Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 205 (Sap. 18:24-18:25)
OSTQVAM declaratum est qualiter summus Pontifex Aaror diuinam placauit offensam, & angelum occidentem populum per incendium, cessare fecit plagam, per deuotam supplicationem, & per diuini foederis allegationem. In ista parte prosequitur, quomodo ad eundem effectum commodius exequendum adiunxit sacrarum uestium repraesentationem. Fuit enim indutus pontificalibus uestibus, quae my sterijs plenae erant. Et circa hoc duo facit. Nam primo describit sacerdotalis ornatus conuenientiam. Secundo ostendit quantam ipsi Aaron sic ornato praestitit angelus reuerentiam, ibi: Hlis autem cessit. In describendo autem or natum sacerdotalem non enumerat omnes uestes. De quibus Exod. 28. agitur, sed tantum tria ornamenta describit, in quibus omnia alia intelligi voluit. Sunt autem ista. Tunica hyacinthina rationale, & lamina aurea, quae pendebat in fronte. In hoc autem ornatu triplici erat repraesentatio orbis terrarum: commemoratio paternae nobilitatis, & declaratio diuinae maiestatis. Dicit ergo sic: In veste poderis. Est autem poderis tunica talaris, & dicitur a *pus po dos Graece, quod est pes pedis Latine: quia erat tunica hyacinthina, usque ad pedes descendens. Vnde dicitur poderis, quasi pedibus inhaerens. Erat autem de duabus incisionibus facta, consuta super humeros, & per latera in modum dalmatice facta, manicas eiusdem coloris habuit: caputium habens non ex transuerso super scapulas, sed longam sectionem habebat ista uestis, a pectore usque ad medias scapulas, cui aperturae ne turpiter appareret, ante & retro assuta erat uitta, quae super scapulas hincinde uasculis constringebantur. Habebat autem haec solennis tunica pontificalis pro fimbrijs 72. tintinnabula aurea, quibus erant immixta totidem uascula, quasi malapunica, ex hyacintho, & purpura, & cocco bis tincto: ita ut post tintinnabulum esset ma lagranatum, quasi interscalari modo positum, ut audiretur sonus, quando ingrediebatur sacerdos Sanctuarium, De hac igitur ueste pontificali dicitur hic: In veste enim poderis. Et est constructio intransitiua: quam habebat totus orbis terrarum: stat autem hic poderis non solum pro tunica, iam descripta, imo pro toto ornamento sacerdotali, per quod secundum suas diuersas partes totus orbis terrarum mystice significabatur. Vbi potandum quod sicut dicit Magi ster in historijs, Exod. 28. Quatuor erant uestes tam minoribus sacerdotibus, quos comunes uocabant, quam principi sacerdotum, quem Arabarchum appellabant, communes & aliae quatuoraerant, quibus solus Arabarchus super illis quatuor utebatur. Quatuor primae erant feminalia, camisia, talaris, & bal theus latus, ad quantitatem quatuor digitorum intextus floribus coccineis, purpureis, hyacinthinis, & * thyara. Quatuor uero pontificales uestes quibus summus sacerdos induebatur, fuerunt istae. Poderis, de qua superius dictum est. Superhumerale, quod habuit formam quadranguli in pectore: & duos lapides onychinos super utrunque humerum. In uno erant scripta prouincia libus literis sex nomina filiorum Israel, & in alio alia sex. Rationale fuit tertium ornamentum, & quadrangulum iuxta mensuram aperturae in superhumerali, ex quatuor coloribus, scilicet bysso, & purpura hyacintho cocco bis tincto, & auro contextum, sicut & superhumerale. Et erant in eo duodecim lapides auro firmiter inclusi, per quatuor ordines, tres in singulis ordinibus. In primo ordine, sardius, topaxius, & smaragdus: In secundo carbunculus, & saphirus, & iaspis. In tertio, ligurius, achates, & amethystus. In quarto, chry solitus, onychinus, & beryllus: in quibus scripta erant nomina 12. filiorum Israel, iuxta ordinem natiuitatis