post casum. Sed homini est hoc collatum quod licet multotiens infirmetur per peccatum: sem per tamen manet sanabilis citra mortem: & hoc est quod deuote recolit Psal. Benedic anima mea Domino, & noli obliuisci omnes retributiones eius. Qui propiciatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Ex istis recolligitur talis ratio: Amor & gratitudo compellunt hominem uitare offensum illius, qui sanat & curat omnes infirmitates suas. Sed DEVS hoc facit homini, si uelit: Ergo, &c. Et haec ratio innuitur inhac litera: Et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Non nationes coe lorum, uidelicet angelos, sed specialiter nationes Christianorum, in Psal. Non fecit taliter omni nationi. Nobis autem iam in nova lege prouidit de tot re medijs, tot sacramentis, tot indulgentijs, quibus sanari possumus si uelimus. Sed heu Hieremiae lib. dicitur: Curauimus Babylonem, & non
Consequenter cum dicit: Non enim est illis, &c. Excludit triplicem excusationem, quam etiam solent peccatores allegare. Ad excusandas excusationes in peccatis. Dicunt enim quod speciositas & bonitas rerum creaturarum allicit hominem & incitat hominem ad concupiscentiam oculorum contra legem DEI. Secundo addunt & dicunt carnis fragilitatem necessitare hominem ad peccatum. Tertio dicunt quod daemones homines decipiunt & peccare faciunt quadam uiolentia extrinseca. Sed istas tres excusationes irrationabiles tollit Spiritus sanctus per duas negatiuas. Primo duas primas simul per istam negatiuam. Non est enim illis medicamentum exterminij. ] illis: id est, creaturis omnibus, quas DEVS posuit in mundo, non est refectio ad causandum peccatum. Tertiam uero excusationem tollit per secundam negationem, ibi: Nec inferorum regnum in ter ra. Contra duas primas ergo dicitur: Non est illis: id est, omnibus rebus, quas creauit DEVS: id est, quas posuit in mundum, medicamentum exterminij: haec est necessaria immutatio uel infectio ad causandum exterminium: id est, peccatum propter quod homo exterminatur: id est, incurrit exterminium aeternum uel exterminatur: id est, extra terminos Ecclesiae utriusque ponitur. Et est me taphoricus modus loquendi, quasi medicus diceret infirmo, ostendendo sibi aliquem cibum extraneum: comedas secure de isto, moderate tamen: quia nihil periculi, nihil mali in eo est, nisi tu facias excessum. Et uult dicere quod hoc nullo modo est imputandum bonitati rerum uel speciei uel formae, quod homines in amore mundanorum contra amorem DEI finguntur: sed tantum, modo peruersitati hominum, qui male utuntur rebus bene creatis: & sic tollitur prima excusatio. Vnde Augustinus de uera religione cap. 38. Nec aqua malum, nec animal quod in aëre uiuit NNam ista substantiae sunt.) sed malum est uoluntaria praecipitatio in aquam & suffocatio quam mersus patitur. Sty lus ferreus alia parte qua scribamus: alia qua deleamus fabricatus est in suo genere pulcher & ad usum nostrum accommodatus, & si quisquam ea parte scriberet qua deletur, & ea uelit delere qua scribitur, nullo modo stylum malum fecerit, sed ipsum factum iure uituperaret. Haec Augustinus
