Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 4
VIA proposuit Salomon quod ad inquirendam sapientiam, de qua intentio est principalis huius libri, necessaria est iusticia. Postquam praemisit: hic de, ipsa iusticia prosequitur consequenter. Et quia iusticia a cultu Dei incipit: Ideo primo ostendit quo modo homo debet ordinari ad DEVM in mente: Secundo quo modo in sermone, ibi, benignus est enim: & tertio, generaliter, quomodo in tota conuersatione, ibi, nolite zelare. Circa primum ostendit primo, quomodo DEVS per uirtuosas cogitationes placatur: secundo, quomodo per uiciosas ab homine separatur, ibi, peruerse enim, &c
Circa primum est sciendum quod mens humana ordinatur ad DEVM per tria. Per fidei integritatem, per cordis charitatem, & per spei firmitatem. Et haec tria in textu isto notantur. Primo quia sine fide impossibile est placere DEO: praemittit fidei integritatem dicens: Sentite de Domino, &c. De Domino: & ea quae sunt de Domino reuelata: quasi diceret, Sacram scripturam, per quam DEVS cognoscitur, pie & humiliter & studiose legite & intelligite: & quae non potestis de DEO probare, pie credite. Quia sicut dicitur Prover. 25: "Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria". Secundo, quia fides non saluat sine charitate. Quia "si habuero omnem fidem ita ut montes transferam: charitatem autem non habeam, nihil sum", 1. Corint. 13. Ideo postquam mens humana est primo illuminata per fidem, oportet quod secundo sit inflamata per charitatem. Et ideo subditur in simplicitate cordis quaerite illum.] Quaeritur enim per amorem & dilectionem. Iuxta illud Cant. 3. "Quaesiui quem diligit anima mea". Bernhard, super cantica Sermone 20. Non abduci blandicijs nec frangi iniurijs, nec seduci flagitijs, toto corde, tota anima, tota uirtute diligere est. Et ut breuiter dicam toto corde diligere est omne quod blanditur de propria carne, uelut illicita respuere. Sed quia iam nemo quaerit efficaciter quod non sperat: ideo post fidei integritatem & amoris charitatem, subdit spei firmitatem, dicens: Quoniam inuenitur ab his qui non tentant illum.] Glo. super illud Matth. 4. "Non tentabis dominum DEVM tuum". Dicit sic: Nemo tentare debet DEVM quando ex humana ratione habet quid faciat: Ille enim tentat DEVM, qui committit se periculo quando ex humana ratione patet euasio, & ideo CHRISTVS dixit Matth. 10. "Cum uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam": sicut ipse idem fugit & latuit paruulus in Aegypto, Matth. 2. Et postea iam factus uir idem fecit Iohan. 8. Sic Paulus dimissus in sporta euasit, 2. Corinth. 2. Sed sicut dicit Glo. ubi prius postquam humana ratio defecerit, commendet se homo DEO non tentando, sed deuote confiten do propriam infirmitatem, 2. Paralip. 24. Cum ignoremus quid agere debe mus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Item Glo. supra Psal. 81. uel 82. Tentare est cum in uerbis est simplicitas & in corde est malicia. Et tales non quaerunt DEVM in simplicitate cordis, & ideo non inuenitur ab eis qui tentat eum. Apparet autem eis, qui habent fidem in illum. Hic est notandum, quod aliqui tentant DEI clementiam, qui negligenter orant sine deuotione, sicut si aliquis tentaret si homo dormiat uel non Eccles. 18. "Ante orationem praepara animam tuam, & noli esse quasi qui DEVM tentat". Aliqui tentant DEI patientiam, qui perseuerant in peccatis: in Psal. "Tentauerunt & exacerbauerunt DEVM excelsum, & testimonia eius non custodierunt". Aliqui tentant DEI iusticiam, qui orant uindictam, Luc. 9. Vis dicamus ut descendat ignis de coelo. Aliqui tentant DEI potentiam, ut temerarij in periculis, Iudit. 8. Qui estis uox qui tentastis Dominum, Loquitur contra sacerdotes, qui statuerunt ut DEVS eos liberaret infra aliquos dies. Quidam tentant sapientiam DEI, qui exponunt se sine studio ad docendum & praemeditatione, Psal. "Tentauerunt DEVM in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis". Non solum autem inuenitur ab his qui non tentant illum, sed apparet: id est, sponte se eis ostendit non tamen adhuc statim per speciem, sed per fidem primo & post per spem, & ideo subdit: Apparet autem bis qui habent sidem in illum] id est, fidem tendentem in iuum per dilectionem. Sic ergo has tres uirtutes Theologicas ordinantes mentem in DEVM, homini iusto esse necessarias patet manifeste.
Dubitatio
Utrum praeter virtutes morales adquisitas necesse sit ponere theologicasPrimo potest esse dubium hic utrum praeter uirtutes morales adquisitas necesse sit ponere Theologicas.
