Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 206 (Sap. 19:1-19:3)
POSTQVAM Autor commendauit DEI sapientiam iu ste omnia gubernantem a mirabili exterminatione primo genitorum in Aegypto. In hoc ultimo Capitulo commendat eandem a terribili submersione Aegyptiorum in mari rubro. Et circa hoc duo facit. Nam primo agit de terribili exterminio in mari rubro: Secundo de multiplici patrocinio Hebraeorum in deserto. Secunda pars ibi: omnis enim creatura. Et de istis duabus agit alternatim, nunc de patrocinio collato Hebraeis: nunc de exterminio illato Aegyptijs usque ad finem libri. Et circa hoc duo siunt. Nam primo agitur de peccantium graui malitia. Secundo de poenae eorum conuenienti iustitia, ibi: Ducebat enim illos. Circa primum tria narrat. Primo quomodo iusti & impij a DEO diuersimode puniebantur. Secundo quomodo malorum scelera praesentia & futura a DEO non abscondebantur. Tertio prosequitur quam rationabiliter submergi merebantur. Secunda ibi: Praesciebat enim. Tertia ibi: Quoniam cum ipsi. Dicit ergo primo sic: lmpiis autem, &c. quasi diceret, Hebraei rebelles & murmurantes contra Dominum occisi sunt, pro, parte per ignis incendium, sed non totaliter desaeuit in populum ignis ille: quia sedatus fuit per pontificis supplicantis remedium. Sed certe impijs: id est, Aegyptijs persequentibus Hebraeos infra mare rubrum, absque remedio vsque in novissimum se misericordia ira superuenit. Ira: idest, uindicta iusta consumpti sunt: quia usque ad mortem uel vsque in nouissimum: id est. quemlibet: quia nullus de ea submersione liberatus est. Haec ira superuenit a DEO tanquam pondus, quod sustinere non possent. Ratio autem huius uariae punitionis iustorum & impiorum subiungitur: Quia Dominus praesciebat quod ipsi Hebraei poeniterent, & se corrigerent: & udleo parcitum est eis. Prae sciebat autem quod Aegyptij perdurarent finaliter obstinati. Et ideo promit tentibus correctionem pepercit, & proponentes pertinaciam exterminatione finali percussit. & hoc est quod dicit: Praesciebat enim futura illorum: id est, scelera illorum futura, si permissi fuissent. Deinde cum dicit: Quoniam cum ipsi permisissent, declarat quomodo rationabiliter meruerunt submergi propter malitiam, quae dupliciter patuit in exitu Israel de Aegypto. Nam cum uidissent Aegyptij decimam plagam, qua fuerant occisi primogeniti: ascenderunt, & permiserunt quod filij Israel intrarent desertum, ad sacrificandum DEO suo, imo compellebant eos exire, sicut patet Exod. 12. ca. & tamen hoc non obstante statim displicuit eis, quod eos permisissent recedere, & tanquam fugitiuos persequebantur. Haec ergo falsitas & inconstantia in proposito suo, & aggrauat malitiam eorum. Item quod ita recenter cum adhuc erant occupati circa luctum & sepulturam suorum mortuorum, redierunt ad exercendam malitiam, & iniuriam in Hebraeos: & persequendo, uolentes eos reuocare: satis ostendit eorum malitiam induratam fuisse, & eos de bene actis non de culpis poenitere. Et ideo eos submersione mirabili dignos esse dicit. Igitur uerum est, quod DEVS praesciuit eos finaliter fore malos, quod ex hoc satis patuit. Quoniam cum ipsi Aegyptij reuersi essent ad cor, uidelicet ad DEI cognitionem aliqualem, quod permisissent licentiando Hebraeos, vt seducerent: id est, seorsum ducerent Aegyptij Hebraeos inter montes & mare rubrum, & cum ma gna solicitudine remisissent illos sciicet Hebraeos, consequebatur illos actus peni tentiae: ipsis, scilicet Aegyptijs poenitentibus de bono, per eos facto Hebraeis. Istis malis Aegyptijs de bono opere poenitentibus similes sunt nonnulli religiosi mali, qui de statu professionis poenitent, ad quem perpetuo sunt obligati. Contra quos Esa. 50. dicitur: Ego autem non contradico, retrorsum non abij, &c. Et ecce quam fatuem fecerunt Aegyptij, adhuc inter manus luctum habentes: id est, materiam luctus: id est, funera suorum, & deplorantes: id est, ualde plotantes, ad monumenta mortuorum: aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientia: id est, quam facti sunt insipientes & fatui: & quos proiecerant: id est. eiecerant de Aegypto: Hos tanquam fugitiuos persequebantur, Exod. 13. In durauit Dominus cor Pharaonis regis Aegypti & persecutus est filios Israel. Circa illam clausulam: In novissimo ira DEI superuenit. Notandum est, quod ira DEI, quae nihil aliud est quam iustao DEI uindicta, secundum Augustinum de Ciuitate DEI, libro 5. capite 25. quatuor habet conditiones, propter quas merito debet formidari. Ira enim DEI non declinatur uirium potestate, non debilitatur temporis tarditate, in plures excitatur unius prauitate, nullatenus mitigatur sine humilitate. Prima ergo conditio irae DEI est, quod non declinatur uirium potestate. Ab ira enim hominis potest aliquis se fortassis abscondere, uel subterfugere, uel resistere, sed ira DEI nec loco metitur, nec finitur tempore, nec uirtute * descenditur, Naum cap. primo: Ouis stabit ante faciem indignationis eius: & quis resistet irae furoris eius: Et Psalm. Quis nouit potestatem irae tuae, & prae timore tuo iram tuam, dinumerare: quasi diceret, nemo. Probat Boëtius 1. de Consolat. metro. 4. quo sapiens non habet timere iram cuiuscunque tyranni, quantumcunque saeuiat contra eum. Sapientis enim est facere iram ipsius inermem: quia si sapiens nihil timeat perdere, quod tyrannus potest auferre: nec aliquid potest ab eo recipere, quod tyrannus potest ei conferre: reddit iram tyranni totaliter impotentem, & priuat eam totaliter armis suis. Vnde dicit sic: Quisquis composito serenus auo, &c Et infra: Quid tantum miseri feros tyrannos Aut quisquis trepidus pauet vel optat. Mirantur sine viribus furentes: Quod non sit stabilis suique iuris, Nec speres aliquid, nec extimescas. Abiecit clypeum. Iocoque motus, Exarmaueris impotenta iram. Nectit, qua valeat trahi, catenam.
