Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 83 (Sap. 6:13-6:14)
VAE sunt conclusiones, quas Spiritus sanctus intendit principa liter in hac parte capituli usque ad finem desapientia declarare. Vna est, quod in eius adquisitione est facilitas: Alia est, quod in eius pos sessione est felicitas: & de istis duobus agit alternatim, nunc declarando facilitatem sapientiam adquirendi, nunc comendando felicitatem sapientiam possidendi. Consequitur autem possessionem sapientiae duplex felicitas, uidelicet temporalis & aeterna: & de utraqe fit hic descriptio: & nunc de una, nunc de alia uicissim.
Diuiditur ergo textus perlectus in duas partes. Nam primo ostendit felicitatem quae est in sapientiae possessione: Secundo felicitatem quae est in eius adquisitione. Secunda pars ibi: Quoniam dignos. Quantum ad primam partem di cit, quod duplicem perfectionem confert homini sapientia, quae consistit in uero cultu DEI: Nam excludit ab homine, quantum ad rationalem, errorem falsitatis, quantum ad irascibilem timorem aduersitatis, quantum ad primum dicit sic: Cogitare de illa: id est, de sapientia increata, quae est cultus ueri DEI, est sensus consummatus: id est, sensus veraciter informatus sine deceptione. Sensus enim multipliciter decipiuntur. Aliquando propter indispositionem organi: Sicut lingua febricitantis iudicat dulce amarum. Aliquando propter indispo sitionem medij: Sicut oculus iudicat baculum esse fractum cuius una medietas est in aëre & talia in aqua. Aliquando propter elongationem obiecti: Sicut oculus iudicat solem esse pedalis quantitatis, & sic de alijs. Propter quod sincera ueritas non est a sensibus expetenda, secundum August. secundo soliloquiorum. Et ideo iudicium sensus dicitur imperfectum & inconsummatum, nisi per rationis sententiam reguletur. In solis ergo sapientibus qui sensualitati dominantur per rationem est sensus consummatus. Vnde August. 1. lib. de libero arbitrio cap. 18. Sapiens est, qui regno mentis, omni libidinis subiu gatione semota, pacatus est. Et Eccl. 21. Consummatio timoris DEI sapientia & sensus. Et per oppositum stultorum sensus semper est inconsummatus: quia insensualitate stante, & secundum rationem non uiuunt. Et ideo uocantur superius ca. 4. Rami inconsummati. Frangentur, inquit, rami inconsummati. Sic ergo sapientia excludit ab homine quantum ad rationalem errorem falsitatis. Secundo excludit timorem poenalitatis. Et quantum ad hoc dicit: Qui vigilauerit propter illam, cito securus erit: Cito quia post mortem quae ueniet ualde cito habebit securitatem, quae est pars potissima beatitudinis. Vnde dicit Aug. 13. de Trinitate, loquens de futura beatitudine. "Omne quod ibi erit, bonum erit, & ipse summus DEVS summum bonum erit, atque ad fruendum eum amantibus praesto erit, & quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit": Quilibet ergo bonus cito securus erit. Apocal. 22. Ecce uenio cito & merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Et Apocal. 1. Signauit DEVS quae oportet fieri cito. Et ideo signanter dicit: Qui vigilauerit propter illam cito, securus erit, ad differentiam hominum lasciuorum qui uigilias multas faciunt, non propter cigilie mppe cultum DEI, sed propter cultum carnis: quorum quidam uigilant ad gulam, rum, quidam ad praedam, quidam ad luxuriam. Quidam uigilant propter gulam, & ad suas uoluptates explendas, de quibus dicitur Sap. 14. Insaniae plenas uigilias habentes. Alij uigilant ad praedam sicut fures, latrones & praedones, Iob. 34. Vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis agrum non suum, & ui neam eius quam ui oppresserunt uindemiant. Tertij uigilant ad luxuriam, Iob. 24. Oculus adulteri obseruat caliginem. Sequitur secunda pars lectionis, in qua ostenditur facilitas sapientiam adquirendi ex tribus. Ille enim qui nos quaerit & qui se nobis ostendit, & qui in omni tempore nobis occurrit, faciliter in uenitur a nobis. Sed sapientia in creata quae DEVS est sic se habet ad nos, quod ipsa circuit, quaerens dignos se, & in vijs suis: id est, in praeceptis, ostendit se eis hila riter & in omni prouidentia occurrit illis. Dicit ergo sic. Facie inuenitur, quonia dignos scipsa circuit quaerens: id est, ad modum circumeuntis & quaerentis se habet: quia ex omni tempore datnobis DEVS occasionem eum cognoscendi & amandi. Vnde August. 4. Confessionum cap. 8. Coelum & terra & omnia quae in eis sunt. Ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles.
