Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 148 (Sap. 12:8-12:10)
DECLARATA Chananaeorum multiplici peruersitate, propter quan merito destrui debuerunt: In hac parte prosequitur de DEI circa eos pietate, non obstante tanta eorum peruersitate. Fuit aut diuina pietas in hoc mirabilis & laudabilis circa eos, quam non subito, sed paulatim & per partes eos deleuit, ut semper relinqueret poenitentiae locus his, qui superfuerunt: Ex alia enim parte deleuit eos, & hoc modo inconsueto & miro, ut eorum deletio merito appareret, non hominis opus, sed DEI: & sic tam ex successiua exterminatione, quam ex inconsueta ultione materiam habe rent poenitentiae. Fiunt igitur circa istud tria. Primo narratur diuina pietas in parcendo: Secundo excusatur eius potestas in puniendo: Tertio replicatur malorum peruersitas in obstinacitate resistendo: Secunda pars ibi: Non quia impotens: terta ibi. Non ignorans
Circa primum pietas DEI punientis declaratur in tribus: quia puniuit eos misericorditer, mirabiliter, & parcibiliter. Vnde dicit: Sed & bis, uidelicet ante quis habitatoribus terrae Sanctae, non obstante eorum multiplici malicia, tanquam hominibus pepercisti: tanquam hominibus: id est, ad imaginem tuam factis, uel tanquam fragibilibus, Genes. 6. Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum: quia caro est. Secundo puniuit eos mirabiliter, & ideo subdit: Et misisti antecessores exercitus tui vespas. Ad literam dicitur Iosuae 24. Misi ante eos crabrones, & eieci eos de locis suis, secundum Isid. 12. Ethymol. cap. ult Apes proprie uocantur ortae de bobus, crabrones de equis, fusci de mulis, ue spe de asinis. Dicuntur autem crabrones a cabo: id est, caballo: quia de putre factione cadaueris caballi oriuntur: sicut apes de putrefactione carnis bouinae. Quamuis non omnes apes illo modo generentur, sed habent generationem duplicem, uidelicet naturalem, per propagationem qua una generatur ex alia: & per putrefactionem carnis iumenti, uaccae uel bouis: & quamuis in multis libris scribantur scrabroges, correctores tamen Parisienses & Ioh. in speculo Ecclesiae dicunt crabrones. Versus: Cabo caballus erit, sed crabro nascitur inde.
Et declinatur, Cabo, cabonis. Idem dicit Alexander Nequam. Et in Papi. scribitur per dictiones incipientes per cra. Sed tamen secundum Hugonem & Britonem debet dici, scabro, scabronis, & scabreus. Huiusmodi autem uespas praemisit Dominus ante exercitum suum, ut illos paulatim exterminaret & particulariter. Sic ergo patet diuina pietas in parcendo: Consequentero stenditur eius potestas in puniendo: quia non est concipiendum quod DEVS qui est infinitae potentiae, non aliter quam per minima animalia eos poterat occidisse, uel immittando bestias saeuas: uel immediate sua propria iussione, sicut superius de Aegyptijs dictum fuit. Et hoc est quod dicit: Non quia impotens in bello eras subijcere impios iustis, sed partibus: id est, per partes iudicans: id est, iudicij uindictam exercens: dabas locum penitentiae ipsis qui reliu quebantur.
Tertio iterum replicatur malicia punitorum & simul cum hoc excluditur quaedam dubitatio, quae possit suboriri in hoc, quod dictum est, quod DEVS dedit eis locum poenitentiae, quasi expectans & tentans an uellent poenitere. Possit aliquis quaerere: Num DEVS nesciuit quid uolebant facere. Et respondit litera quod sic. Sciuit enim quod ipsi persisterent in malicia. Et tamen quantum in eo fuit, dedit eis occasionem maliciam dimittendi. Vt ostendatur quod non ipso impellente mali facti sunt, sed ipsis intelligentibus, eligentibus & negligentibus, & eo permittente non compellente. Et ideo subdit: Non ignoraus quoniam iniqua est natio eorum: quia ipsi ab ipso natiuitatis initio, in malicia fue tunt a suis progenitoribus educati, & ideo fuit quasi naturalis malicia ipsorum. Consuetudo est quasi altera natura, & quia quod naturale est difficile tollitur: Sciebas quod non poterat immutari: id est, difficiem poterat mutari, cogitatis illorum in perpetuum: Hiere. 13. Si mutare potest Aethiops pellem suam, & pardus uarietates suas, & uos poteritis benefacere, cum didiceritis malum: Semen enim illorum maledictum erat ab initio: quia ad literam de Ca filio Adae, qui ab initio: id est, ab antiquo maledictus extitit descenderunt. Dicit Glossa hic: quod ex quo ipsi erant, quaedam praua qualitas in ipsis erat, maledictione digna: & forte intelligit de qualitate, quae dicitur fomes uel pronitas ad peccandum.