Et uidetur quod non: quia de omnibus uir tutibus necessarijs ad felicitatem uel beatitudinem, determinat Aristoteles sufficienter in Moralibus suis, & non facit mentionem nisi de naturalibus, uel acquisibilibus aut consimilibus: ergo illae solae sufficiunt.
Praeterea homo potest ex naturalibus suis assentire his quae fides praedicat de DEO, si bene instruatur. Similiter DEVM congnitum potest amare super omnia & spera re quod Dominus dabit sibi uitam immortalem. Ergo ad illos actus non est necesse ponere habitus infusos. Antecedens patet: quia aliter homo infidelis non foret uituperandus si non crederet ad praedicationem Doctorum catholicorum.
Praeterea si tales habitus infusi forent in nobis, homo posset scire & experiri eos per eorum operationes & sic posset homo de lege communi sci re se esse in charitate: consequens falsum: consequentia patet: quia inconueniens est nobilissimos habitus esse in nobis & latere nos.
Ad istud dubium dicenda sunt duo. Primum est quod sicut reuelatum est sanctis Patribus, sic schola Catholica tenet, & Ecclesia tradit: ratio est, quia duplex est hominis felicitas. Naturalis & supernaturalis. Prima est proporcionata naturae humanae, ad quam potest pertingere per principia naturae suae: Alia excedit & ad illam non potest pertingi nisi diuina uirtute secundum quandam diuinitatis participationem. Et ideo ad illam consequendam, oportet quod homini superaddantur uirtutes Theologicae. Quae: ideo Theologicae dicuntur: quia a solo DEO infunduntur & sola diuina reuelatione in Sacra scriptura nobis traduntur.
In simplicitate cordis quaerite illum] Circa quod nota quod in hoc quatuor innuuntur, quae uitam boni Christiani faciunt meritoriam in praesenti. Rectitudo sanctae conuersationis: in simplicitate. Gratitudo piae deuotionis: cordis. Solicitudo discrete inquisitionis: Quaerite: & altitudo quietae contemplationis: Illum. Simplicitas autem illa debet esse cum prudentia sicut dicitur, Matth. 10. "Estote prudentes sicut", &c. Vnde Genes. 35. dicit de Iacob, quod "uir simplex habitabat in tabernaculis", & tamen quantae prudentiae fuit erga fratrem suum Esau in emendo primogenita sua: erga patrem in surripiendo benedictionem: erga auunculum in custodiendo greges: erga uxores pacifice eas regendo & in multis alijs patet in Gen. diffuse: & ideo simplicitas asinina non est comendabilis, sed columbina, Rom. 16. "Volo uos sapientes esse in bono: simplices autem in malo". Et debet haec simplicitas esse: sine plica uanae intentionis: sine ruga falsae opinionis: sine tegumento paliatae fictionis.
Primam simplicitatem non habent quae faciunt opera de genere bonorum intentione humanae laudis, uel lucri temporalis & non propter ueritatem & honorem DEI, contra quos dicitur Matth. 6. "Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit". Quod exponens bene Augustin. lib. 2. de praed. Donum in monte. Dicit, oculus dicitur intentio qua quilibet in opere suo finem intuetur: Corpus uero congeries operum intelligitur. Tunc autem oculus est simplex, quando intentio solummodo in DEVM dirigitur, & quando sic est, tunc tota congeries operum luce iusticiae coram DEO resplendet. Vnde Greg. super Excech. lib. 1. cap. 7. Si nostra intentio apud DEVM fuerit simplex eius iudicio, nostra actio tenebrosa non erit. Secundam simplicitatem non habent haeretici qui ueris sententijs fidei Christianae commiscent errores falsarum opinionum: Vnde hi non sunt simplices cor de & lingua, imo duplices & bilingues: contra quos Proverb. 18. "Verba bilinguis quasi simplicia, & perueniunt usque ad interiora uentris": & Eccles. 2: "Vae duplici corde & labijs sceleratis & manibus malefacientibus, & peccatori ingredienti terram duabus uijs". Tertiam simplicitatem non habent proditores & dolosi, qui praetendunt unum in ore & aliud habent in corde. De quibus in Psal. Labia dolosa in corde, & corde locuti sunt,. De quibus verificatur illud Iacob. 1. "Vir duplex animo inconstans est, in omnibus uijs suis". Dicit Aristot. 18: de animalibus cap. 4: quod in animali non est nisi cor unum anima una. Secundo debet homo habere gratitudinem piae deuotionis & ideo dicitur corde. Vbi notandum, quod DEVS exigit cor humanum sibi dari tripliciter, scilicet liberaliter, integraliter & perpetualiter
Primo uult DEVS quod tu des sibi libere cor tuum, non quod mu tues, non quod uendas, sed quod dones. Mutuant qui sibi seruauerunt pro temporali prosperitate consequenda, & quando eis subtrahitur prosperitas. subtrahunt & illi cor a DEO, Psal. "Confitebitur tibi cum benefeceris ei". Illi autem uendunt qui eum diligunt pro mercede, qui tantum de DEO cogitant quantum iam debeneficijs ab ipso se percepisse cognoscunt. Primi enim mutuant sub spe futuri commodi: sed isti uendunt iam pro mercede accepta. De quibus dicit populus hic: Labijs me honorat, cor autem eorum longe est a me. Illi autem cor suum DEO donant qui meram DEI bonitatem & beneficia spiritualia cogitant: nec non & amore coelestis patriae cor suum custodiendum & regendum in manibus DEI ponunt. Et istum modum exigit sibi DEVS. Vnde signanter dicitur Prover. 13. "Praebe, fili mi, cor tuum mihi" Quasi diceret, Fili mi, per creationem: fili mi, per informationem, fili mi, per re demptionem: praebe per donationem: cor, per dilectionem: tuum, per pos sessionem: mihi per deuotionem. Vult ergo primo quod des sibi cor tuum liberaliter.