suae, singula in singulis. Quartum ornamentum sacerdotis summi erat capitis, quod communiter tiara, mitra, uel infula dicitur, sed specialius, cidaris: & erat interius totaliter hyacinthina, quae circundabatur exterius aureo circulo, tribus ordinibus facto, cuius summitas in acutissimum cacumen tendebat: super fronte tendebat lamina aurea ad modum dimidiae lunae facta, quae arcuationem suam habuit versus sur sum, & per annulum aureum uncini non inserebatur, qui tiarae affixus erat. In hac lamina sculptum erat sAyoth Adonay: id est, magnum nomen Domi ni: scilicet tetragrammaton, quod ineffabile dicitur, non quia dici non pos sit, sed quia rem ineffabilem significat, quod his literis scribitur, He, loth, * Beth, Vau, quae sonant, principium, uitae, passionis, iste. quod est dictum: per passionem illius quem praefigurat iste sacerdos renunciatur uita in Adam perdita. Ista sunt ornamenta summi sacerdotis. De quibus nota Magistrum in historijs super Exod. 28. pulchre & diffuse. Quando ergo dicitur: In veste poderis, stat poderis pro totali ornamento sacerdotis: & in istis sigurabatur tus orbis terrarum. Nam feminalia & camisea linea, quia de lino erant, figurabant terram. Baltheus Oceanum: Tunica uero hyacinthina ipso colore suo aë rem praeferebat. Tintinabula ratione sui sonitus, tonitruum. Malagranata coruscationes. Ephoth uero uel superhumerale, propter uarietatem suorum co lorum coelum sidereum figurabat. Quod uero aurum quatuor alijs coloribus intextum erat: significat quod calor uitalis penetrat uniuersa. Duo sardoni ces, Solem & Lunam significabant. Duodecim gemmae pectorales, duodecim signa in zodiaco ostendebant. Rationale quod erat in pectore significa bat, quod terrena adhaerent coelestibus, & quod ratione cuncta sunt plena Cydaris coelum est empyreum. Lamina superposita, DEVM omnibus prae sidentem. Sic ergo patet sensus literalis huius textus, in quo sic dicitur: In veste poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, secundum losegnum & Iudaeos.
Secundum ornamentum quod specificatur hic in litera est rationale, siue lo gion, siue pectorale, in quo erant secundum eum quatuor ordines. Duodecim gemmae in quibus sculpta fuerunt duodecim nomina filiorum Israel, ut superius dictum fuit: & quantum ad hoc dicit: Et parentum scilicet duodecim patriarcharum filiorum Iacob magnalia: id est, magnum aliquod signantia sculpta erant in quatuor ordinibus lapidum: id est, gemmarum.
Tertium ornamentum quod specificatur hic in litera est cidaris pontificalis, quae a sui parte uocatur, uidelicet a lamina, quae pendet in fronte pontificis. Vnde dicit sic: Et magnificentia tua: id est, magnificum & inestabile nomer tuum erat scripta in diademate capitis illius: id est, lamina aurea ad modum di midiae Lunae corniculatae, quae pendebat in fronte pontificis: & diademati: id est, cidari uel mitrae fuit inserta. Et sic stat totum pro parte: Consequenter ostendit quantam reuerentiam fecit angelus Aaroni sic induto, ubi dicit: Eis autem cessit. Eis autem: id est, quae scribebantur, & figurabantur per sacerdotis uestes, cessit angelus siue bonus siue malus, qui exterminauit populum: & insuper haec extimuit, non timore, qui est passio, sed timore, qui est reuerentiae exhibitio. Sed cum fuerit angelus bonus, inconueniens erat quod istis cederet, & ad ho tum repraesentationem punire cessaret: Enim pro quia: quia erat sola tentatic arae sufficiens: id est, timor quem habuit populus de iustao DEI uindicta, quando uidebat tantam multitudinem subito conflagratam, sufficiens erat ad deletionem sceleris sui. Sunt autem quidam facilis correptionis, quibus sus ficit uerbum corripientis: Quidam autem non sic se habent, sed post uerba oportet addere uerba. Proverbior. 