Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 172 (Sap. 15:9-15:11)
OSTQVAM reprobata est uanitas idola fabricantium ex parte causae materialis & formalis: In ista parte reprobatuanitatem eorundem ex parte causae efficientis, & hoc in materia uili, sicut de luto. Nam quanto materia idoli est uilior: tanto magis sunt derisibiles idola fabricantes de illa, & etiam talia idola adorantes. Vnde Spiritus sanctus deridet hic specialiter figulos, idola gentium fabricantes de materia fictili. Et circa hoc duo facit. Nam primo eos absolute uituperat: Secundo eos fabricantes idola alns comparat, ibi: Ric enim scit se super omnes.
Circa primum duo facit. Primo tales opifices arguit de negligentia bonae considerationis, quantum ad laborem proprium, & corporalem fragilitatem: Secundo eos redarguit de uehementia falsae opinionis circa humanae uite bonitatem, secunda pars ibi: Sed estimauerunt. Circa primum quatuor facit. Nam primo arguit tales de negligentia: secundo de uana gloria: tertio de spe super uacua: & quarto de ignorantia nimis fatua. Negligentes uero sunt in eo, quod non curant de laboris sui quantitate, nec de suae uitae breuitate, & quantum ad hoc dicit sic: Sed est illi cura, non quia laboraturus est, sed nec quontam breuis est vita illius. Istam negligentiam patiuntur omnes cupidi, qui continue circa diuitias & honores laborant, & uitae suae breuitatem non considerant: sed concertant cum aurificibus: id est, qui in auro operantur, & argentarijs: id est, qui operantur in argento: ecce uana gloria figuli, qui certat cum nobilibus artificibus, ut operetur ita subtiliter in luto, sicut alius in metallo: sed & ararios: id est, illos qui operantur in aere, & in quocunque alio metallo, imitatur: & gloriam praefert: id est, inutiliter se iactat, quaerens gloriam praeferendo opus suum operibus artificum aliorum. Et ideo se inutiliter praefert. Quoniam res superuacuas finxit: id est, inutiles. Reprobata eorum negligentia & uana gloria: hic reprobatur tertio eorum spes superuacua, in idolorum cultura: quae quidem cultura reprobanda est, ut mala ex cogitatione, affectione, & tota conuersatione. Quantum ad cogitationem dicit sic: Cinis enim est cor eius: hoc est, cogitatio cordis illius, qui adorat, uile idolum, est cinis: id est, circa cinerem, sicut circa obiectum suum, Actus enim specificantur & denominantur frequenter ab obiectis: sicut cogi tatio cupidi est aurum, & terra supernacua spes illius, quantum ad affectionem, & luto vilior vita illius: id est, conuersatio adorantis idolum, vilior est ipso luto quod adorat, & cui se subdit. Moraliter in cinere qui uento agitatur, designa tur superbia uitae. In terra concupiscentia oculorum, in luto concupiscentia carnis Quarto reprobateos de ignorantia propria, propter quam inciderunt in tot ertores, unde suodit: Quoniam ignorauit eum qui se fiuxit, scilicet DEVM. Di suo in Psal. Qui finxit singillatim corda eorum: Et qui illi inspirauit animam, Gen. 2. Inspirauit in faciem eius spiraculum uitae, &, amat quae operatus est, scilicet figulus amat idola sua, & non eum, qui inflauit ei spiritum uitalem: id est, DEVM, quia illum ignorat: nihil autem ignotum est amatum.