Secunda excusatio peccatorum, quae dicunt fragilitatem carnis ad peccandum impellere: excluditur per illud idem. Non enim est illis medicamentum exterminij: hoc est, concupiscentia necessitans uel exterminans: sed excitans tantum quam homo peccando habere meruit, & de qua, si uelit, proficit si resistit. Vnde Greg. 9. Mo ral ca. 36. Superna dispesatio idcirco nos tota sibi intentione seruientes, carnem nostram permittit impugnationibus concuti, ne mens nostra audeat in superbiam praesumptione suae securitatis eleuari, ut dum pulsata trepidet, in solo autoris adiutorio pedem robustius spei figat. Item ibidem li. 9. cap. 3. dicit sic: Ad ima quippe trahit caro, ne extollatur spiritus: & ad summa trahit spiritus, ne pro sternatur caro: spiritus leuat, ne iaceamus in imis: caro aggrauat, ne extollamur ex summis: Et sic secundum Greg. quodam certo moderamine fitut carne deprimente, sed non prosternente: homo desperationis lapsum caueat: & spiritu eleuante, & tamen tentationes sentiente superbiae casum euadat. Et sic dum spiritus sursum trahit, & caro retrahit subtilissimo interni iudicij moderamine, infra summa & supra infima in quodam medio anima liberatur. Et sic pater quod non est in homine medicamentum exterminij. Sapiens intra cap. 2. in quit: DEVS creauit hominem inexterminabilem, & ad imaginem similitudinis suae fecit illum
Tertia excusatio peccatorum est propter daemonum infestationes: sed excusatio ista excluditur per tertiam negatiuam, quae est ista: Nec inferorum regnum in ter ra. 1. regnum uel dominium: infernorum. i. demonum: non est in terra. 8. in hominibus ui uentibus in terra, et de terra existentibus Et ideo licet hominibus possint malum suggere & tentare, sed nullo modo uiolentare permittuntur hominem: & ideo dominium non habent in homine, nisi homo sponte per liberum arbitrium eis subdi velit. Vnde Bern. super Can. ser. 86. Impulsor hominis Diabolus est. Impulsor mundus: impulsor homo. Quis iste homo sit quaeris: quisque homo sui. Noli mirari us queadeo impulsor sibi est & suimet praecipitator, ut non sit quod in altero impulsare formidas: si ipse ad te proprias contineas manus, manus tua consen ius tuus.
Nota super illud: Creauit DEVS vt essent omnia.] Quod consideratio crea turarum propter hominem factarum, movet hominem erga DEVM ad quinque laudabiles dispositiones. Mouet enim ad amorem, ad honorem, ad stuporem, ad timorem, & ad laborem: De 1. Aug. 10. Confes. ca. 18. Coelum & terra & omnia quae in eis sunt: ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus ut sint inexcusabiles. Et infra ca. 7. Quid autem amo, cum te amo, non specien corporis, non decus temporis, nec candorem lucis, nec dulces melodias canti lenarum, non florum & unguentorum & aromatum suauitatem, non mana & mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non haec amo cum amo DEVM meum, & tamen amo quandam lucem, & quandam uocem, & quendam odorem, & quendam cibum, & quendam amplexum interioris hominis mei: ubi fulget animo meo quod non capit locus, & ubi sonat quod non capit tempus, & ubi olet quod non spargit flatus, & ubi sapit quod non minuit edacitas, & ubi haeret quod non diuellit sacietas: hoc est quod amo, cum DEVM meum amo. De isto amore Hugo de arca animae, loquens animae suae dicit: Magno de bito obligata es anima mea, & multum accepisti uel habuisti, & pro his omnibus non habes quid retribuas, nisi ut tantum diligas: Nam quod per dilectio nem datum est, non melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest, Sapientiae 11. in fine: Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecisti. Ex quo ergo propter dilectionem hominis omnia fecit, rationabile est quod super omnia: ab homine diligatur: imo sicut a DEO per amorem procedunt, ita per amorem reguntur, & per amorem in DEVM redeunt quantum possunt secundum Boëtium 4 de Consola. metro. 6. Vnde omnis res nititur facere orbem sui: id est, cireulum. Vnde dicit: Hic est cunctis communis amor.