23. Seruus uerbis erudiri non potest, imo sicut legitur Ecclesiast. 33. In opera constitue eum, sic enim condecet illum: quod si non obaudierit, curua illum compedibus. Nota moraliter quod per sona Ecclesiastica quaelibet debet indui isto triplici ornamento, podere, rationali, & diademate: ut sit poderis in corpore: rationale in pecore: & diadema in capite. Poderis namque significat continentiam castitatis: diadema uero eminentiam sanctitatis: rationale scientiam ueritatis. Primum ergo uestimentum quo debet se uestire persona Ecclesiastica est poderis continentiae, ut totum corpus a motibus lasciuiae, petulantiae, & insolentiae compescatur, & haec merito uocatur talaris. Fingunt Poëtae ut patet in Scintillario poëtarum: quoc mater Achillis Achillem natum tinxit in aquis stygijs: id est, in aquis cuiusdam fluminis infernalis, quantum ad corpus totum, excepto talo: & ideo Achilles inuulnerabilis fuit per totum corpus, nisi duntaxat in talo. Cum ergo captus amore Pollyxenae in templo eam corrumpere statuisset, a Paride in talo percussus occubuit. Et quia Paris sub simulachro Apollinis latuit in templo absconditus, fingit Apollinem telum Paridis direxisse in talum Aehillis & mortuus est. Istius poesis sensus literalis est iste. Venae quae sunt in talo ad re num & femorum atque uirilium pertinent rationem. Vnde Orpheus principalem locum libidinis dixit esse in talo. Achilles est homo perfectus quem mater uirtus intinxit in aquis stygijs: qia uirtus contra omnes labores homines munit, solum talum non tinxit: quia quant umcunqe homo per humanam uirtutem fuerit munitus, semper ad libidinis ictus patet, nisi per diuinam gratiam praeseruetur, & ideo signanter dicit Salomon Sap. 8. Sciui, quia aliter non possum esse continens, nisi DEVS det: & ideo haec species iustitiae generalis siue uirtus, quae est continentia, est a DEO continue postulanda, & sic solummodo haberi potest. Iuxta illud Ecclesiastici 27. Si sequaris iusticiam, quae est continentia, qua corpus recte agitur, apprehendes illam, & indues illam quasi poderem honoris. Vocatur etiam talaris continentia: quia usque ad finem uitae continuari debet, 2. Regum 12. Thamar erat induta huiuscemodi talari tunica. Filiae autem regum uirgines huiuscemodi tunica utebantur. Secundum ornamentum Ecclesiasticae personae debet esse rationale scientiae. In isto rationali scribebatur doctrina & ueritas. Haec enim debet esse principalis intentio clerici, ut possit uera addiscere, & uera docere. In collationibus patrum lib. 10. ca. 29. dicitur sic: Dixit abbas Palladius, quod animam secundum CHRISTI uoluntatem conuersantem oportet aut discere fideliter quae nescit, aut docere manifeste quae nouit. Si autem utrunque possit, & non uult, insaniae morbo laborat. Initium enim recedendi a DEO fastidium est doctrinae: & cum non appetit id, quod anima semper esurit, quae diligit DEVM. De isto ornamento dicitur Ec clesiast. 21. Ornamentum aureum prudenti doctrina.
Tertium ornamentum quo se debet induere persona Ecclesiastica est diadema capitis. Est enim diadema insigne regale, per quod discernitur rex ab alijs. Sicut certe charitas sola diuidit inter filios regni, & perditionis secundum Augustinum. Vnde Hester. 6. dicitur in figura: Homo quem rex honorare cupit, debet indui uestibus regijs, & imponi equo, qui de sella regis est accipere regium diadema super caput eius. Vestes enim regis nostri CHRISTI sunt uir tutes, quas etiam philosophus uocat habitus. Equus de sella regis fuit crux, & diadema regis charitas. Et ideo per haec tria honorabiles nos faciemus apud DEVM, & apud homines: uidelicet, uirtutibus, poenitentia, & charitate.
On this page