Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 118 (Sap. 9:1-9:3)
POSTQVAM Salomon declarauit quod sapientiam, quae est uerus DEI cultus, acquirere non potuit, nisi illam a DEO petendo per instantiam summae deuotionis: In isto Cap. consequenter explanat formam & seriem suae supplicationis, quam DEO proposuit pro sapientia acquirenda. In hac autem supplicationis enarratione duo facit. Nam primo ostendit diuinam excellentiam: secundo allegat humanam indigentiam: secunda pars ibi: Quis enim hominum: Et ista duo alternatim facit usque ad finem Capituli: quia aliquando supplicat, aliquando rationem allegat, quare exaudi re debeat. Circa primum duo facit. Primo captat diuinam beneuolentiam: secundo proponit suae petitionis sententiam. Secunda pars ibi: Da mihi sedia tuarum.
Circa principium in captando beneuolentiam diuinae maiestatis extollit DEVM in tribus, ex clementia, ex potentia, & ex sapientia, sicut patet in litera. Vnde dicit sic: DeVS patrum nostrorum. Quando parentes hominis seruierunt alicui magno, talis homo familiarius & confidentius a tali domino postulat illud quo indiget. Bonus etiam dominus adoptat filios bene sibi seruientium Et ideo quia patres illi, ex quibus descenderat Salomon, DEO bene seruierant: sicut Abraham, Isaac, Iacob, & Dauid. Ideo hic primo allegat dicens: DEVS Patrum nostrorum, & Domine misericordiae, quiliperaliter dans misericotdiam, qui fecisti omnia verbo tuo: id est, Filio tuo. Ioh. 1. Omnia per ipsum facta sunt: Vel uerbo tuo: id est, ita faciliter fecisti omnia, sicut homo loquitur uerbum suum. In Psal. Dixit & facta sunt. Qui & sapientia tua constituisti hominem, quasi dicat, licet omnia creaueris sapienter: quia omnia in sapientia fecisti: tamen in creatione hominis maxime relucet sapientia tua, in qua imaginem tuam posuisti. Gen.1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. In quo etiam totius mundi quodammodo reperitur imago, unde & r minor mundus appellatur. Istum aut hominem creasti ad tria: scilicet ad dominandum per potentiam, ad ordinandum per sapientiam ad iudicandum per clementiam: ut sic in istis tribus imago DEI, quae est homo, correspondeat ipsi DEO, tanquam suo exemplari: qui per potentiam, sapientiam, & clementiam cuncta gubernat. Dicit ergo: Et sapientia tua constituisti, hominem, vt dominaretur creaturae tuae quae a te facta est, Eccl. 17. Posuit timorem iuius super omnem carnem, & dominatus est bestiarum & uolatilium. Et Genes. 1. Crescite & multiplicamini, & replete terram, & dominamini piscibus maris, & uolatilibus coeli, & uniuersis animalibus, quae mouentur super terram. Secundo constituit Dominus hominem ad ordinandum per sapientiam: quia sapientis est ordinare. Vnde subdit: Vt disponat orbem terrarum in aequitate & iu sticia. orbem terrarum, id est, homines, qui orbem terrae inhabitant. Psal. Domi ni est terra & plenitudo eius. Non solum collatum est naturae humanae ut dominetur super creatura per potentiam, sed disponat humanam ciuilitatem secundum rectam rationem iustis legibus & statutis. Hominum enim genus arte & rationibus uiuit: sicut dicit Aristoteles 1. metaphysicorum. Tertio constituit DEUS hominem ad iudicandum per clementiam. Clementia enim debet esse in iudice, ut uidelicet odiat culpam, & diligat personam. Et quantum ad hoc dicit: Constituisti hominem, vt in directione cordis iudicium iudicet: id est, faciat. iudicium. In directione (inquit) cordis non per calumnias uel cauillationes, seu cautelosas circumuentiones. Et per oppositum dicitur Proverb. 28. Dux indi gens prudentia multos opprimit per calumniam.
