Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATO supernaturali beneficio quo filij Israel in deserto sustentati fuerunt a Domino: redit Autor ad enarrandum de mi rabili supplicio illato Aegyptijs in Aegypto. Beneficium autem Hebraeis collatum fuit pluuia Mannae de aëre ad eos sustentan dum: Supplicium autem illatum Aegyptijs fuit pluuia niuis & grandinis, tonitrua & fulgura ad Aegyptios terribiliter flagellandum. Sicut e nim Exod. 9. narratur, inter decem plagas, haec fuit una, quod DEVS pluit grandinem super terram Aegypti, & cum grandine fuit ignis admixtus. Qua quidem mirabili pluuia occisa sunt omnia, quae inueniebantur in agris ab ho mine usque ad pecus. Ligna vero & herbae confracta sunt in tota terra Aegypti. In terra Gosen ubi habitabant filij Israel non erat grando talis. In comparando ista duo adinuicem, beneficium uidelicet & supplicium, docet Autor, quomo do ignis contra naturam diuino subseruiebat miraculo utrobique: Et circa haec duo facit: Primo narrat miraculi conditionis circumstantiam: Secundo narrat ipsius miraculi ueram causam. Secunda pars ibi: Creatura enim tua.
Quantum ad primum dicit, quod nix & glacies sustinebant vim ignis, ut cum simul de aeëre descenderunt, & essent sufficienter approximata, sic quod ignis posset naturaliter resoluisse niuem & grandinem, & nix cum grandine extin xisse ignem: nullum eorum egit in aliud, sed nix & grando manserunt in sua frigiditate, sicut ignis in suo calore: Et non tabescebant, ut esset similis poenae infernali: ibi enim transitur ab aquis niuium, ad calorem nimium Iob. 24. Fuit autem istud miraculum ideo ostensum Aegyptijs & Israelitis, ut exirent de Ae gypto, quoniam fructus iniquorum extermmabat ignis ardens in grandine, quod fuit terribile tactui: & pluuia coruscans, quod fuit terribile visui: Sicut enim i gnis non exercuit actiuitatem propriam circa grandinem in supplicio: ita nec circa Manna in beneficio. Nam hoc fuit mirabile, sicut infra dicet: quod Man na quod ad exiguum Solis radium liquescebat, ad calorem ignis durescebat. Et hoc eo quod subdit: hoc autem iterum ignis, sed vt nutrientur iusti, suae virtutis oblitus est. Quia non resoluebat, sed potius conseruabat Manna in natura sua, vt nutrirentur iusti filij Israel in deserto. Consequenter assignat huius miracu sicausam, & est obedientia creaturae ad diuinam voluntatem: quae sicut instru mentum diuinae uoluntatis aliquando excandescit in tormentum aduersus ma lum, cum tamen DEO placuerit & aliquando renitescit, non agendo ad sola tium iustorum, cum DEUS hoc uoluerit ordinare, Daniel. 3. Chaldaei for nacem accendentes, ab igne consumpti sunt, in quo pueri custodiebantur il laesi. Fecit autem Dominus medium fornacis, quasi uentum roris flantem, & pueros omnino non tetigit ignis, neque contristauit. Haec est sententia literae: ignis suae virtutis oblitus est.
Ignis in Scriptura sacra charitatem designat, dicente Saluatore Lucae 12. I onem ueni mittere in terram. Vnde & Spiritus sanctus, qui est charitas Patris & Filij, in specie ignis missus est, Actu. 2. Ratio huius similitudinis quadru plex esse potest. Primo, quia ignis inter caetera elementa est maioris actiui tatis. Secundo, quia maxime tendit sursum. Tertio, quia ignis crescit in infini tum per appositionem combustibilium, sicut dicit 2. de anima. Quarto, quia ignis est quasi forma omnium elementorum, sic inter uirtutes charitas est ma gis actiua. Amor enim secundum Gregorium nunquam est ociosus: opera tur enim magna si est, si autem operari renuit, amor non est. Secundo chari tas tendit sursum. Nam incipit a DEO, & omnia ordinat in DEVM, & sicut i gnis maxime calefacit ad superius, minus ad latus, minime ad dorsum: ita ha bens charitatem maxime diligit DEVM, minus seipsum & proximum, & mi nime corpus & mundum. Tertio charitas crescit in infinitum: Nam bonis o peribus augetur, nec finem habet augmenti in uita praesenti. Quarto uocatur forma aliarum uirtutum: quia sine charitate nullus uirtutis actus meritorius esse potest. De illo autem igne modernis temporibus fere adimpleta est pro phetia Saluatoris, Matth. 24. "Abundabit iniquitas, & refrigescet charitas mul torum", ut merito dici posset, ignis virtutis suae oblitus est.
