Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 56 (Sap. 4:19)
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit, quod persecutores iu storum decipiuntur in praesenti per ignorantiam. Hic declarat qualiter post mortem puniuntur per poenarum tolerantiam. Tangit autem septem poenales conditiones damnatorum, quae sunt istae: Deijcien tur cum confusione. Affligentur cum despectione: Repellentur sine responsione: Destituentur autenticatione: Punientur sine consolatione: Conterentur sine condonatione, & supprimentur sine recordatione: & ista iuste patientur propter septem malicias, quas tyranni & mali homines persecutores sanctorum habuerunt in uita. Fuerunt enim ambitiosi ad honores, argumentosi cauilla tores. Contumeliosi perterritores, facinorosi supportatores, perniciosi persecu tores, uoluptuosi lectatores, & obliuiosi contemptores: & ideo merito reddendo singula singulis iuste iudicabuntur. Quia enim iustorum persecutores fuerunt ambitiosi ad honores. Ideo deijcientur in confusione: quia contumeliosi perterritores: ideo affligentur cum despectione. Quia fuerunt argumentosi cauillatores repellentur sine responsione. Quia facinorosi supportatores destituentur autenticatione: quia perniciosi persecutores punientur sine consolatio ne: quia fuerunt uoluptuosi lectatores conterentur sine condonatione. Quia obliuiosi contemptores supprimentur sine recordatione. Istae ergo septem poena litates innuuntur in lectione hodierna. Primo igitur, quia fuerunt ambitiosi ad honores, deijcientur cum confusione. Et quantum ad hoc dicit primo sic: Et erunt post haec: id est, uitam istam uel post peccata multa, quae perpetrauerunt deci dentes sine honore: quasi dicat, non solum erunt cadentes, seo per uiolentiam decidentes, in Psal. Decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatis eorum expelle eos, quoniam irritauerunt te Domine. Decidant, inquit, a cogitationibus suis ambitiosis & superbis, quibus honores & dignitates cupiebant in praesenti. Decidant cum Diabolo capite & principe suo ad profundum inferni, uidentibus electis omnibus horribilem casum. Vnde Greg. 23 Moral cap. 20. Et uidentibus cunctis praecipitabuntur, aeterno iudice terribili ter apparente, astantibus angelorum choris, assistente cuncto ministerio coelestium potestatuum, ac electis omnibus ad spectaculum deductis: Diabolus crudelis & fortis in medium captiuus deducitur, & cum suo corpore: id est, cum re probis omnibus aeternis gehennae incendijs mancipatur, cum dicitur: Discedite a me, &c. O quale erit illud spectaculum: quoniam haec immanissima best ia e lectorum oculis ostendetur, quae hic belli tempore nimis eos terrere potest, ac si uideretur. Sed occulto ac miro DEI consilio agitur, ut & nunc per eius gratiam a pugnantibus non uisa uincatur, & tunc a laetis uictoribus iam captiua uideatur. Haec Greg.
Secundo quia fuerunt contumeliosi perterritores affligentur cum despectione: & quantum ad hoc dicit quod erunt in contumelia: quasi diceret, non solum pro malo opere, imo etiam sermone: Nam quilibet reprobus afficietur ab alijs contumelijs, maledictionibus, improperijs. Item punientur non in loco uiuentium ubi esse potest spes auxilij: sed in loco mortis in inferno. Tertio punientur non ad horam nec interpolati, sed in perpetuum. Vnde Gregor. 6. Moral. 7. exponens illud Iob. 20. Luet quae fecit omnia, nec tamen consummetur: non (inquit) morte consumitur: quia si consumeretur uita morientis etiam poena finiretur, sed ut sine fine crucietur. Viuere in poena compellitur, ut cuius uita mortua hic fuit in culpa, illic mors eius uiuat in poena. Luet ergo qui fecit omnia, nec tamen consumetur: quia cruciatur, & non extinguitur: moritur, & uiuit: deficit, & subsistit: finitur semper, & sine fine est. Ex solo auditu sunt ualde terribilia, quanto magis passione. Haec Greg. Consequenter ex istis patet, quod illud est erroneum, quod in quibusdam quaternis apocryphis inuenitur de reuelatione facta cuidam personae, quod animae damnatorum ab hora no na Sabbati usque ad horam nonam in Dominicam, uel aliter nescio quamdiu, refrigerium obtinent: quod nihil est. Si enim eorum poena non semper duraret, non esset perpetua. Quidquid enim perpetuum est, continuum est & aeternum: & omnes tales narrationes pro fictionibus sunt habendae.
