Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Spiritus sanctus reprobauit idolatras colentes na turales creaturas. In hac parte consequenter aggreditur reprobare idolatras, qui colunt imagines & artificiales figuras. Et circa hoc duo facit: Primo agit de idolorum multiplici diuersitate: Secundo de ado rantium stultitia & fatuitate. Secunda pars ibi: Et de substantia sua. Circa pri mum duo facit. Nam primo ostendit quomodo coluerunt idola in materia mi nerali: Secundo quomodo in materia lignea & nemorali. Secunda pars ibi: Aut si quis artifex.
Circa primum dicit sic: Infelices aut sunt, &c. Et merito infelices. Est enim feli citas propria operatio hominis secundum uirtutem optimam, in uitam perfe ctam, 1. Ethic. Propria autem operatio hominis est intelligere & amare DEVM unde isti aberrantes, & colentes imagines falsas, merito dicuntur infelices. In Psal. Contritio & infelicitas in uijs eorum. Solet etiam sic dici metrice: Tres infelices in mundo novimus esse, infelix qui pauca sapit, spernitque doceri. Infelix qui multa lapit, spernitque docere. infelix qui recta docet, operatur inique Et omnibus istis modis infelices fuerunt idolatrae. Primo quidem: quia cum pau ca saperent de DEO, spreuerunt a prophetis doceri. Secundo cum multa saperent de mundanis, spreuerunt DEVM per illa inuestigare, & sic se & suos docere. Tertio quia cum recta multa docerent de naturalibus, maxime tamen operabantur inique, idola colendo & uenerando. Infelices ergo fuerunt per luminis fidei priuationem, & per beatitudinis desperationem. Vnde subdit: Et inter mor tuos est spes illorum, quasi diceret, sicut de mortuis nulla est spes, quod redeant ad uitam naturaliter: ita nec de istis est unquam spes, quod ad uitam gratiae pos sint tedite, qui appellauerunt deos opera manuum hominum, aurum & argentum, In Psal. Simulachra gentium argentum & aurum, &c. Artis inuentionem: id est, ido lum nova arte excogitatum. Dicitur enim Daedalus primus fecisse idola se mo uentia, secundum Magistrum in historijs scholasticis super librum Iudicum, de tem poribous Gedeonis. Et similitudines animalium, sicut superius est expositum. Co luerunt enim similitudines serpentum, draconum, & quium, ranarum, atque canum: aut lapidem inutilem: quia ad nullum usum uitae deseruientem, opus manus anti quae: quia olim plus numinis credebatur in antiquis imaginibus, quam in no uis propter uetustatem. Solent enim uetulae dicere quod imagines sexagesi mo anno a fabricatione sua sortiuntur uirtutem.
Et quia in hac lectione uituperantur adoratores imaginum, sit ista dubitatio literalis. Vtrum licet Christianis aliquas imagines adorare.
Et arguitur quod non. Quia Exod. 2. dicitur: Non facies tibi imaginem neque ullam similitudinem, &c. Sed si non licet facere, multo fortius non licet adorare.
Item de nullo alio uituperan tur in Scriptura idolatrae nisi que adorauerunt opus manuum suarum, sicut patet in hac lectione. Sed imagines sunt opera manuum, de auro & argento, lignis & la pidibus.
Item in canone Scripturae legitur, nihil tale esse concessum: ergo super stitiosum uidetur tales imagines introducere.
Ad oppositum est ritus Ecclesiae. Et Damascen. 4. Senten. cap. 8. quod intu latur de sanctis imaginibus, ubi allegat magnum Basilium dicentem, quod honor imaginis ad apomxymp peruenit: id est, ad exemplatum.
Ad istam quaestionem re spondet S. Thomas super 3. Senten. dis. 4. Imago potest dupliciter considera ri, uel secundum quod est res quaedam, uel secundum quod est imago. Primo modo nul lus sibi honor debetur, sicut nec ligno uel lapidi. Secundo modo idem motus est in imaginem & imaginatum. Et ideo idem honor debetur imagini, & illi cuius est imago.
Sed contra istam responsionem obijcio primo sic: Quia latria est honor soli DEO debitus, sed nulla imago est DEVS: ergo contradictionem includit dicere, quo latria sit honor soli DEO debitus, & tamen debetur imagini CHRISTI & CHRISTO.
Praeterea: Si idem honor debet imagini CHlRISTI & CHRISTO, idem honor etiam debet lapidi & CHRISTO: & per consequens idem honor debetur CHRISTO & creaturae, quid non est credendum.