Domine misericordiae: Nota quod CHRISTVS est Dominus misericordiae propter tria: scilicet propter haereditariam possessionem, propter adquisitoriam mercationem, & propter operatoriam causationem. De primo patet, 2 Corinth. 1. Benedictus Deus & Pater Domini nostri IESV CHRISTI, pater misericordiarum. Secundum patet in redemptione, qua suum sanguinem fudit, ut deinceps sicut Dominus omnibus misericordiam dare possit. In Psal. Qui re demit de interitu uitam tuam, qui coronat te in misericordia. Tertium patet quia ipse facit & efficit minimam, ubi nulla suppetunt merita. Vnde sicut fabricator uel artifex esset Dominus rei factae totaliter, si causaret materiuam sicut formam. Ita CHRISTVS est Dominus misericordiae: quia creator misericordiae, qui fecit misericordiam meritis non exigentibus. Et propter istas tres causas DEVS dicitur diues in misericordia Ephesios secundo: DEVS autem qui diues est in misericordia propter nimiam charitatem suam, qua, &c
Surgit aut in CHRISTO magnitudo misericordiae, & promptitudo ad mi serendum, ex tribus scilicet, ex naturali proprietate, ex generali potestate, & ab experimentali necessitate. Primo enim, sicut igni proprium est calefacere, Soli lucere & illuminare: ita proprium est CHRISTO misereri. Vnde canit Ecclesia: DEVS cui proprium est misereri semper & parcere. Et ideo dicunt sancti quod DEVS quasi inuitus punit, & coacte & tarde. Et sicut homo tarde facit illud, quid inuitus facit, secundum Chrysost. Ita CHRISTVS tardus est in puniendo, & uelox in miserendo. Et sicut ignis tarde descendit, & cum uiolentia: quia est contra naturam ignis, & uelociter ascendit: ita CHRISTVS uelocissime miseret, & tarde & cum magna expectatione punit. Et ideo dicit in Ps. quo est longanimis & multum misericors. In signum autem quod cum dolore & displicentia peccatores punit, dicit per prophetam Esa. 1. Heu ego consolabor super hostibus meis, & uindicabor de inimicis meis. Vbi praeponit interiectionem dolentis, quasi dicat: Cum dolore & displicentia consolabor me. Vnde sicut nulla res potest perdere suam propriam operationem totaliter, quamdiu manet, licet ualeat impediri uel retardari ad tempus. Ita nullo modo obliuiscetur misereri DEVS: nec continebit in ira sua misericordias suas, imo cum iratus fueris misericordiae recordaberis. Abacuc 3. De hac mixtura misericordiae & irae, Gre gorius super Excech. Homel. 1. pulchre declarat: quomodo DEVS quando ira scitur non omnino irascitur, sed ineffabili modo cum ipse culpas prosequitur, etiam protegit peccatores. Ad quod adducit duas historias. Vna est de capti uitate decem tribuum: quam licet DEVS ordinaret ad correctionem populi, simul tamen eis prouidit de prophetis & sanctis, qui eos in illa captiuitate consolarentur. Vnde dicit sic: Nisi (inquit) iratus esset, populum in captiuitatem minime tradidisset, & si omnino iratus esset, electos suos cum illo in captiuitatem non mitteret. Aliam historiam inducit de populo Israel, quomodo missis duodecim exploratoribus, decem de eis redeuntibus populum ad murmurandum contra Dominum prouocauerunt intantum, ut dicerent se seductos. Domi nus ergo iratus dicit quod nullus eorum terram Promissionis intraret. Quo audito statim compuncti se cum Iachrymis afflixerunt & armis accincti parauerunt se contra populum praeliari, ut post lachrymas terram Promissionis conquirerent. Quibus Dominus per Moysen dicit: Nolite ascendere neque pugne tis. Non enim sum uobiscum, ne cadatis coram inimicis uestris. Qua in re di cit Gregorius pensandum est, si cum ipsis non erat, cur dixit ad eos ne ascende rent. Si autem cum ipsis erat, quid est quod ait: Non enim sum uobiscum. Et respondet Gregorius: Mira (inquit) dispensatione disciplinae & misericordiae, & cum ipsis erat, & cum ipsis non erat. Cum ipsis non erat, ut uincerent: sed cum ipsis erat, ne ab hostibus perirent. O ineffabilia viscera pietatis, culpas insequitur & tamen peccantes protegit: & iratum se indicat, & tantum ab hostibus de fendit. Sic plerunque paruulo filio delinquenti irascitur mater, reprehendit, in crepat, & uerberat: Sed si hunc in praeceps ire ubi in mortis periculum ruat aspexerit, manum tendit, & retinet: & quae sic irata uerberauerat ac si non diligeret, sic diligendo retinet, ac si irata non uerberasset. Haec Gregor.
