Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Salomon declarauit, quantum bonum est colere DEVM, quod uocatur hic sapientia: quia maius est omni honore temporali, omni decori corporali, & omni ualore mundiali: & sic per consequens quod habet singularem excellentiam: Hic ostendit que ipsa habet generalem sufficientiam. Et circa hoc duo facit. Primo narrat affluen tiam diuinae liberalitatis. Secundo uehementiam humanae iocunditatis, quam causabatur in eo sapientia, acqsita a DEO. Secunda pars ibi: Et latatus sum in omnibus. Venerunt mihi omnia bona, &c. Notandum est historia de Salomone quae ponitur3 Re gum 3. Salomon post mortem patris promotus ad regnum, cum hostias im molasset deuote, nocte sequenti apparuit ei Dominus, dicens: Postula quid uis, & dem tibi: cui Salomon: Domine DEVS ego sum puer paruulus, ignorans egressum meum, & exitum, & tu elegisti me super populum tuum, qui est in numerabilis sicut arena maris: da mihi cor docile, ut discernere possim inter bonum & malum, & ut possim iuste iudicare populum. Placuit ista petitio Do mino. Et respondit Dominus per somnium Salomoni: Quia postulasti uerbum hoc, & non petiuisti dies multos, nec diuitias, nec animas inimicorum tuorum: sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium. Ecce feci secundum sermones tuos, & concessi tibi cor sapiens & intelligens, ut nullus ante te simi lis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Insuper & quae non petiuisti concessi tibi, uidelicet diuitias & gloriam, & si in praeceptis meis ambulaueris, longos faciam dies tuos. Ex hac historia est notandum, quod DEI liberalitas est ma gna: quia non solum quod iuste petitur concedit, imo datamplius quam pe tatur. Circa quam materiam solent notari isti uersus: plus dare quam tollat rogitetur, polliceatur Iob, Salomone, DEVS virga florente probatur. Quorum sensus est, quo tanta est diuina liberalitas quod quando aufert homini bona temporalia, sit ad eius experientiam, & meritum, ut in Iob: & iterum red dit ei plus quam abstulit. Secundo plus concedit quam petitur. Tertio plus tri buit in effectu, quam exprimit in promissione: & ista tria per tres historias sacrae Scripturae declarantur. Primum signum liberalitatis diuinae uidelicet que plus reddit quam abstulit patet de Iob. Cui DEVS abstulit primo tam prolem quam substantiam, uidelicet, septem filios, & tres filias, septem millia ouium, & tria millia camelorum, 500. iuga boum, 500. asinas, sicut patet Iob 1. Cum autem Iob perfectam DEO in omnibus exhibuisset patientiam, placuit Iob facere re stitutionem plenariam ablatorum, & non solum restituit, sed omnia bona sua mobilia duplicauit. Iob ultimo: Addit Dominus quaecunque fuerant Iob dupli cia. Cum enim prius habuisset septem millia ouium, habuit in fine 14. millia ouium & 6, millia camelorum, & mille iuga boum, & mille asinas. Patet ergo quod DEVS plus dat quam tollit. Secundum signum diuinae liberalitatis imo experimentum est quod plus tribuit quam ropatur, & hoc declaratur in histo ria superius posita de Salomone & habetur3 Reg. 3. & 2 Paralip. cap. 1. Ter tium experimentum diuinae liberalitatis est quod plus tribuit promissum im plendo, quam expressit promittendo, & istud patet per historiam quae poni tur Numeri 17. Vbi legimus quo cum essent 12. tribus filiorum Israel, & Domi nus sacerdotium contulisset tantum uni tribui, uidelicet Leui. Murmurauerunt aliae tribus contra Moysen & Aaron, & allegabant, quo rationabile foret, quod de aliqua alia tribu forent similiter sacerdotes. Allegabant etiam quo forte DEO placeret, quo etiam de qualibet tribu forent similiter sacerdotes, ne tanta digni tas uni domui, & tam paucis traderet ministris. Dicit ergo Dominus ad Moy sen que acciperet 12. uirgas 12. principum, & scriberet in unaquaqe uirga nomen principis, cuius erat: excepta uirga tribus Leui, quia in illa iussit Dominus scri bi nomen Aaron.