Circumiuit CHRISTVS quaerens nos in terra, in aëre, in inferno. August. cuRISTos 11. confessionum cap. 2. Quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem ut quae nos quesiuit. ramus te. Quaesiuit nos in terra docendo, in cruce moriendo, ac per insignia passionis suae gloriosa misericorditer ad regna coelestia nos incitando: In infer num descendendo. Et in vijs suis ostendit se illis hilariter. Viae CH.RISTI sunt praecepta CHRISTI, semitae sunt consilia. In Psalmo: Viastuas rsal. 24 Domine demonstra mihi, & semitas tuas edoce me: Et hoc hilariter Proverbiorum 16. In hilaritate uultus regis uita: Et clementia eius quasi imber sero prudentiae pa tinus. Et in omni prouidentia occurret illis. Docet enim Tullius 2. Retho tes. ricae quod prudentiae tres sunt partes: Memoria, Prouidentia, Intellectiua. Memoria est per quam animus repetit illa quae fuerunt: Intellectiua est per quam ea prospicit quae sunt: Prouidentia per quam futuri aliquid uidetur an tequam fit: unde prouidentia proprio nomine sumpta est praesens notio futurum tractans euentum. In omni ergo spe prouidentiae DEVS occurrit diligentibus, docens quid eis expedit recordari, quid meditari, quid praestolari. Vult ergo dicere Spiritus sanctus quod DEVS se diligentibus in omni prouidentia occurrit: id est, gratiam tribuit, non solum benem ordinandi praesentia, sed etiam prouidendi de futuris.
Vbi notandum quod ad perfectum regimen humanae uitae quadruplex prouidentia est necessaria: uidelicet legalium statutorum, temporalium thesaurorum, personalium meritorum, & regularium responsorum. Primam pro uidentiam tenentur facere reges, principes, & praelati iusticiarij, consiliarij, & regum ministri: ut uidelicet leges instituantur iuste quae conuenientes & communes tam diuitibus quam pauperibus ostendantur. Haec autem prouidentia de thesauro Sacrae scripturae procedere debet. Lex enim quae obstat Sacrae scripturae, decretis Ecclesiae & bonis moribus nullius debet esse momenti. Sicut dicitur in Canone, distinctione 10. Non licet. Vbi etiam Felix Papa ad quendam lmperatorem sic scribit. Certum est hoc rebus uestris esse salutare, ut cum de causis DEI agitur iuxta ipsius constitutum, regiam uoluntatem sacerdotibus CHRISTI studeatis subdere, non proferre & sacrosancta per eorum praesules potius discere quam docere, Ecclesiae formam sequi: non huic humanitus sequenda, iura praefigere, neque eius sanxionibus uelle dominari: Cui DEVS clementiae tuae piae deuotionis colla uoluit submittere: ne dum mensura coelestis dispensationis exceditur, eatur in contumeliam disponentis A thesauro ergo Sacrae scripturae sumi debet prouidentia legalium statutorum, sine quibus impossibile est pacem inter homines obseruare, 2. Mach. 4. Vide batenim Onias sine regali prouidentia esse impossibile pacem rebus dari. Secundam prouidentiam quae est temporalium thesaurorum, tenentur facere praelati Ecclesiastici pro pauperibus sustentandis: Ipsi enim sunt spiritualiter senascalii CHRISTI, qui de ipsius patrimonio familiam suam prouidere te nentur. Vnde Bernh de colloquio Simonis & IESVlib. 