Tertio reprobi: quia fuerunt argumentosi & cauillatores repellentur sine re sponsione. Et quantum ad hoc dicit: Quoniam dirumpet illos inflatos: id est, qui parum ante fuerunt inflati uerbis, legibus, & falsis allegationibus. Dirumper inquam. In illo quod dirumpitur sit magna discontinuatio partium subito. Et isto modo fiet reprobis discordantia factorum suorum, & malarum voluntatum ad inuicem. Et ideo dicitur, quod DEVS dirumpet illos sine uoce cuius cunque excusationis. Et istud est notabile, quod in iniustis legistis & falsis aduocatis, de quibus frequenter uisum est, quod in morte tam in uoce quam in lingua puniantur. Vnde dicitur & expertum est, quod isti mali aduocati, & falsi placitatores, iustitiarij etiam iniusti imminente morte amittunt uocem, linguam & sensum. Cuius ratio est: quia non est iustum quod aliquis idem uendat alte ri & retineat sibi. Isti autem omnes male & iniuste uiuendo, linguam, uocem, sensum & facundiam alijs uendiderunt: false allegando, & iniuste iudicando contra conscientiam, maliciose obijciendo, & cautelose suggerendo. Et ideo iustum est, quod quando indigent uoce, uoce priuentur, Esa. 50. Venditi estis iniquitatibus uestris. De istis loquitur Solinus Sidonius in quadam Epistola, ita dicens: Vidi, inquit, morbum incurabilem, ad quem curandum non inueniebatur medicus. Sed nunquam inueni causam adeo deperditam, quin ad eam tuendam inueniretur aduocatus. Isti enim sunt ualde reprobandi propter qua tuor rationes. Primo deteriores uidentur esse quam uilissimae meretrices: quia illae uendunt partem sui corporis magis abominabilem: Isti uero honestissimam sui corporis partem sicut linguam & os. Secundo, quia deberent esse sicut stellae fixae, motae tantummodo motu firmamenti: id est, motu ueritatis: quia Pro uerb. 12. Labium ueritatis firmum erit in perpetuum. Sed certe pro maiori par te omnes inueniuntur stellae erratica: quia mouentur duplici motu, uidelicet: contra ueritatem propter munera: & quandoque cum ueritate, ducti conscientia. Et ideo de illis stellis dicitur Iob. 25. Stellae non sunt mundae in conspectu eius. Tertio dici potest, quod lingua eorum assimilatur linguae staterae, quae statim ad minimum pondus facit nutum, & se inclinat ad partem gra uiorem: ita isti quomodocunque sit de ueritate, ad illam partem magis inclinantur, quae sit in danda pecunia magis ponderosa: de quorum quolibet dicitur in Psalmo: Mendaces filij hominum in stateris. Quarto comparari pos sunt illi Cherubin, qui tenet flammeum gladium, atque uersatilem ad impediendum reditum hominis in Paradisum, Genesis 3. Reuera isti aduocati mali habent flammeum gladium: quia lingua eorum gladius acutus, & est ualde versatilis: quia de facili uerti potest, & contra ueritatem & pro ueritate.
Cherubin interpretatur plenitudo scientiae. Et isti dicuntur sapientissimi apud uulgos. Sed ad quid deseruiunt: Reueraut communiter ad custodiendum uiam ligni uitae, ne aliquis accedat ad lignum uitae: id est, ad CHRISTVM. Isti sunt qui falsa procurant diuortia, illegitima coniungunt matrimonia, Ecclesias ueris praelatis expoliant, & simoniacos copulant, innocentes excommunicant, etiam uerbis falsis, cum de iure non possint: rebelles conciliant, CHRISTVM & Ecclesiam persequentes.
Et ideo uerisimiliter narratur, quod quidam uidit in spiritu Neronem apud inferos balneantem. Ministri uero undique circa eum aurum bulliens infundebant. Dum enim uidisset unam cohortem aduocatorum prope accedentem, clamauit, inquit: O uenale hominum genus, O aduocati a mici mei accedite, ut in hoc uase balneamini mecum,
Adhuc enim superest locus in eo, quem pro uobis seruaui. Audiui de quodam causidico de regno Franciae. Hic per iura & actus iuridicos de paupere clerico factus fuit mirabiliter diues. Tandem infirmatus fuit ad mortem, amici eius ex omni parte astiterunt & rogauerunt eum, ut conderet testamentum. Ille grauissime infirmatus coepit cogitare, quomodo tot diuitias per suam eloquentiam & linguae peritiam congregasset. Et re collecto toto spiritu, quem habuit, clamauit in Gallico: langue, langue, langue. Idem bis aut ter recitauit. Et cum admirarentur qui astabant, quid uellet signare, subiunxit iterum in Gallico: Langue tot gayngua & langue tot aura. Contigit autem eo tempore fratres praedicatores de nouo uenisse ad illam utillam, & aream habebant, sed nullam domum aedificatam. Mandauit ergo pro quibusdam de illis fratribus. Et cum uenissent coram familia & amicis dicit eis: Ego, inquit, peritia linguae lucratus sum ista bona temporalia aurum, argentum, & alia preciosa. Vos autem linguis uestris lucramini spiritualia & sempiterna. Et ideo uobiscum mer cimonia contraham ut percipiatis de fructu linguae meae, ut ego uiceuersa aliquid habere possim de fructu linguae uestrae. Et ideo dixi amicis meis prius quam ueniretis quot langue tot gayngua, & quot langue tot amica: & totum me saurum fratribus dedit & mortuus est.
