Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 27 (Sap. 2:17-2:18)
Lectio 27
POSTQVAM Spiritus sanctus posuit conspirationem Iudaeorum contra CHRISTVM & ad CHRISTVM circumueniendum: Hic ponit eorundem conspirationem ad CHRISTVM occidendum. Et circa hoc duo siunt. Nam primo tractant de emolimento, quod i pli de morte eius percipient. Secundo de tormento, quo CHRISTVM ad mortem affligent: secunda pars ibi: Contumelia.
Circa primum notandum quod nihil boni sciuerunt uidere, quod posset eis de morte CHRISTI prouenire, nisiuna certitudo experientiae an esset uerus Filius DEI uel non: & haec fuit crudelis curiositas sciendi quod uolebant eum occidere, ut experirentur an esset Filius DEI. Narrat Boëtius & alii de Nerone, quod motus crudeli curiositate sciendi qualiter in utero matris suae iacuerat, matrem propriam pulcherrimam dominam fecit occidi, & aperiri, nec considerando funus matris suae lachrymando uel gemendo quodcunque signum conpassionis ostendit. Et haec fuit consimiliter crudelis curiositas. Enumerant ergo quatuor de CHRISTO, quae per eius mortem innotescent: sciemus, inquiunt, de CHRISTO an sit infallibilis ueritatis: an sit impassibilis potestatis: an sit infinibilis aeternitatis: an sit inuincibilis diuinitatis. Primo iudicant se scituros an CHRISTVS sit infallibilis ueritatis. Et quantum ad hoc dicunt: Videamus an sermones illius veri sunt. Constat quod ueri fuerunt. Nam ipsemet fuit ueritas. Secundo iudicant que scient an fuerit impassibilis potestatis. Et quantum ad hoc dicunt: Tente mus. 1. experiamur, quae ventura sint illi, si eum affligamus & torqueamus: & hic fuerunt decepti, putantes que non potuit simul esse passibilis & DEI Filius per na turam, & hoc falsum fuit: habuit enim duas naturas, & secundum unam impassibilis extitit, secundam aliam, uidelicet humanam potuit uere pati. Tertio in dicauerunt quod experirentur an esset infinibilis aeternitatis. Et in hoc decipiebantur: quia quando finitus fuit per mortem temporis, aestimauerunt eum nullatenus resurrecturum. Vnde putabant mortem corporis nouissima sua esse. Et quantum ad hoc dicunt: Et sciemus quae sint nouissima illius. Quarto iudicauerunt quod experirentur an esset inuincibilis diuinitatis & arguebant sic: Si DEVS permittat eum cruciari & affligi per nos, & liberauit eum de manibus nostris, constat quod non est Filius DEI. Vnde asserunt: Si verus est Filius DEI, suscipiet illum, & liberabit eum de manibus contrariorum. Et in hoc decipiebantur omnino. Vensrat enim mori, & sic litera tota plana est.
Et uidetur quod sic: Nam principes sciuerunt eum esse illum, qui fuerat promissus in lege secundum August. in libro quaestionum novi & ueteris Testamenti: sed secundum prophetas debuit esse DEVS: Ergo sciuerunt ipsum esse DEVM.
Praeterea sicut amare sic odire praesupponit cognitionem: sed odiebant eum quatenus fuit DEVS: Ergo sciuerunt eum esse DEVM. Minor patet Iohan. 15. Nunc & uiderunt & oderunt me & Patrem meum.
Ad oppositum est Apostolus, 1. ad Corinth. 2. Si cognouissent, nunquam regem gloriae crucifixissent, quod exponitur secundum Glos. tam dedaemonibus suggerentibus mortem CHRISTI quam etiam deIudaeis. Item CHRISTVS dixit Luc 23. Pater ignosce eis: quia nesciunt quid faciunt. Item Actuum 3 dixit Petrus Iudaeis: Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut & principes uestri
Ad dubitationem dicendum, quod non: neque enim daemones, neque principes, neque simplices cognouerunt eum esse DEVM. In hoc tamen est differentia quod principes & maiores instructi in lege sciebant eum esse Messiam, sed non sciuerunt eum esse DEVM. Minores uero & simplices nec sciuerunt eum esse promissum in lege nec Filium DEI. Sed contra Luc. 3. Daemones clamabant: Quid nobis & tibi IESVFili DEI. Praeterea Origenes super illud Matthaei capite uigesimo primo: Hicest haeres, uenite occidamus eum. Dicit sic, hoc in illis impletum est, qui uidentes CHRISTVM & cognoscentes filium nihilominus crucifixerunt eum. Praeterea Beda super illud Luc. 23. Pater ignosce illis, &c. Notandum, inquit, quod non pro eis orat qui eum filium DEI uere intellexerunt, & crucifigere quam confiteri maluerunt. Ad haec dicit sanctus Tho. quod debet sic intelligi: cognouerunt eum esse filium DEI non per naturam, sed per quandam gratiae singularis excellentiam quantum ad ludae os. Ad secundum de daemonibus dixerunt illud ex suppositione & suspicione, non ex certa cognitione, sicut ponit Glos. 1. ad Corint. 2. Si cognouissent.