Vbi notandum quod de obliuione quadruplici homines sunt arguendi, ui delicet de obliuione diuinorum beneficiorum, de obliuione propriorum deli ctorum, de obliuione familiarium amicorum, & de obliuione salutarium man datorum. Primo arguendi sunt peccatores de obliuione beneficiorum, de qui bus dicitur in Psal. Obliti sunt beneficiorum eius, & mirabilium eorum quae ostendit eis. Secundo arguendi sunt homines de obliuione propriorum deli ctorum. Illa enim habenda sunt in memoria, ut pro eis indulgentia supplice tur, exemplo Psalm. qui ait: Iniquitatem si aspexi in corde meo. Et iterum: Ini quitatem meam ego cognosco & peccatum meum contra me est semper. Istud est contra nonnullos qui aliena delicta semper in prospectu aspiciunt, & pec cata propria non aduertunt. Contra quos dicitur Genes. 50. Obsecro, ut obli uiscaris sceleris fratrum tuorum: Tertio arguendi sunt de obliuione familia rum amicorum, & maxime cum fuerint mortui. Magna ingratitudo est, tunc amicos deserere cum nostra amicitia primo incoeperint indigere. Amici enim nostri quamdiu uiuunt poterunt se iuuare in his, quae spectant ad meritum uel demeritum, sed cum fuerint mortui, siunt ad merendum penitus impotentes, & tunc non habent aliquod refrigerium uel refugium, nisi ad amicos, si quos in uita post se reliquerunt, ut dicat quilibet illorum illud Iob. 19. Miseremini mei saltem uos amici mei: quia manus Domini tetigit me. Hi autem de qua tuor generibus hominum conqueruntur, qui sunt isti. Successores occupan res progenitorum haereditates, executores defraudantes defunctorum uolun tates, professores non pensantes fundatorum pietates, & mendicatores, non reciprocantes benefactoribus suis grates: Primi sunt haeredes ingrati, qui suc cedunt parentibus in terris bonis & redditibus, quae illi aut sumptibus uel san guine conquisierunt. Isti obtinent sine labore, & tamen uix semel in anno pro eis dici faciunt unam Missam. Nota Auic. 57. hic & multa quae ibi dicuntur de memoria Ecclesiast. 6. Si quis genuerit filios centum, & infra. Obliui one delebitur nomen eius. Secundum genus hominum de quo mortui conque runtur, sunt executores falsi, & fraudulenti defraudantes eorum ultimas uo luntates, contra quos 13. quaest. 2. Vltima voluntas defuncti omnibus modis seruetur. Hoc autem a iure Naturae processit. Liberum enim debet esse quod iterum non redit ad arbitrium. Vnde Alexander Nequam, libro suo de natu ris rerum ostendit, naturam de proportionibus non solum pulchram, sed e tiam necessariam iurisperitis in casu: hoc probathis uerbis: Quis legem Ro manam uoluntati testatoris intelligit satis fecisse: nisi in proportionum natu ris instructus sit: Igitur quidam lecto doloris detentus, uidens animam soluen dam esse legibus humanae seruitutis, condidit testamentum sub hac forma uer borum: Si uxor mea praegnans rem melioris sexus enitatur. Delego puero u duas partes haereditatis, uxori tertiam: Si foeminea prole foecundetur, gaudeat uxor duabus portionibus, filia tertiam percipiat. Viro itaque soluente debi tum Naturae, tributum uxori eius, Lucina fauens masculum & foeminam pro lem concessit. Quaesitum est enim, quidquid iuris statutum est a iuris pragma ticis, haereditatem in septem portiones esse diuidendam. Assignatae autem sunt quatuor partes puero, duae partes uxori, & una puellae. Liber enim de bet esse supremae uoluntatis stylus, & liberum quod iterum non redit ad ar bitrium. Praetulit autem ea portione masculinum prolem uxori qua praetulit uxorem proli foemineae uidelicet in dupla. Ideoque recte dictum est iudicium Herciscundae familiae. Haec Alexander. Pragmaticus dicitur causator: Pra gma namque Graece, dicitur causa Latine. Vnde pragmatici dicuntur iurisperiti, qui causas & negocia decidunt. Hi autem frauditores ultimarum uoluntatum, sacrilegi sunt & fures, & pauperum necatores, 13. quaest. 2. Clerici, &&c. De ta libus conqueritur defunctus dicens in Psalm. Obliuioni datus sum tanquam mortuus a corde. Sed felices potius executores qui dicere poterunt illud Psal. Nec obliti sumus te, nec inique egimus in testamento tuo. Tertium genus ho minum de quibus mortui conqueruntur sunt professores, non pensantes fun datorum pietates. Hi sunt religiosi possessionati manerijs, redditibus, & om nibus bonis ditati, non solum ad necessitatem, imo ad uoluptatis superfluita tem, qui uix noverunt nomina suorum fundatorum, quorum quilibet potest de eis dicere illud Ozeae 13. Saturati sunt, & leuauerunt cor suum, & obliti sunt mei: saturati sunt per gulam, leuauerunt cor suum per superbiam: & obliti sunt mei per negligentiam. Quartum genus hominum de quibus mortui con queruntur, sunt mendicatores non reciprocantes benefactoribus suis grates, qui temporalia bona recipiunt, & spiritualia non retribuunt, ut deberent: qui benefactoribus adulantur, donec recipiant, & cum receperint deuotionibus, & precibus non recompensant. Contra quos Ecclesiast. 37. dicitur: Non ob liuiscaris amici tui in animo tuo: & non immemor sis illius in operibus tuis. Quarto arguendi sunt homines de obliuione salutarium mandatorum: pro funditas enim peccandi & inueterata consuetudo male uiuendi, adimit quasi memoriam diuinorum mandatorum: contra quos Psal. Gloriatur quam uis se peccasse fateatur, dicens: Erraui sicut ouis quae perijt, quaere seruum tuum Domine: quia mandata tua non sum oblitus.
On this page