Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 164 (Sap. 14:15-14:16)
SPIRITVS Sanctus postquam multipliciter reprobauit superstitiosam idolorum adorationem. In ista parte incipit enarrare idolorum primariam ad inuentionem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo idola adinueniebantur: Secundo quot ex eis mala sequebantur. Secunda pars ibi: Et non sufficeret. Circa primum tria facit. Nam primo agit de idolorum adinuentione. Secundo de idolatriae continuatione: Et tertio de eiusdem augmentatione: secunda pars ibi: Deinde interueni ente: & tertia ibi: Provexit.
Circa primum tria narrat: uidelicet, idoli facturam, idoli culturam, & cultus seruandi legem siue censuram. Motiuum autem ad idolum construendum. Primo fuit amor deordinatus patris carnalis ad filium suum, qui filio iam defuncto dolens ultra rationis mensuram, modum iam excogitauit, quomodo tantum dolorem delinire ualeret, & accersito sculptore effigia ri fecit filium, ut quem realiter habere non posset, saltem haberet apparenter. Sicut enim dicit Arist. in poetria: Homo naturaliter delectat in repraesentatio ne sui. Et quia unusquisque hoc pro DEO colit, quod summe diligit, ideo ex de ordinata dilectione ad filium, coepit talis pater. fatuus imaginem filij colere, tanquam DEVM, & inter seruos suos qui sibi contradicere non audebant, legem statuit de solennitatibus & sacrificijs faciendis eidem
Istam historiam de ortu idolorum narrat Magister in speciali, Fulgentius mythologiarum lib. 1. Et Alexander Nequam in scintillario poetarum cap. 1. Fuit (inquit) in Agypto uir ditissimus, nomine Syrophanes. Hic habuit filium uni genitum quem immoderate diligebat. Contigit filium mori, cuius simulachrum pater prae nimio dilectionis affectu in aedibus suis constituit, dumque tristiciae quaesiuit remedium, seminarium potius doloris inuenit. Denique simulachrum illud idolum dictum est, quod nos Latine speciem doloris dicimus. Familia ergo Syrophanis in adulationem domini flores offerebat idolo, coronas plectebat ad odoramenta succendebat. Rei etiam ad simulachrum confugientes, ueniam sunt adepti. Veneratique sunt illud potius timore quam amore. Vnde Petronius Lacedaemon: Primus in orbe deos fecit inesse timor.
Huius historiae narrator antiquissimus est Diophanes Lacedaemonum autor secundum Fulgentium ubi sup. Vnde secundum Magistrum in historia sco. su per 2. cap. Gen. aliam narrat historiam de ortu idolorum: Dicit enim quod Ni nus rex Assyriorum mortuo Belo patre suo, in solatium doloris imaginem patris fecit, cui tantam exhibuit reuerentiam, ut quibuslibet reis, qui ad eam confugerent, parceret: propter quod coeperunt homines illi simulachro diuinos honores impendere, & huius exemplo plurimi charis suis mortuis imaginem dedicauerunt. Istam historiam narrat Gregor. super illud Luc. 11. In Beelxzce bub principe daemoniorum eijcit daemonia. Nec inter istas historias est repugnantia: quia origo idolatriae in diuersis regionibus diuersos habet inuento res. Vnde Ninus rex Niniuae primus fuit apud Assyrios, Sirophanes autem primus apud Aegyptios. Et quia apud Aegyptios maxime idola colebantur, placuit Salomoni in hoc loco idolatriae Aegyptiacae tangere inuentorem: Sicut enim docet Hermes Trimegistus libro suo * logostileos quod est uerbum perfectum. In Aegypto potissime & religiosissime fiebant idola, & colebantur unde dicit quod Aegyptus est imago coeli, & mundi totius templum. Prophetabat tamen mirabiliter de Aegyptiacae religionis destructione. Et dicit sic: Tunc terra ista sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulchrum erit atque mortuorum plenissima. O Aegypte, religionum tuarum solae super erunt fabulae, & aeque incredibiles posteris tuis, solatque supererunt uerba lapidibus incisa, tua pia facta narrantibus. Haec ille. Quia igitur in Aegypto idola maxime colebantur, placuit Salomoni in hoc loco per ordinem enarrare, quae apud Aegyptios facta fuerunt: De multitudine uero idolorum dicit Cithon, & ponitur in Glossa Lactantij, quod optimi quinque uirorum deorum honore consecrabantur. Hinc Romani Caesares suos consecrauerunt, & Mauri reges suos, & sic paulatim incoeperunt religiones in uarijs prouincijs celebrari Consequenter in ciuitatibus & urbibus, tam viri quam foeminae, propter uir tutis aliquod priuilegium insigne, puta fortitudinem, castitatem, uel scientiam deificari coeperunt. Vnde Isid. 8. Ethym. cap. 11. Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, & pro uniuscuiusque uita uel merito coli apud suos post mortem fecerunt, ut apud Aegyptum lsis, apud Cretam lupiter, apud Mauros luba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus, qui & Romulus. Isis fuit filia regis Pythii dicta, quae de Graecia ueniens in Aegyptum, docuit Aegyptios literas, & culturam terrae, & ideo eam post mortem deam habuerunt. lupiter a iuuando dicitur, quasi iuuans pater. Fuit autem filius Satur ni, & rex Cretae expulso patre decretus. Iuxta illud: Primus Creteis Saturnis venit ab oris.