4. cap. 5. Res pauperum non pauperibus dari par sacrilegi crimen dinoscitur. Sane patrimonia, sunt pauperum facultates Ecclesiarum, & sacrilega eis crudelitate subripitur, quid quid sibi ministri & dispensatores (non utique uel possessores) ultra uictum susci iunt & uestitum. Et c. 4. dicit sic: Dignum est ut qui altario deseruit, de altario uiuat. Viuat (inquam) de altario: non superbiat, non luxurietur, non ditetur, non in clericatu diues ex paupere fiat, non ex ignobili gloriosus, non sibi de bonis Ecclesiae ampla palatia fabricet, nec loculos inde congreget, nec in uanitate, nec in superfluitate dispergat, non extollat de facultatibus Ecclesiae consanguineos suos, aut nepotes, ne filias dixerim nuptui tradat: Conceditur tibi ut si bene deseruis de altario uiuas. Haec Bernhard. Est ergo praelatus Senascalius pauperum, figuratus per angelum, qui Thobiam iuniorem duxit in regionem Me dorum, & instruxit, quomodo uxorem sibi debuit copulare, & sanum reduxit. Cui Thobias regratiando dixit. Si meipsum tibi tradam seruum, non ero condignus prouidentiae tuae. Vt dicitur Thobiae 9. Sic certe regratiabitur subditus sanatus per prouidentiam boni praelati, ductus per uiam poenitentiae, & reductus ad ciuitatem laeticiae. Et ideo signanter dicitur praelatis, 1. Pet. 5. Pascite qui in uobis est gregem DEI: prouidentes non coacte, sed spontanee: Non solum autem praelati, sed omnes habentes substantiam huius mundi, ad aliqualem huiusmodi prouidentiam obligantur, pro pauperibus sustentandis. Tertia prudentia est personalium meritorum, ad istam faciendam omnes obligamur, quilibet pro seipso in nundinis huius uitae. Ad Rom. 12. Nolite esse prudentes apud uosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes: sed prouidentes bona, non tantum coram DEO, sed coram omnibus hominibus: prouidentes (inquit) bona, uidelicet maxima, quae sunt uirtutes & bona opera. Ista enim bona habent in se preciositatem, durabilitatem, & utilitatem. Est enim una eleemosyna uel unum ieiunium deuotum magis preciosum coram DEO, quam totum aurum mundi, uel etiam omnes lapides preciosi. Est etiam meritum bonum durabile: quia perpetuum, si non interrumpatur per peccatum. Fatuus ualde foret existens in nundinis, ubi multa uideret uenalia preciosa, si tantum sibi prouideret de talibus, de quibus se sciret spoliandum in recessu suo de nundinis, uellet, nollet. Vita praesens nundinae sunt in quibus negociari debemus, Luc. 19. Negociamini dum uenio. Fatui ergo sunt qui totam suam prouidentiam faciunt de terrenis diuitijs, de quibus in morte sunt necessario spoliandi, 1. Tim. 6. Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid pos sumus. Et in persona talium dicitur Sapien. 9. Cogitationes mortalium timidae, & incertae prouidentiae nostrae. Aduertant etiam qui mundanas diuitias per lonpum tempus cum laboribus, periculis, & taedijs pro suis filijs & haeredibus, & nihil adhuc pro seipsis perpetuum procurauerunt, quanta fatuitate laborant: & accipiant exemplum, de Iacob Genes. 30. Qui postquam 14. annis seruierat Laban: dicit ad socerum suum: Iustum est ut prouideam aliquando etiam domui meae, & ex tunc lucro proprio uacauit pro se & familia sua Quarta est prouidentia regularium responsorum, & ad hanc omnes tenemur quilibet pro seipso computum redditurus, & clericus responsurus, & reus coram iudice comparaturus, diligenter sibi prouideret de responsuris. In istis casibus erimus omnes in die iudicij. Et ideo de nobis optat DEVS illud Deut. 32. Vtinam saperent, & intelligerent ac nouissima prouiderent. Prouidere est procul uidere, sicut dicit Boëtius 5. de conso. Nouissima nostra sunt mors, & iudicium, poena & praemium. Ista novissima dum procul sunt, prouidere & praeordinare debemus, & tunc nunquam peccabimus. Ecclesiast. 7. In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, & in aeternum non peccabis.
On this page