breuis est aita illius.] Circa istam clausulam notandum est, quo inter omnia qui considerare debemus ad uirtuose uiuendum maxime nobis confert pondera re diligenter uitae praesentis innumerabiles qualitates & conditiones. Vnde Au gustin. lib. suo de Oratione dicit sic: Cogitemus quam breuis sit uita nostra, quam lubrica sit uita nostra, quam incerta mors nostra. Cogitemus queo lIugentes hanc ui tam intrauimus, cum labore uiuimus, & cum gemitu exituri sumus. Cogitemus cum quantis amaritudinibus mixtum sit, si quid dulce est, si quid iocundum, in huius uitae uia occursu suo nobis alludit fallax, quam suspectum, quam instabile, quam transitorium sit, si quid amor mundi parturit, quidquid species & pulchritudo temporis promittit. Et postea enumerat multas huius uitae miserias, quo modo cum peccatis intrauimus, & peccata peccatis accumulauimus, & tandem subdit: Quis enim omnia mala huius uitae enumerare potest: Vt enim praeter mittamus ea mala, quae omnes comuniter opprimunt: quantum putamus singulorum secreta pericula, quorum quique sibi conscij sunt. Si quis enim cogitare uoluerit a iuuentute mala, quae fecerit, qui sustinuerit, ponatque ante oculos tempora proterita dies uitae suae: consideret diligenter, quae & quot pericula, & quantos labores inani ter pertulerit, quotiens ad huius uitae honores frustra desudauerit, quotiens in laboriosis conatibus fallaces exitus inuenerit, profecto sciet, quid de hac uita iudicet. Vnde Salomo: Qui addit scientiam, addit & dolorem. Quanto enim homo se ipsum plus intelligit, tanto plus suspirat, & ingemiscit. Haec Augustinus. Habent ergo uita ista durationis breuitatem, afflictionis acerbitatem, & terminationis ambiguitatem. Habet enim primo durationis breuitatem. Iuxta illud Iob 14. Homo natus de muliere breui uiuens tempore, &c. & infra: Breues dies hominis sunt. Et quamuis hoc sit de omni homine, magis tamen ista breuitas apparet in magnis personis, sicut sunt pontifices atque reges: horum enim anni crebrius com putantur, cum dicitur anno regis tali, &c. Pontificatus nostri anno tali, &c. Vnde Eccl. 10. Omnis potentatus breuis uita, & forte ad literam, malum regimen corporis, & excessus deliciarum in cibis, & potibus & uoluptatibus huius agit fortasse ad uitae eorum breuitatem. Quia Eccl. 37. dicitur: In multis escis erit in firmitas, & cito post: Propter crapulam multi obierunt. Disputat Macrobius 2 Saturnalium: Vtrum difficilioris digestionis sit cibus simplex & uniformis. Et respondet ad istam quaestionem Disarius philosophus asserens, quo cibus multiplex est difficilioris digestionis. Quod probatquinque rationibus, quarum tria sunt exempla pro rudibus: Primo enim uidemus quo pecudes quae simplici ali mento uescuntur, sanissimae sunt: & siquidem inter pecudes aliquae informantur, illae potissime infirmantur, quas hominum voluptas per uarietates ciborum nititur saginare. Secunda ratio est, quod cibus simplex facilius digeritur. In cuius signum omnis medicus simplici cibo reficit infirmum, tanquam natu ra debilis facilius simplicem cibum, in sui naturam conuertat. Tertia ratio est, quod sicut citius nocet uarietas uinorum, quam idem uinum in aequali sumptum quantitate: ita uarietas ciborum in aliqua quantitate plus resistit naturae, quam u nus cibus in consimili quantitate. Quarta ratio est: quia qui simplicem cibum sumit, si postea infirmetur, facilius suae infirmitatis causa perpenditur. Et per consequens potest sibi facilius cauere, uel a tali cibo totaliter abstinendo, uel minuendo quantitatem cibi: quam si multis & uarijs uteretur: quia tunc nesciret cui de multis posset imputare: ergo simplex dieta salubrior est censenda, quam multiplex. Quinta ratio est talis: diuersorum ciborum in stomacho receptorum, diuersa est natura: & ideo agente natura uniformiter ex parte sui, quidam cibus citius digeritur, alijs adhuc manentibus crudis. Illud autem quod prius infra stomachum manens conuertitur, dum expectat illud, quod est postea digerendum, corrumpitur, & arescit, sicut in eructationibus satis patet. Ergo quando cibus est uniformis, & idem uniformiter digeritur, & uitatur, talis putrefactio in stomacho. Vnde relinquitur secundum eum, quod cibus simplex est salubrioris digestionis, quam cibus multiplex. Haec ibi. Quia ergo potentes & diuites multis ferculis, & uarijs uescuntur ciborum generibus, frequenter infirmantur, & citius moriuntur. Et ideo omnis potentatus breuis uita. Et in multis escis erit infirmitas, & in abstinentia uita diuturna. Eccl. 37. dicitur queod qui abstinens est, adijciat uitam. Huic sententiae concordat Seneca epistola 7. Multos (inquit) morbos multa fercula fecerunt. Ista tamen breuitas uitae nostrae non est contra nos, sed pro nobis si bene consideremus: quia sicut dicit Ambrosius in sermone de quadragesima: Ideo DEVS breuem illam uitam fecit, ut molestiae eius quia prosperitate uinci non poterant, temporis exiguitate finirent. Sap. 2. Exiguum enim & cum taedio est tempus uitae nostrae.