Hic deificatus est propter multa mirabilia, quae fecit maxime apud Cretenses. Similiter luba fuit rex Maurorum, Faunus Latinorum, Quirinus qui & Romulus primus conditor urbis Romae. Redeundo ergo ad literam exponenda est de Syrophane Aegyptio. Iste enim pater acerbo luctu dolens cito rapti filij fecit imaginem. Et potest hoc aduerbium, cito, determinare hoc participium, ra proti, & est sensus, quod filius ille ante maturam aetatem moriebatur: & ideo quasi raptus patri dicitur. Vel potest hoc aduerbium cito determinare hoc uerbum, fecit: & erit iste sensus, quod statim filio mortuo imaginem sibi statuit. Et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat: id est, uerem & realiter mortuus fuerat, nunc: id est, post mortem, tanquam DEVM colere copit exhibendo sibi latriam: id est, cultum debitum soli DEO.,
Nota quod quasi aliquando ponitur pro similitudine, sicut 2. Corinth.6. cap. Quasi tristes, semper autem gaudentes. Aliquando autem pro ueritate. Sicut lohannis primo: Cuius gloriam uidimus, quasi unigeniti a Patre, ple num gratia & veritate. Et constituit inter seruos suos sacra: id est, dies solennes: & sacrificia: id est, oblationes. Consequenter agit de peruersa continuatione. lnualuit autem iste error per antiquam consuetundinem, & tyrannorum coër tionem, & potentiam. Unde dicit sic: Interueniente tempore & conualescente iniqua consuetudine: quamuis proprie loquendo secundum luristas consuetudo non potest esse iniqua: quia iniqua assuefactio corruptela est, non consuetudo: large tamen loquendo consuetudo dicitur usitatio quae cunque bona uel mala, & sic iniqua consuetudine inualescente, hic error, de colendis idolis tanquam lex custoditus est, & tyrannorum imperio colebantur figmenta
Iuxta illam clausulam: Acerbo enim luctu dolens pater, &c. Notandum est. quod circum modum lugendi amicos decedentes, multipliciter se habent homines his diebus. Lugent enim quidam amicos suos defunctos fallaciter, simulatiue, & cum fictione. Quidam pertinaciter, & excessiue, & sine consolatione. Quidam sagaciter, & charitatiue, & ex pia deuotione. Primo modo lugent interdum filij mortem parentum, in quorum bonis succedunt. Vxores maritos, a quorum societate libenter recedunt. Legatarij testatores qui eis bona legando, recedunt. Hi omnes nigris uestiuntur, extrinsecus & facies suas exterminant, & tamen in mente satis gaudent. Sicut forte ludas luxit mortem uxoris suae, quae sua dicebatur. De quo Genesis 38. dicitur quod post luctum consolatione suscepta, ascendit ad tonsores ouium suarum, & di uertit ad Thamar, quam putauit meretricem. Sic etiam planxit patrem suum Gellia de qua Epigrammaton lib. 1. Amissum non slet cum sola est Sellia patrem Si quis adest iussa prosiliunt lachryme. Non iugeat quisquis laudari Sellia quaerit. ille dolet vere, qui sine teste dolet. Isti figurantur per mulierem Thecuitem, cui dixit loab secundo Regum decimoquarto: Lugere te simula, & induere ueste lugubri, & non ungarisloleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
Secundo modo lugent immoderati, qui sio lugent mortem amicorum, quasi totaliter perenniter interirent, quorum fatuitas ex decem rationibus declaratur: quae in duobus uersibus continentur seu includuntur: dec bis quinque tibi, qui mortem plangis amici Mensuram statuant, & guudia leta reducant. Vult DEVS, & suus est, lex, liberat, omnia noscens Nec xvalet, immo nocet, obstabit. surget, amabit.