Secundo quod des ei cor tum integraliter, Matt. 22. "Diliges Dominum DEVM tuum ex toto corde tuo & ex tota anima tua". Est enim DEVS sicut homo Zelotypus qui non permittit uxori suae alios diligere, Exod. 34. "Noli adorare DEVM alienum. DEVS enim zelotes nomen eius dominus & aemula tor": nec mirum quia solus redemit te. Auis generosa cum diu volauerit & se fatigauerit & praedam suam coeperit, requirit cor, praedae suae pro mercede. Sic CHRISTVS generosus ille falco, qui pro te sua praeda capienda uolauit de coelo in uirginis uterum: & de uirginis utero ad patibulum, de patibulo ad infernum: de inferno in mudum: de mundo ad coelum: & ideo merito sibi uendicat totum cor parare. Ergo debemus cor nostrum ei dare, sicut aui praedali paratur cor predae suae, primo extrahitur, lauatur & comprimitur, & sanguis niger exprimitur & in partes descinditur. Sic moraliter. Extrahamus cor nostrum per peccatorum occultorum recordationem in Psal. Effundite coram illo corda uestra. Lauetur per lachrymarum supra infusionem, Hier. 4. "Laua a malicia cor tuum, ut saluus fias". Comprimatur per contritionem, & sanguis: id est, peccatum exprimatur per confessionem: tandem descindatur per poenosam satisfactionem, & tunc debet sibi totaliter dari per deuotionem: Vnde Ioelis 2. "Convertimini ad me in toto corde uestro".
Tertio uult DEVS quod des sibi cor tuum perpetualiter. Solent enim homines quando uolunt simpliciter & perpetuo aliquid dare alicui, facere sibi bonam chartam & bene scriptam, & postea illam signant sigillo, & tandem ponunt eam in possessio nem, & tunc est securus pro perpetuo: isto modo ut DEVM pro animabus nostris assecuremus pro perpetuo: faciamus sibi chartam de corde nostro scribendo in illo mandata & praecepta sua, Prou. 7. "Scribe illam id est legem DEI in tabulis cordis tui", & postea signetur sigillo humanitatis CHRISTI quod sculptum fuit multis literis, hoc est, in passione, applicemus per deuotam contemplationem menti nostrae memoriam illius passionis, 8. Cant. Pone me sicut signaculum super cor tuum, & tunc ponemus eum in possessionem, ut in mente nostra per gratiam inhabitare dignetur, Ephes. 3. "Det uobis DEVS secundum diuitias gloriae suae uirtutem corroborari per Spiritum in interiori homine habitare CHRISTVM per fidem in cordibus uestris": Et sic in simplicitate cordis quaerite illum. Vbi notatur solicitudo discretae inquisitionis. Et ideo primo quaerere debemus DEVM sapienter cum tribus Magis, de quibus Matth. 2. Illi enim quaesierunt stella duce: Et nos ducente CHRISTO qui est stella maris. Vnde Bernhard. super Missus est homel. 3. Si insurgunt uentit tentationum, si incurris scopulos tribulationis, respice stellam, inuocat CHRISTVM Quaeramus 2. dolenter cum Maria & Ioseph, de quibus Luc. 2. "Dolentes quaerebamus te". Illi per triduum quaesierunt CHRISTVM, & post triduum inuenetunt. Tertio quaeramus CHRISTVM diligenter, Luc. 15. "Quae mulier habens drachmas 10." &c. Quarto permanenter, Matth. 7. "Petite & accipietis, quaerite & inuenietis": Quartum quod uitam Christianam rectificat, est altitudo quietae contemplationis, quia illum. In illo enim & non in alio quietatur nostrae contemplationis intentio. Vnde August. 1. lib. confess. "Tu Domine fecisti nos uenire ad te. Et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te". In simplicitate igitur cordis quaerite illum