Dabas locum ad peenitentiam.] Omne tempus est nobis datum ad merendum uel poenitendum: Et si est momentum sine merito, uel poenitentia exigetur a nobis tanquam utiliter concessionum, & inutiliter consumptum, Eccles. 15. Ne mini mandauit DEVS impie agere, & nemini dedit spacium peccandi: quin potius pro quolibet homine dici potest DEO. Quoniam dabas locum penitentia. Vbi notandum quod sicut dictum fuit in penultima lectione capituli praecedentis quatuor sunt poenitentiae incitamenta, quatuor poenitentiae impedimenta, quatuor poenitentiae documenta, & quatuor emolimenta. De duobus primis quaternarijs dictum fuit ibidem, de duobus autem residuis hic est dicendum Quatuor ergo sunt documenta poenitentiae utiliter peragenda: uidelicet soli citudo praecogitationis, amaritudo compunctionis, plenitudo confessionis & fortitudo satisfactionis: Primo ergo ad hoc quod poenitentia de peccatis utiliter inchoetur, necessaria est praecogitationis solicitudo: Quis enim praepositus uel baliuus, qui bona alicuius domini expendisset per mensem, praesumeret computum facere sine praemeditatione solicita: Peccator aut mulm bona recepit dispensanda: bona gratiae, bona naturae & fortunae: & omnia ista male consumpsit pro maiori parte. Quomodo igitur subito & ex improuiso ad com fessionis computum se audebit ingerere. Nota medicina purgatiua praesuppo nit praeparatiuam. Praeparatiua est contritio & praecogitatio, purgatiua est confessio, 1. Reg. 2. DEVS scientiarum Dominus est, & ipsi praeparant cogitatio nes. Et 1. Corin. 5. Expurgate uetus fermentum. Et ideo dixit signanter Exce chias, Esa. 38. Quid dicam aut quid respondebo tibi cum ipse fecerim: Tot ui delicet errores cogitando, loquendo, operando, & omittendo. Et respondit: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Sed huius contrarium comuniter sit: praesumunt enim nonulli in dimidia hora confessionem facere, pro qua uixit sufficeret septimana, si esset bene examinata: non interrogant, non examinant semetipsos de inanibus, & ideo non possunt integre poenitere, Hiere. 8. Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci: Cuius oppositum fecit Psalm. dixit (inquam) Confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino. Gloss. dixi: id est, prius deliberaui apud me, hoc sci licet, quod ego confitebor aduersum me: Multi confitentur iniquitatem suam, sed aduersus DEVM. Quando enim inueniuntur in peccatis, dicunt: Non feci hoc, aut non est hoc peccatum, sed DEVS uoluit. Alii dicunt Fatum mihi fecit, stellae mihi fecerunt: & ita per circumitum nituntur uenire ad accusandum DEVM Stellas enim ipse fecit & ordinauit, & ita per eas uolunt ostendere quod DEVS fecit ut peccarent. Sed uere poenitens dicit: Ego peccaui: non fatum, non fortuna, non Diabolus me coëgit, sed ego persuadenti consensi. Haec Gloss. Vere igitur poenitentes praecogitant & deliberant quomodo possint semetipsos ac cusare: false poenitentes deliberant, quomodo possent DEVM accusare. Secundo debet poenitentia in se habere amaritudinem compunctionis, exemplo lob dicentis: Loquar in amaritudine animae meae dicam DEO: noli me condemnare Mulier bene concipit foetum sine dolore naturaliter, sed nunquam fuit mulier quae peperit sine dolore, nisi una uirgo beata miraculose. Anima quando peccat cocipit fcetum a Diabolo, & hoc sine dolore, imo cum delectatione pecca tum concipit: parit autem cum confitetur, & prodit in lucem peccatum suo confessori: & hoc non potest esse sine dolore contritionis & poenitentiae, Ioh. 6. Mu lier cum parit, tristiciam habet. Sed mulier cum parit seu parturit dolet amaris sime: cum peperit gaudet & se sentit alleuiatam: Ita persona grauida peccato an te confessionem & tempore confessionis tristis