Et si quaeratur, quis compellit DEVM punire, & non praestare misericordiam, totaliter liberantem a poena, ex quo est omnipotens: Respondet Chrysost. Tu inquit peccator qui misericordiam non desideras. Sicut enim qui desideranti misericordiam de negat crudelis est: ita qui non desideranti misericordiam praestat iniustus est. Et si quaeris quis est homo, qui non desiderat misericordiam: Respondet, tu qui permanes in peccatis. Desiderare nanque misericordiam DEI est conuerti ad DEVM. Ille ergo desiderat misericordiam DEI, qui timet iram eius. Qui enim iram non timet, non desiderat misericordiam, sed contemnit. Secundo DEVS est misericors ex generali potestate: Quanto enim homo uel bestia naturaliter est potentia maior, tanto est ad clementiam promptior. Sicut patet de leone, qui cum sit animalium fortissimus, est tamen in prostratos misericordis simus: homini enim uel animali prostrato sibi naturaliter miseretur, & parcet. Iuxta illud: Parcere prostratis scit nobilis ira leonis Si etiam catulus mordeat leonem, leo non se uindicat de catulo, sed si catulus mordeat catulum statim remordetur ab eo, & lacerant se inuicem ad mutuam ultionem. Similiter mulieres, quia sunt naturaliter debiles crudelissime se umn dicant quando possunt. DEVS autem infinitus est in potentia: quia omnipotens, ideo omnium miseretur hoc causa diuinae misericordiae assignatur: infra 11 cap. Misereris omnium: quia omnia potes. Et ideo canit Ecclesia: DEVS qui omnipotentiam tuam parcendo maxime & miserando manifestas. Si enim aliquis hominum regem offendat, extra potentiam suam se transferre potest exu lando, & in regnum aliud transeundo. Vel si ipsum contemnens mori non timeat, omnem potestatem talis regis euacuet. Non enim habet homo potestatem nisi in corpus, quod affligi non potest anima separata. Sed isto modo non est de DEI potentia: quia ipsius regnum est ubique in terra, coelo, & inferno. In Psalm. Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum ades. Ipsius etiam dominium non finitur in morte corporali, quando scilicet anima separatur a corpore: quia ipse potest corpus & animam mittere in gehennam. Vnde 2. Macha. 6. Manum omnipotentis DEI neque uiuus neque defunctus es fugiam. Tertio DEVS est misericors propter experimentalem necessitatem. Vnde grauitatem alicuius morbi medicus potest scire tripliciter: scilicet per speculationem in libro, per examinationem in signo, & experientiam in cor pore proprio. llle autem medicus qui morbum infirmi considerat speculatiue bene comprobabiliter ei compatitur: Magis autem ille qui signa accidentia & circumstantias infirmitatis practicando examinat. Sed maxime ille in firmo compatitur, qui morbum consimilem in corpore suo portat. CHRISTVS autem ante incarnationem nostras infirmitates cognouit speculatiue in libro sapientiae aeternae. Et ideo fuit misericors. In Psalm. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognouit figmentum nostrum. Post incarnationem autem suam cognouit Domi nus infirmitates nostras in sua quotidiana conuersatione, quando factus est medicus practicans sanando infirmos ubique: tunc enim habuit maiorem com passionem & misericordiam. Tandem quando tentatus est, sitiuit, esuriuit, occisus est, tunc didicit noscere nostras infirmitates per experientiam, & ideo tunc misericors est effectus. Nota tamen quod illa res diceretur magna cuius una extremitas coelum attingeret, & alia in infernum descenderet, quantum ad longitudinem. Iterum si latitudo eius tanta foret quod totam terram repleret, etiam duratio ita longa quod in aeternum duraret, talis inquam res non immerito di ceretur magna. Huiusmodi est misericordia DEI quae a coelis incipiens, Filium misit non solum in mundum, sed usque ad infernum, ut inde tolleret animas patrum. In Psal. Misericordia magna tua est super me & eru. animam meam ex inferno inferiori. Secundo totam terram replet: quia omnem hominem cuiuscunque fuerit nationis aut gentis si ad eum uelit conuerti, recipit & acceptat. In Psal. Misericordia Domini plena est terra. Tertio haec gratia non fit nouiter hodie, nec per duos annos, sed a principio mundi ita fuit, & sic erit in finem. In Psal. Misericordia eius ab aeterno & usqe in aeternum, super timentes eum. Et ideo signanter dicit Psal. Miserere mei DEVS secundum magnam misericordiam tuam, Et ideo Apostolus DEI misericordiam uocat charitatem nimiam. Ephes. 2. DEVS (inquit) qui diues est in misericordia propter nimiam charitatem qua dilexit nos, cum essemus mortui peccato, conuiuificauit nos in CHRISTO. Cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen
On this page