Praeterea: Qui adorat aliquid hono re latriae, confitetur illud esse DEVM: ergo si aliquis possit licite adorare DEI ima ginem cultu latriae, possit licite protestari & confiteri, aliud a DEO esse DEVM. Ideo aliter potest dici. Quod nulla adoratio debet imagini, nec licet aliquam imagi nem adorare. Vera enim adoratio est in spiritu, & deuotione, & amore summo, & istam nullo modo debemus in aliquam creaturam dirigere: Quia aut, propter imagi nem CHRISTI excitamur ad adorandum CHRISTVM, & coram imagine adora tionem nostram facimus CHRISTO: ergo dicitur large loquendo qued imaginem ado ramus. Vnde uidetur mihi dicendum, quod nec adoro imaginem CHRISTI, quia li gnum, nec quia imago CHRISTI, sed adoro CHRISTVM coram imagine CHRI STI: quia est imago CHRISTI, & excitat me ad adorandum CHRISTVM: & sic exponit lohan. Damasc. li. 4. ca. 8. Vbi uidetur docere, quo Sanctorum imagines debent adorari. Hoc intelligo sic, quod propter imaginis repraesentationem, licet mihi coram imagine sanctum illum, cuius est imago, adorare. Et eodem modo intelligo sanctum Thomam, & magnum Basilium, & totum Ecclesiae ri tum. Nec uideo pro tunc bene esse dictum, quod eodem honore honoratur imago & DEVS, cuius est imago. Sed adhuc contra utranque uiam arguitur: quia si debeo adorare DEVM ex commemoratione imaginis, multo magis debeo haec facere ex commemoratione imaginis uerioris: sed uerior imago DEI est in homine secundum animam: & uerior imago proximi estunus uerus ho mo, quam imago lignea uel lapidea: ergo licet mihi & debeo adorare DEVM uel CHRISTVM in homine potius, quam in imagine mortua. Dicen dum quod homo uerus habet in se magnam nobilitatem, unde si adora retur, posset praesumi quod propter se adoraretur: lmago autem lignea nihil bonitatis habet uel modicum, quare coram ea debeat adoratio fieri. Et ideo statuit Ecclesia, quod potius coram imagine fiat adoratio, quam coram homi ne: quamuis qui sic DEVM adoraret excitatus per hominem, quatenus est ima go DEI, in nullo peccaret, nisi forte per accidens, ratione scandali quod alij possent sibi inde assumere.
Est aut notandum quo usum imaginum in Ecclesia introduxerunt Apostoli, licet hoc in canone Bibliae nullibi exprimatur. Vnde allegat Damascen. lib. 4. cap. praeallegato, quod rumor adeum peruenerat quoe beatus Lucas depinxerat imagi nes ta CHRISTI quam matris suae, & quo illae imagines habebantur in Roma, & se cundum illas aliae fuerunt depictae quae olim Hierosolymis habebantur. Narratur etiam in ecclesiast. historia quo CHRISTVS Agbagaro Edessenorum ciuitatis regi, qui pictorem suum miserat ad eum, imaginem suijpsius transmisit. Cum enim pictor non posset in facie CHRISTI aciem uisus sui defigere, propter claritatis corusca tionem. CHRISTVS deuotionem regis attendens, uestimentum suum faciei applicuit, & sic suijpsius imaginem ei misit: sicut narrat Damascenus ubi prius. Fuit enim triplex causa institutionis imaginum in Ecclesia. Primo ad instructionem laico rum, quibus imagines exhibentur loco librorum: Secundo, ut incarnationis mysterium, & sanctorum exempla nobis frequentius & recentius infigerentur: Tertio ad excitandum, deuotionis affectum, qui magis ex uisis quam auditis causatur. Et per hoc patet ad rationem utriusque partis.
Circa simulachrorum adinuentionem est notandum secundum Isid. 8. Ethic. cap. 11. Simulachrorum usus primo exortus est, ex nimia affectione ad mortuos: nam constituebantur effigies uel imagines, ut mortuos uiuis repraesentarent. Post haec daemones illa simulachra sunt ingressi, & responsiones dederunt, & se coli a malis & perditis hominibus persuaserunt. Simulachra autem dicuntur, uel quia similia, uel quia sunt simulata atque conficta. Iudaei dicuntur, quod lsmael primo simulachrum fecerit ex luto. Gentiles dicunt: Promotheum simulachrum primum hominis finxisse de luto, & ab eo dicunt artem inueniendi statuas, uel faciendi adinuentam: unde & poëtae ab eo fingunt homines primo fictos, figuratiue lo quentes propter effigies hominum, quas effecit. Apud Graecos Cecrops primus simulachra reperit, aras erexit, & sacrificia dijs instituit. Iuxta illud Theodoli: Eoregio Cecropi debetur causa let andi: ille bouis primo rimatur viscera ferro. Sacra fouis statuit, quae posteritas celebrauit. Condidit adiuuans nthenas nomine Pallas: Id est, Minerua adiuuit nomine suo: quia ab ea Athenae ciuitas uocabatur: quia Minerua Graece dicitur Athena. Quam historiam beatus August. nar rat 8 de Ciui. DEI, cap. 10. allegans Varronem. Cum enim repente in illa ciuitate duo mirabilia prodigia apparuissent, unum scilicet arbor oliuae, aliud fons a quae. Cecrops qui tunc temporis regnabat, ibidem motus de istis prodigijs, mi sit ad Apollinem Delphicum sciscitando, quid sibi esset faciendum. Apollo re spondit, quod olea siue oliua designaret Mineruam, & unda Neptunum esse etiam in potestate ciuium, ex quo illorum deorum nomine ciuitas uocaretur. Rex igitur omnes ciues utriusque sexus conuocat. Mos enim erat tunc tempo ris quoe foeminae publicis consultationibus interessent. Consulta igitur multitu dine mares pro Neptuno, foeminae pro Minerua tulerunt sententias. Et quia una plus inuenta est foeminarum, Minerua uicit: Neptunus igitur ira motus ma rinis fluctibus aestuantibus, terras Atheniensium depopulatus est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio foeminae Athenienses sunt punitae: uide licet ut nulla vlterius darent consilia: Secundo, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet: Tertio ut nullus deinceps eas Athenas uocaret, ne illius nomen haberent quam uictricem fece rant nominando.
On this page