Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
SPIRITUS sanctus postquam nos instruxit, qualiter ex malo rum punitione animari debemus, ad spem respectu gratiae in prae senti: Hic consequenter ostendit, quod ex malorum flagellatione & damnatione debent boni animari, ad spem gloriae in uita futu ra. Et circa hoc duo siunt: quia primo ostendit quale iudicium DEVS exercet circa peccatores corrigibiles: Secundo ostendit, quale iudi eium exercet contra obstinatos & incorrigibiles, & specialiter istos Cananaeos. Secunda pars ibi: Vnde & illis qui in vita, &c.
Quantum ad primum innuitur talis deductio rationis. Sicut obstinati fla gellantur in praesenti, & quia se non corrigunt in perpetuum damnantur: ita poenitentes disciplinantur in praesenti: & quia se corrigunt, praemiantur in per petuum. Quando uero uidemus malos flagellari sine correctione, & nos disci plinari cum nostra correctione, iudicare possumus diuinam bonitatem in prae miatione nostra futura, & sperare de misericordia, quae ab omni miseria liberat, quae est collatio uitae aeternae. Dicit ergo sic DEO loquens de nobis. Cum ergo nobis disciplinam das, disciplinam scilicet uerborum, pel verbum das contra ma liciam aliquorum, qui dicunt tribulationem non esse a DEO: inimicos nostros. qui uidelicet sunt inimici tui, multipliciter flagellas: iuxta illud Psalm. Multa fla gella peccatoris: vt bonitatem tuam, qua omnibus te communicas secundum natur arum diuersarum capacitatem, cogitemus iudicantes, alios incorrigibiles ad flagella tua. Et cum de nobis iudicatur: id est, exercetur iudicium siue iuste, siue iniustem, siue ab hominibus, siue a DEO, speremus misericordiam tuam. lob. 13. Et si occidat me, in ipso sperabo: misericordiam uidelicet ab omni poena liberan. tem, quae ab omnibus immisericordibus abstrahetur. Iuxta illud Iac. 2. Iudi cium sine misericordia fiet illi, qui non facit misericordiam. Secundo ostendit quale iudicium exercet DEVS, puniendo peccatores obstinatos, & specialiter illos Cananaeos, quos expulit a facie Hebraeorum. Illi enim tales fuerunt ido latrae, quod coluerunt imagines animalium, sicut superius dictum fuit. Et ideo merito DEVS illos per animalia uilia voluit exterminare, propter quod sic suosugit. Vnde & illis qui in vita sua insensate, & iniuste vixerunt. Insensate quo ad DEVM, & iniuste tam contra DEVM quam contra proximum: uel insensa te, quo ad se ipsos: & iniuste contia DEVM & proximos. Per hec quae colueruns deaisti summa tormenta: quando per uespas & muscas, & uilissima animalia eos interemisti. Et quod hoc fuit conuenienter factum, hoc sic probatur. Illi enim non ex surreptione, nec modico tempore errauerunt colendo talia animalia, sed diu, & uixerunt more infantium, & ideo conueniens fuit, quod extermma rentur iudicio singulari, & derisibili sicut infantes, uel fatui a bestijs, quas prius coluerant. Vnde dicit sic: Et enim isti Cananaei in erroris via: id est, in idolatria, diutius, non per modicum tempus, errauerunt errore negligentiae: quia nolue. tunt eum corrigere, nec ad uerum DEVM conuerti: deos estimantes bec, quae in animalibus sunt superuacua: id est, inutilia & nociua, cuiusmodi sunt dracones, serpentes, & talpae. Vel secundum aliam literam. Deos estimantes, quae in mani bus sunt superuacua: id est, ab operibus humanis, quae per manus siunt homi num, sunt superuacua & inutilia: sicut carpentarius extremitates lignorum, & truncos tunc dimittit, quando sibi seruire non possunt. Et de talibus uenit scul ptor, & pingit imagines. Esa. 44. Artifex lignarius sumpsit ex lignis saltus, & calefactus est, & succendit, & coxit panes: de reliquo aut operatus est DEVM, & adorauit. Fecit sculptile sibi, & incuruatus est ante illud. Medium eius com bussit igni, & de medio eius carnes coxit, &c. Et infra. Reliquum autem eius DEVM fecit, & sculptile sibi. Curuatur ante illud, & adorat illud, & obsecrat illud dicens: Libera me, quia DEVS meus es tu. Talia ergo coluerunt isti Ca nanaei, infantium insensatorum more viuentes. Pueri enim insensati faciunt sibi puppas, & imagines puerorum, & Iudunt cum eis. Et ideo merito tu DEVS dedisti eis iudicium in derisum, tanquam pueris insensatis. Quia latis derisibi les uidebantur, cum per cyniphes, muscas, & ranas, ursos, & leones extermi nabantur.