Ad primum principale dicendum quod licet scirent eum per facta & signa quae fecit esse promissum in lege, non tamen omnes proprietates sciuerunt, quas de DEO praedixerunt prophetae: sed tantum hoc sciuerunt quod fuit Messias.
Ad secundum dicendum quod cognouerunt Filium DEI: non tamen cognouerunt eum esse FiliumDDEI, ad odium DEI hoc sufficit, odite CHRISTVM
Videamus. N Notandum qued humanae conditionis consideratio ad quatuor se debet extendere in praesenti, ad hoc quod uita nostra uirtuose regatur. Oportet enim uidere quid supra nos patet, quid infra nos latet, quid circa nos cernitur, & quid sub nobis sternitur. Videamus ergo supernam praemiorum affluentiam: Videamus internam commissorum conscientiam: Videamus fraternam proximorum indigentiam: Videamus aeternam tormentorum uehementiam. Videamus primo supernam praemiorum affluentiam, recogitando iocunditatem illius beatitudinis, quae nobis promittitur in coelis, & statim uilescit quicquid precio sum inuenimus in terris, & de ista uisione dicit Psal. Videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, Iunam & stellas, quae tu fundasti. Sed notandum quod ille qui est in profundo puteo circa meridiem uidet stellas, ubi ille qui stat in superficie terrae in lumine nullam uidet stellam. Eodem modo ille qui ponitur in pro fundo humiliationis, tribulationis & angustiae suspirat ad coelum, & clamat ad DEVM: qui uero stat in lumine mundi & claritate mundanae conuersationis & lasciuiae stellas uidere non potest. Est etiam experimentum, quod si denarius ponatur in scutellam uacuam, recedaturque a scutella donec denarius desinat uideri, si aqua superinfundatur, stante oculo in eadem distantia, denarius iterum apparebit propter aquam superfusam denario. Moraliter. Denarius uitam de signat aeternam, Matth. 20. Nonne ex denario diurno conuenisti mecum: I ste denarius non apparebit quibusdam hominibus in hac uita, dum in dignitatibus, uoluptatibus & honoribus elongantur a DEO, quales fuerunt illi duo sacerdotes pessimi, de quibus Daniel. 13. Declinauerunt oculos suos ne uide rent coelum neque recordarentur iudiciorum iustorum. Sed si ponantur tales in infirmitate, tribulatione & persecutione, bene recordabuntur de DEO, & de coelo ad quod facti sunt.
Nota quod uespertiliones debiles sunt oculis. Causa est: quia humor cristallinus qui necessarius est oculo ad uidendum transiuit in substantiam alarum, Vnde habent alas coreales, & sic propter uolatum amiserunt uisum: quia sub tractum est oculis quod ponitur in alis. Hi figurant superbos, qui quanto magis uolare nituntur, tanto gratia diuini luminis magis priuantur: quia tota in tentio eorum quae deberet esse in considerando coelestia transiuit in pennas ambitiosas: quia tota eorum cogitatio est quomodo possint gradatim ascendere de dignitate in dignitatem. Causa autem quare pro coelestibus praemijs non laboramus, est: quia ea non uidemus, sicut homo, qui transit in nundinis per mercimonia cooperta, quae non potest uidere non tentatur inde emere: sed in nundinis quando plane uidet ea discooperta, statim inclinatur ad emendum ex parte ista. Vnde Act. 7. Stephans uidit coelos apertos, & statim uoluit eme re. Domine, inquit, IESV suscipe spiritum meum: ecce statim obtulit denarium suum, Prover. 31. Considerauit agrum, & statim emit illum, & infra: gustauit & uidit: quia bona est negociatio eius. Sed de multis euenit sicut de Moyse, qui ascendens in montem bene uidit terram promissionis, sed nunquam intrauit in eam. Sic quidam literati uident coelestia per Sacram scripturam, sed nunquam intrant in eam per contemplationem.