est, & amara, sed confessione finita uidetur quasi liberata & laetificata. Vnde omnis homo post confessionem sentit se alleuiatum a pondere peccati praeexistente, Iudith 8. Quia patiens est Dominus poeniteamus, & eius indulgentiam fusis lachrymis postulemus. Et sicut nulla mulier quantumcunque nobilis & delicata sit, potest euadere, quin indigeat aliqua obstetrice, & quin ostendat se alicui obstetrici, uelit, nolit: Ita nulla persona est ingrauidata peccato, quin aliquo homine indigeat pro confessore suo. Iuxta illud Iac. 5. Confitemini alterutrum peccata uestra & orate. Et qui iustum dolorem uel amaritudinem nunc recusant, multo maiorem experientur dolorem quando suum peccatum coram toto mundo ostendent facientes pteni tentiam, sed non fructuosam, Sap. 5. Dicent intra se poenitentiam agentes & prae: angustia spiritus gementes. Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, &c
Tertio debet poenitentia habere plenitudinem confessionis, ut non sit com pilata, nec abbreuiata, nec colorata, nec excusata, nec depicta, nec diminuta: sed plena debet esse sufficiens & totalis. Sudor uniuersalis in infirmo est signum sanitatis. Sed quando unum membrum sudat & aliud manet siccum, signum est infirmitatis, & non conuafescentiae. Et eodem modo confessio si est plena, significat sanitatem, sed diminuta, signum est infirmitatis: sicut aliqui confitentur de gula & Iuxuria, de rapina & ira nihil, Apocal. 3. Non inuenio opera tua plena coram DEO meo. In mente ergo habe qualiter acceperis & audieris, & serua, & age poenitentiam. Vincentius in speculo naturali narrat de quodam pisce marino, qui centipes dicitur a multitudine pedum. Iste piscis cum hamum piscatoris senserit suis uisceribus inhaerere, timore mortis imminentis uiscera sua quadam industria naturali effundit, & hamum euomit, & iterum uiscera sua refumit, & sic mortem euadit. Hamus Diaboli est peccatum infra delectationem, sicut infra escam subtiliter inuolutum. Homo hamo capitur: quando propter delectattonem peccata complectitur, Ecclesiast. 9. Sicut pisces capiuntur hamo, & aues comprehenduntur laqueo: sic comprehenduntur homines tempore malo. Hamus iste uiscera torquet, quando peccatum conscientiam remordet: ergo summum remedium est tunc hamum cum uisceribus: id est, cum circumstantijs per confessionem effundere coram DEO. Iuxta doctrinam Psalm. Effundite coram illo corda uestra: & postea ipsum cor lotum & ablutum per poenitentiae sacramentum resumamus, & sic recuperabimus salutem. Iuxta illud ad Rom. 10. "Ore autem confessio sitad salutem", 2. Corinth. 7. Quae enim secundum DEVM tristicia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Quarto poenitentia debet habere fortitudinem satisfactionis, ut homo non se fingat debilem uel infirmum ad faciendum satisfactionem pro peccatis suis. Narrat Ambros. in hexame. de opere 6. diei, quod elephas est tantae fortitudinis, quod sufficit turrim ligneam cum multis armatis portare: tantae audaciae quod nullo clypeorum retardatur obiectu, aut aliqua militum constipatione terreatur: mirabiliter tamen timet murem. Moraliter. Sic est de multis, qui ad opera mundi, pro lucro uel gloria temporali inueniuntur fortissimi: leiunant, uigilant, transeunt maria, fatigantur & fustigantur, sed ad faciendum unam modicam poenitentiam pro peccatis suis timent, in Psal. Trepidauerunt timore ubi non erat timor. Huius oppositum suadet Euangelium, Lucae 3. Facite fructus dignos poenitentiae. Exemplum de Magdalena de qua Gregor. in Homel. 33. Quot habuit in se Maria oblectamenta, tot de se inuenit holocausta. Conuertit ad numerum uirtutum, numerum criminum, ut totum seruiret DEO in poenitentia, quidquid ex se DEVM contempserat in culpa.
On this page