Quarto reprobi: quia fuerunt facinorosi supportatores destituentur au tenticatione: & quantum ad hoc dicit, quod commouebit illos a fundamen tis. Et istud est specialiter contra malos ministros, consiliarios, & baliuos: isti omnes funguntur autoritate quadam dominorum sicut causarij. Iusti ciarij & alij Ecclesiast. officiales multi loquuntur semper in persona principis. Et idem siue sit iustum siue iniustum, autoritatem habet: quia fundamentum totius negocii fingitur esse principis. Et ideo modo quos uolunt supportant & excusant, & quos uolunt condemnant, & semper habent pro se regiam potestatem & autoritatem. Sed certe in die iudicij destituentur ista autenticatione: quia quilibet habebit respondere pro se ipso. Et ideo bene dicitur: Et commouebit illos a fundamentis. Et per oppositum de uiro iusto dicitur: Non commouebitur in aeternum, qui habitat in Hierusalem: quia fundamenta eius in montibus sanctis. Quidquid enim iusti siue ad partem siue iudicialiter allegant ex proposito, totum emanare debet de montibus sanctis: id est, de doctrina sanctorum.
Quinto reprobi: quia fuerunt perniciosi persecutores, ideo punientur sine consolatione. Et quantum ad hoc dicit: quod vsque ad supremum desolabuntur. pro tanto: quia licet punientur citra condignum, tamen nihil dimittetur impunitum. Grego. 4. Dialogo. Sicut multi in hoc mundo sub uno sole consistunt, nec tamen aequaliter eiusdem Solis ardorem sentiunt: quia alius plus aestuat, alius minus: ita illic in uno igne non unus est modus incendij: quia quod hic diuersitas corporum hoc illic agit diuersitas peccatorum, ut ignem non dissimilem habeant, & tamen cosdem fingulos dissimiliter exurat. Haec Greg.
Sexto, quia reprobi fuerunt uoluptuosi lectatores, ideo eonterentur sine condonatione: Et quantum ad hoc dicit: Quod erunt gementes. Est antiqua nar ratio de iuuencula quadam in Francia, que cum per annum uixisset cum ama sio suo lubrice & tandem impraegnata fuisset, & derelicta coepit flere & geme re, & inconsolabiliter contristari: a qua cum quidam quaesiuisset: quid tantum ploraret: Respondit: Deploro gaudium, inquit, anni praeteriti: Isto modo satis iustum est, quod illi qui sine poenitentia in praesenti dant sc uoluptatibus carnis suae gement in futuro. Et si causa ab eis quaeratur. Responsio bona est, quod gemunt & plorant gaudium anni praeteriti, Naum 2. Minabantur gementes ut columbae. Columbae sunt aues multum lubricae & naturaliter habent gemi tum pro cantu: In signum, quod omnes qui se libidini mancipant, gemunt uel gement, Sap. 11. Duplex enim illos acceperat taedium, gemitus, cum memoria praeteritorum.
Septimo reprobi: quia fuerunt obliuiosi contemptores: ideo reprimentur merito sine recordatione. Et quantum ad hoc dicit: quod memoria eorum peribit. Et per oppositum dicit de iusto Psalm. in memoria aeterna erit iustus. Modus erat apud Romanos, quod nomina seniorum & iudicum in tabulis aereis scribebantur. Et ideo uocabantur patres conscripti. Quando autem contingebat quod aliquis delebatur, fuit pro maximo scelere & confusione perpetua. Isto modo multi scribuntur secundum praesentem iusticiam in Ecclesia militante. Quidam sunt episcopi, quidam religiosi, & solenes clerici. Quidam rectores & curati, quibus fit uerecundia, si in die iudicij in libro uitae non inueniantur, & fiant de numero illorum, de quibus dicit Psalm. Perijt memoria eorum cum sonitu. Et iterum deleantur de libro uiuentium, & cum iustis non scribentur. Et per contrarium de sanctis dicitur, Apoc. 3. Qui uicerit uestietur uestibus albis, & non delebo nomen eius de libro uitae.
On this page