Secundo uita praesens habet afflictionis acerbitatem secundum autoritatem beati August. superius allegatam. Et ibi Gregor. 11. Mora. dicit sic: Si subtili ter consideremus, quidquid hic agitur, poena & miseria est, & cum hoc ipso quod uita nostra tantis repletur miserijs, misericorditer dispesatur. Vnde idem Gregorius 13. Mora. Secreto DEI consilio agitur, ut huius peregrinationis tempore, electorum uita turbetur. Via quippe uita praesens est, qua ad patriam tendimus, & idcirco hic occulto DEI iudicio frequenti turbatione conterimur, ne uiam pro patria diligamus. Istud satis considerauit Salomon, quando in omnibus quae fiunt sub Sole uanitatem uidit, & afflictionem spiritus. Et ideo Eccles. 2: cap. dicit: Taeduit me uitae meae uidentem mala esse uniuersa sub Sole, & cuncta uanitatem, & afflictionem spiritus. Docet Aristot. de problem. partic. 2. problemate 3. Quod aqua salsa multo melius supportat nauem, quam aqua dulcis etiam eiusdem quantitatis. Cuius causa est: quia aqua salsa est corpulentior & densior, quam aqua dulcis. Vnde si ouum ponatur in uase, in quo est aqua salsa, supernatat, si in aqua dulci submergitur. Et ob hoc aliqui ignorantes adhuc diuersitatem, penes grauitatem & leuitatem in aquis, onerati primitus in mari, damnificati sunt in huminibus, sicut dicitur 2. Meta. Et ideo se curius contingit nauigari in mari, quam in fluminibus. Moraliter aqua maris est uita praesentis tribulationis, quae est salsa, & amara nimis. Nauis est persona bene onusta uirtutibus & gratijs. Proverb. 31. Facta est quasi nauis institoris de longe portans panem suum. Ista itaque persona bona multo securius nauigat in amaritudine seculi, & aduersitate, quam in prosperitate & delicijs: ut merito dicatillud Esa. 38. Domine si sic uiuitur, & in talibus uita spiritus mei: corripies me, & uiuificabis me, ecce in pace amaritudo mea amarissima, hoc est, in pace conscientiae amaritudo mea amarissima, donec totaliter per patientiam absorbeatur. Quaerit ergo Aristot. problemate 21. particula 12. Quare post commestionem eorum quae sunt stiptica, pontica, uel austera, quae multum abinuicem differunt secundum commentatorem, uinum & aqua, & uniuersaliter omnis potus, uidetur dulcior. Causa est duplex. Prima causa est: quia contrarium magis apparet iuxta suum contrarium, &c. Alia causa est: quia per talia aperiuntur pori linguae & organorum gustus, & sic potius melius penetrat, & diutius adhaeret eis. Isto modo moraliter, uinum perpetuae io cunditatis melius sapiet animae, postquam amara uitae praesentis degustauerit, sicut exeunti de tenebris fit lux magis accepta. Iob 3. Lux & uita his qui in amaritudine animae sunt. Tertio uita praesens habet terminationis ambiguitatem. Ecclesiast. 9. Sunt iusti & sapientes, & opera eorum in manu DEI, & infra, ibidem: Nescit homo finem suum, sed omnia in futurum seruantur in certa. Et ideo dicit Seneca, quod uirtuosus debet in opinione, & mortis con temptumori, antequam finiat uitam suam, & consummare uitam ante mortem. Dicit iterum Seneca epistola 32. Pulchrum est consummare uitam ante mortem, & expectare secure reliquam sui temporis partem. Et tales illi erant, quibus Apostolus loquebatur ad Coloss. 3. Mortui enim estis, & uita uestra abscondita est cum CHRISTO in DEO, &c
On this page