Secunda consideratio creaturarum monet hominem ad honorem debitum, DEO impendendum. Omnis enim creatura pro suae naturae potentia DEVM nititur honorare, nec est aliqua res corporea, quae suis legibus nititur obuiare. Vnde Boëtius 3 de Consolatione, prosa. 22. probatquod omnes res a DEO quasi uoluntarie reguntur, seqe ad disponentis nutum conuenienter & contemperate conuertunt: nec bonum regimen foret si foret iugum detractantium, non obtemperantium salus. Ideo concludit quod nihil naturam seruans DEO com trariari conatur, & hoc est quod dicitur Sap. 8. in principio: Attingens a fine usque ad finem fortiter & disponens omnia suauiter. De isto honore loquitur Anshelmus primo, cur, DEUS homo, ca. 12. sic omnis uoluntas rationalis creaturae subiecta debet esse uoluntati DEI: & hoc est debitum, quod debet ange lus & homo DEO: quod soluendo nullus peccat, & quod omnis qui non soluit, peccat. Haec est iusticia siue rectitudo uoluntatis, quae iustos facit siue rectos corde: id est, uoluntate. Hic est solus honor & totus quem debemus DEO, & a nobis exigit DEVS. Haec Anshelmus. Hanc considerationem creaturarum habuerunt illi tres pueri in fornace, qui omnes creaturas singillatim ad DEVM laudandum & honorandum & inuocandum induxerunt. Daniel. 3. Benedicite omnia opera Domini Domino, 1. Pet. 4. In omnibus honorificetur DEVS
Tertia consideratio creaturarum monet ad stuporem. Non enim est tam parua creatura in hoc mundo, cuius naturam, compositonem & uirtutem pos sit comprehendere intellectus: sed magis stupere & mirari. Hierem. 5. in fine: Stupor & mirabilia facta sunt in terra, Eccles. 11. Mirabilia opera Altissimi solius & gloriosa & abscondita & immensa opera illius.
Quarta consideratio creaturae monet hominem ad timorem. Omnis enim creatura triplici uoce alloquitur hominem, sicut dicit Hugo de arca Noe. In hoc enim genere contemplationis audiuimus omnem creaturam tribus uocibus nobis loquentem.
Prima vox dicit, Accipe: secunda dicit, redde: tertia, fuge. Accipe beneficium, redde debitum, fuge supplicium. Prima uox est famulantis: secunda est ad monentis: tertia comminantis. Vox famulantis est coelum: dicit, ego ministro tibi, lucem in die ut uigiles, tenebras in nocte ut pauses. Ego ad oblectationes tuas gratas temporum uicissitudines paro, & temperiem ueris, & aestatis fer uorem: autumni plenitudinem, algorem hyemis, & ego alternantibus incrementis dierum & noctium spacia simili ratione dissimiliter extendo: ut & uarietas tollat fastidium, & nova oblatio pareat oblectamentum. Aenr dicit, Vtilem tibi praebeo flatum, & omne genus animalium ad tuum mitto obsequium. Aqua dicit, Potum tibi praebeo, sordes purgo, arentia rigo, & diuersa genera piscium ad tuum usum ministro: Terra dicit, Ego te porto, pane conforto, uino laetifico, omne genere fructuum oblecto, diuersis animalibus mensas tuas impleo.
Secunda uox admonentis est: Mundus dicit, Vide ama quomodo amauit te, qui propter te fecit me, seruio tibi: quia factus sum propter te, ut tu ser uies illi, qui fecit te, & me, propter te: te propter se. Si sentis beneficium, redde debitum. Accipis benignitatem, redde charitatem: hoc tribuit DEVS, hoc exi git DEVS
Tertia uox comminantis est. Ignis dicit, a me combureris: aqua dicit, in me submergeris: terra dicit, a me obsorberis: infernus, a me deglutieris: quia omnis creatura sicut ex conditione homini famulatur: sic etiam peccatoribus pro malorum suorum conscientia cominatur, ut in singulis creaturis se punire timeant. quod se meruisse cognoscunt. Haec ille. Et ideo signanter dicitur Eccles. 25. Timor Domini super omnia se superposuit: quia ex omni creatura homo debet concipere timorem DEI,
Quinta consideratio creaturarum seu uniuersi monet hominem ad labo rem. Omnis enim creata natura habet aliquam utilem operationem. Vnde commentator 9. Metaphys. cap. 7. Qui aufert proprias operationes a rebus, aufert rerum essentias: homo autem ad laborem nascitur, lob. 5. Et ideo cauendum est sibi ne ociosus & inutilis habeatur. Et rogandus est DEVS, ut nobis cooperari di gnetur: quia ipse est de quo scribitur Esa. 26. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine.
On this page