Similiter iussit Dominus queo praeter uirgas istas 12. acciperet unam aliam quae foret uirga communis omnium tribuum in qua nomina o mnium tribuum scriberentur, ita quod essent in uniuerso uirgae 13. & praecepit Moysi que cum ab eis uirgas singulas accepisset secundum formam praedictam, poneret eas in tabernaculo coram Domino una nocte, & promisit quod illius uirga quem eligeret pro officio sacerdotis in crastino germinaret. Et si illa vir ga tertiadecima, quae fuit uirga communis omnium germinasset signum fo ret, quod de qualibet tribu fierent sacerdotes, ut sic per istud miraculum cessa ret murmur populi de sacerdotio contra Moysen & Aaron. Factis ergo omni bus istis redijt Moyses in crastino & inuenit uirga Aaron germinasse, floruis se & folijs dilatatis amygdala protulisse. Ecce declaratum est populo pro sem per, quod tantum apud Aaron & stirpem suam deinceps sacerdotii dignitas permaneret. Patet ergo quod DEVS plus impleuit in opere quam pollici tus erat in promissione: quia non promisit nisi germinationem, & contulit germinationem, floritionem cum folio & fructu. Ex quibus patet sensus isto rum uersuum. Tria experimenta diuinae liberalitatis continentium: Plus dare, &c. Mediam aut historiam de istis tangit Salomon in litera huius lectio nis dicens: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa: scilicet sapientia de domo Domini: unde gloss. Quicunque CHRISTI percipit noticiam, quae hic sapientia dicitur omnium pariter hic uirtutum habet gratiam, in futuro ui tam aetetnam: Et innumerabiles honestas per manus illius. Innumerabiles: quia perpetua & aeterna. Temporalis enim quantumcunque fuerit intensa & pro lixa numerabilis est, cum temporis sit numerus motus secundum prius & po sterius 4. Physicorum: Sed honestas aeterna & innumerabilis est, & infinita est a parte post. Honestas uno modo est idem quod uetus, & honestum idem quod uirtuosum. Et sic accipit Aristoteles honestum, 8 Ethic. ubi di stinguit tres species amicitiae secundum tria amabilia, uidelicet utile, delecta bile, & honestum. Et sic accipitur in tractatu illo, qui incipit: Moralium do gma philosophorum, ubi auctor loquens de consilio dicit, quod triplex est deliberatio consilij capiendi. Prima est de honesto tantum, an uidelicet illud de quo consilium petitur, sit honestum aut non. Secunda est de utili, an situtile uel non. Et tertia de conflictu utriusque: quia si quid situtile & non honestum: id est, uirtuosum, & iustum, nullo modo est eligendum: unde narrat Vale rius ad Tiberium libro 6. capite 5. quod Themistocles Atheniens. strenuita te & prudentia patriam suam debilitatam coeperat ad statum pristinum repa rare. Nerxem regem cum suo exercitu fugauerat de Graecia, & coepit recol ligere tam potentiam quam thesaurum, & anhelare ad hoc quod Athenienses obtinerent principatum Graeciae. Iste ergo Themistocles intrauit quodam die concionem, hoc est, congregationem potentum & sapientum de ciuitate Atheniensi. Et dicit se deliberasse, de quodam negocio, quod si possit ad es fectum perduci, nihil magis populo Atheniensi esset proficuumt fuit tamen tale quod oportuit celari & occultari. Vnde petiuit a concione quod unus de septem sapientibus ei deputaretur, cui deliberationem suam communica ret occulte, & si ille eam approbaret poneretur in effectu. Datus est ergo qui dam sapiens, qui dicebatur Aristides: dicit ergo se deliberasse istud, quod si subito darent insultum ad naues Lacedaemoniorum, quae omnes in una clas se fuerunt in mari uicino, & eas statim incenderent. Ipsi fierent domini ma ris & sic multo potentiores Lacedaemonijs effecti, obtinerent de facili totius Graeciae principatum. Isto audito redijt Aristides ad concionem. Et dicit, si cut, inquit, eonsilium Themistoclis est utilissimum, ita est omnino iniustum, nec publicauit ulterius quale fuit: statim tota concio acclamauit, quod equum non est, nec expediens nobis erit. Et iussit omnino quod Themistocles de sisteret ab incepto. Vnde apud antiquos uirtuosos nihil fuitutile, nisi quod fuit honestum: id est, iustum & uirtuosum, Dicit ergo Salom. quod ad uenit sibi innumer abilis honestas per manus sapientiae: id est, per exercitium & operatio nes uirtutum.
On this page