Secundo uideamus internam comissorum conscientiam. Discutiamus facta nostra, cogitationes & uerba. Scriptorsi oculos suos auertat a libro, turpem literam faciet: quia bona scriptura diligentissimam uisionem requirit. Libri nostri sunt conscientiae nostrae, Daniel. 7. Iudicium sedit & libri aperti sunt conscientiarum, secundum Glos. Et Apoc. 20. Iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libro secundum opera eorum. Videamus ergo quid scribamus. Dum liber est in fieri, & quod falsum est, corrigamus, & abradamus dum pos sumus per poenitentiam. Sed haec est conditio oculi quod optime uidet alia a se quae sibi e directo opponuntur: sed se ipsum nullo modo uidere potest: sed indiget speculo repraesentante se. Et ita de nobis alienos defectus optime nota mus, proprios non uidemus, nisi forte per speculum: hoc est, per correptionem alicuius sancti uiri, 1. ad Corinth. 13. "Videmus nunc per speculum". Et talem quemlibet arguit Saluator, Matth. 7. Quid uides festucam in oculo fratris tui, & trabem quae in oculo tuo est non consideras. Hypocrita eijce primum trabem de oculo tuo, & tunc ueni & eijce festucam de oculo fratris tui. Vnde Prosper de uita contemplatiua l.2. Tam diu quis peccata sua quae nosse & flere deberet ignorat, quam diu aliena curiose considerat: quod si mores suos ad seipsum conuersus considerat, non requiret quod in alijs reprehendat, sed quod in seipso lugeat. Et ideo signanter dicit Saluator noster Mar. 13. Videte uosmetipsos. Basi lius Hexametron li. 3. recitat quod omnium creaturarum difficilimum est cognoscere seipsum. Non enim solus oculus, quae exterius habentur inspiciens, semeti psum non ualet intueri. Sed & mens ipsa satis acute aliena delicta contempsans, tardior est erga suorum cognitionem uitiorum. Et ideo signanter dicitur uni cuique nostrum illud Hier. 2. Vide quia malum & amarum est reliquisse te Do minum DEUM tuum, te inquit, non alium
Tertio uideamus fraternam proximorum indigentiam, Gene. 37. Vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos. Sed reuera multi uident fratres suos indigentes, sicut sacerdos & Leuita uiderunt Samaritanum sauciatum, Luc. 10. Leuita cum esset secus locum & uideret eum, pertransijt. De unoquoque tali di citur 1. Ioh. 3. Qui habuerit substantiam huius mundi, & uiderit fratrem suum necesse habere, & clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas DEI manet in illo, quasi diceret nullo modo. Sed uideamus nos pauperum indigentiam, sicut Samaritanus fecit, qui uulnera alligauit & in stabulum secum duxit, Luc. 10. Videbo uos & gaudebit cor uestrum, Ioh. 16.
Quarto uideamus aeternam tormentorum uehementiam. Homo qui non diligenter praeuidet sibi de fouea & puteo, faciliter cadit in eum: sic qui non pro tunde & frequenter imaginatur de poena putei infernalis, non bene cauet sibi, ideo Psal. ait: Oculis tuis considerabis, & retributionem peccatorum uidebis. Et quicumque haec uideret, infallibiliter retraheret se a peccato. Nau. 3. Omnis qui uiderit te, resiliet a te. Vnde Hugo de sancto Victore lib. suo de Anima: Infer nus lacus est sine mensura, profundus sine fundo, plenus ardore incomparabili, plenus foetore intolerabili, plenus dolore innumerabili: ibi miseriae, ibi tenebrae, ibi nullus ordo, ibi horror aeternus, ibi nulla spes boni, nulla desperatio mali. Haec Hugo. Et ideo uidete, uigilate & orate, Marc. 13. Et ad Eph. 5. Vide te itaqe fratres quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus: quoniam dies mali sunt.
On this page