Quicunque homo, sic huius uitae appetit immoderate honores, & diuitias, uel abhorret pusillanimiter aduersitatis fortunae, talis de suis passionibus & affectionibus facit catenam, qua hac & illac per amorem uel iram alterius trahi pos sit. Modo si loquamur de DEO non possumus eum facere sic impotentem, non appetendo quod potest conferre: nec pertimescendo, quod potest inferre. Nam beatitudinem quam potest conferre, naturaliter omnes appetimus: & miseriam quam potest inferre, naturaliter abhorremus. "Omnes enim homines beati esse uolunt, idque unum ardentissimo amore appetunt". Sicut docet August. 13. de Trinitate, cap. 15. Et alibi dicit: quod nullo modo possumus uelle miseri esse: ergo non restat nobis aliud nisi diuinam voluntatem explere: ex quo naturali ter appetimus, quod sine eo habere nequimus.
Secunda conditio irae DEI est quod non debilitatur temporis tarditate Vnde Valerius libro primo, capite secundo: Lento enim gradu ad uindictam sui, DEI ira procedit, & tarditatem supplicij grauitate compensat, Eccle siast. capite decimosexto: In gente incredibili exardescit ira. Fertur de quadam ciuitate, quae bello lacessito misit ad quendam principem pro succursu habendo: & ut illi de ciuitate eius animum citius inclinarent, exponunt sibi fortitudinem ciuitatis in muris, & turribus, & fossatis: quibus ille pro responso remi sit. Est ne (inqu uestra ciuitas superius cooperta, ita quod ira DEI super ipsam descendere nequeat: Quod si est, libenter ueniam & defendam uos. Sin aut non, contra iram DEI propter peccata uestra pugnare non audeo. In quadam etiam patria in Anglia, quae Nortfolkia nominatur, dicitur contigisse. Quod * bla da in aestate pulcherrima creuerant: & ecce appropinquante tempore messium, uenit quoddam genus muscarum in tanta multitudine, quod totum bla dum intantum consumpserunt, quod uix in quinque milliarium spacio unus modius inueniretur. Homines de illa patria quasdam de illis muscis coeperunt, & diligenter inspicientes quales essent: quia nunquam prius consimiles uiderant: inuenerunt eas habere literas depictas in alis suis: in una ala, scribebatur, ira, in alia DEI: ut manifestum esset, propter demerita populi uindictam diuinam fuisse. Iuxta illud Ieremiae 12. Seminauerunt triticum, & messuerunt spinas: haereditatem acceperunt, & eis non proderit. Confundemini a fructibus uestris, propter iram furoris Domini
Tertia conditio irae DEI est, quod in plures excitatur ob unius prauitatem. Nam propter unius personae malitiam flagellat DEVS aliquando unam magnam multitudinem. Exemplum Exod. cap. 21. ubi dicitur quod tota domus Abimelech sterilis facta fuit, propter demeritum Abimelech, & totus populus Israel propter peccatum * Achor punitus fuit. Vnde dicitur ibi: Non pote ris stare contra inimicos tuos, donec deleatur ex te, qui contaminatus est hoc scelere, dicit Dominus ad losuam, Iosuae 7. Propter quod legimus Phinees dixisse cuidam patri filiorum Israel, Iosuae 22. Vos hodie Dominum reliquistis, & cras in uniuersum Israel ira eius desaeuiet. Nonne lAchor filius Zare prae terijt mandatum Domini: & super omnem populum Israel ira eius incubuit. Dominus enim aliquando punit unum hominem pro peccato alterius temporaliter, sed aeternaliter non.
Quarta contradictio irae DEI est, quod non mitigatur nisi per humilitatem. Natura enim Ieonis est non irasci, nisi laedatur. Prostratis enim hominibus par cere dicitur. Iuxta illud poëticum: Parcere prostratis scit nobilis ira leonis Eodem modo CHRISTVS non irascitur, nisi laesus. Vnde Esa. 64. Ne irasceris Domine satis, & ne ultra memineris iniquitatum nostrarum. Vnde nota quod quantumcunque DEVM offenderis, si te humiliaueris placabis eum, 2. Paralip. 12. Quia humiliati sunt, auersa est ira DEI ab eis.
On this page