Circa illam clausulam: Speremus misericordiam.] Notandum est quod spem nostram tribus temporibus praecipue recolligere debemus: uidelicet immi nente tempestate temporalis tribulationis, accedente necessitate corporalis dissolutionis: & superueniente perplexitate criminalis desperationis. Primo sperare debemus diuinam misericordiam, nobis facillime affuturam, imminen te tempestate temporalis tribulationis. In Psalm. Quoniam in me sperauit, li berabo eum, protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. Exemplum ad hoc habemus in uita sancti Martini. Qui cum inter Alpes incidisset in latro nes, & unus eorum eum ferire minaretur, alius ictum ferientis continuit. Et cum postea latrones quaererent ab eo, an timeret: dixit se nunquam magis se curum fuisse. Quia sciebat misericordem DEVM maxime in tentationibus as futurum. Summa cautela militum antiquorum fuit, omnia quae uidebantur ad uersa & terribilia, & bonae spei contraria, ad confidentiam interpretari: sicut nar rat Sextus lulius stratagematon lib. 1. cap. 1. Vnde cum Scipio Aphricanus ex Italia in Aphricam exercitum traduxisset, & ipse de naui deberet descendere, cecidit ad terram. Considerans ergo milites attonitos de casu, ipsum lapsum ma teriam spei fecit. Audite (inquit) milites, Aphricani oppressi, &c. Consimili mo do Gaius Caesar, cum nauem ascendere deberet, decidit ad terram, & militibus consternatis dixit: Teneo (inquit) te terra mater, quasi diceret: non sic recedo, quin ad te redibo. Et sic illo uerbo milites sperare fecit, notando se in terram propriam rediturum. Iterum Stercorius dux quidam militum, cum equitum scuta, equorumque pectora cruenta subito prodigio apparuissent, & milites inde consternarentur: uictoriam (inquit) pro nobis protendit. Istae enim partes non proprio, sed hostili cruore solent aspergi: Eamundus Thebanus, cum fax de coelo nocte fuisset delapsa, & eos qui aduerterant, terruit: metum conceptum sic fugauit. Lumina (inquit) numina ostendunt: quasi dicat: Dij nobis mittunt lumen, ut nos iuuent. Isto modo uiri sancti omnia terribilia, quae eis accidunt, uel malorum persecutione, seu mundana mutatione, seu corporis infirmitate: interpretantur in bonum, scientes quod diligentibus DEVM omnia coope. R rantur in bonum. Et quanto maior materia timoris incutitur, tanto feruentior spes eorum erigitur. Iuxta illud Iob. 13. Etiam si occiderit me, sperabo in eum.
Secundo sperare debemus confidenter, accedente necessitate corporalis dis solutionis. Prou.14. Sperat iustus in morte sua: sicut docet Arist. lib. suo de po mo & morte. Non est philosophi timere mortem, sed magis gaudere, & bonae spei esse imminente morte: & hoc suis discipulis declarauit in morte per duas rationes. Primo sic petiuit ab eis. Creditis (inqt per philosophiam uestram quae differentia est inter hominem & bestiam, & qui inquirit ueritatem & rectitudinem in philosophia, meretur gradus altissimos. Credimus (inquiunt). Tunc ille: Bonum igitur quod prouenit homini ex scientijs illis, aut prouenit eis in hoc seculo in quo sumus, aut in alio futuro. Si dicitis quod in hoc seculo, in quo sumus: ergo gradus com uenientes scientiae non didicistis. Nam plures homines insipientes qui non cognouerunt Creatorem, finierunt dies suos in bono, & annos suos in deside rijs eorum: & plures sapientes, qui cognouerunt Creatorem suum, habent pri uationem boni & pacis. Ex quo autem bonum a philosophis expectatum non euenit ante mortem, sed post mortem: quare mortem timetis, quae uia est, & incessus animae ad illud quod maxime concupiuit: Secundo sic idem persua sit. Quaero (inquit) a uobis: Vtrum mors sit aliquid aliud, quam recessus ani mae a corpore. Responderunt quod non. Corpus enim nihil audit, nec uidet, nisi per animam: sed consentit delectationibus & passionibus, quae sunt con traria appetitui animae, in eo quod uult ascendere ad gradus bonos & rectos. Quare igitur doletis, si anima recedit ab eo, quod est contrarium suae delecta tioni, & perfectioni, & suo desiderio. Et ideo cum facies Aristotelis morituri clara esset, & iocunda, dixit eis: Non cogitatis in cordibus uestris, quod ego laetor, eo quod sperem euadere de infirmitate mea. Quoniam bene scio me mo do moriturum, & nisi esset hoc pomum quod in manu mea teneo: & quod o dor illius me confortat, & aliqualiter prolongat uitam meam, iam expirassem. Sed anima sensitiua in qua communicamus cum bestijs, fouetur odore bono Et ego laetor, quod recedo de hoc seculo, quod est compositum ex contrarijs: quia quodlibet quatuor elementorum est contrarium alteri. Vnde quomodo posset stare, aut diu prolongari corpus ex his compositum: Tandem cadente pomo de manu mortuus est, pro quo philosophi orauerunt. Ille qui suscipit a nimas philosophorum, suscipiat animam tuam, Esa. 40. Qui sperat in Domino mutabit fortitudinem, per mortem uidelicet transeundo ad uitam.
Tertio maxime sperare debemus superueniente perplexitate criminalis de sperationis, Ecclesiast. 2. Scitote quia nullus sperauit in Domino, & confusus est. Dicit Hippoc. in Amphor. Desipientiae cum risu factae securiores sunt cae teris, & alibi. Et ideo sicut infirmis multum confert, quod sint bonae spei, ita moraliter peccatoribus. Iuxta illud metricum: Speret qui metuit, morituros viuere vidi Spe duce victuros, spe moriente mori. Vnde Bernhardus in quodam sermone: Tu es Domine spes mea. Quidquid agendum, quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid optan dum, tu es Domine spes mea. Haec mihi una omnium promissionum causa, haec tota ratio meae expectationis. Praetendat alter meritum, sustinere se iactet pondus diei, & aestus, ieiunare se bis in sabbato dicat, postremo non esse sicut caeteri hominum glorietur: Mihi autem adhaerete DEO bonum est, & pone re in Domino DEO spem meam. Et infra: Si mihi praemia promittuntur, per te obtinenda sperabo. Si surgant aduersum me praelia, si saeuiat mundus, si fre mat malignus, si ipsa caro aduersus spiritum concupiscat, in te sperabo. In Psal. 4. Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.
On this page