Prima ergo ratio ad ostendendam fatuitatem pertinaciter lugentium mortem amicorum accipitur ex consideratione diuinae uoluntatis, cui nullo modo debemus esse contrarij. Vnde Seneca ad Lucillum: Placeat homini quidquid DEO placet, ob hoc ipsum quod DEO placet. Diuina enim voluntas prima, & summa est causa omnium, quae siunt. Cuius alia causa quaerenda non est, secundum Magistrum Sententiarum libro primo, distinctione quadragesi maquinta: Ergo si amicum quantumcunque charum mortuum habeas, considera primo hanc rationem: quia DEVS vult. Vnde Augustinus de uera religione cap. 43. Qui perfecte DEVM diligit non affligitur morte cuiusquam: quoniam qui toto animo DEVM diligit: nouit nec sibi perire, quod DEO non perit. DEVS autem Dominus est uiuorum & mortuorum.
Secunda consideratio, quod iustum & licitum est unicuique repetere, quod suum est, Hieronym. in Epistola ad Marsilium uel Cyrasium: Nihil abstulit tuum, qui dignatus est recipere proprium. Creditum suum recipere decuit Creatorem, & nihil aliud decet quam Creatori gratias agere mutuanti, exemplo sancti lob. Qui filijs orbatus, & substantia tota priuatus dixit: Dominus dedit, Do minus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
Tertio considera quod necessitas moriendi est Lex communis omnibus. Si aliquid factum esset contra amicum tuum mortuum, quod non fuisset necessario euentum, iuste conqueri posses & plangere. Iam uero nihil actum est, nisi quod lege communi toti generi humano statutum est, Hebr. 4. Statutum est omnibus hominibus semel mori. Vnde Ambros. lib. de morte Satyri fratris sui dicit sic: Quid absurdius quam illud quod scis omnibus prae scriptum, quasi speciale deploras: hoc est, amicum supra conditionem extollere, legem communem non recipere, naturae consortium recusare, sensum carnis inflare, & carnis ipsius mensuram nescire. De hac communi lege dicitur metrice: Pauperis & regis communis lex moriendi, Dat causam fiendi, si bene scripta legis. Sustato pomo nullus transit sine morte. teu misera sorte clauditur omnis homo
Quarto cum lugere proponis amicum considera, quod per mortem fit liber de seruo, certus de dubio, beatus de misero: quia dicitur lob 13. Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miserijs. Vnde Augustinus de uisitatione infirmorum lib. 1. dicit sic: Quis numerare potest praesentis uitae molestias: Esurire, sitire, algere, calere, lassari, & caetera innumerabilia, quae ex ipsa consuetudine sola nobis domestica sunt. Et infra: Denique audacter pronuncio: quia principium uitae hominis, initium doloris est: finis uero re quies. Philolophi uero quidam hoc non ignorantes, in ortu puerorum lugebant, in morte autem gaudebant: per hoc signantes, quod homo ad laborem nascitur, ad requiem autem moritur. Consimiliter fecit Saluator qui de morte Laxari non plorauit, quin potius dixit: Laxarus mortuus est, & gaudeo propter uos. In resurrectione uero quando eum ad uitam reuocauit, piorauit: quia eum ad huius uitae miserias reuocauit. Et paulo post dicit ibidem Augusti nus: O mors desiderabilis, o mots omnium malorum praesentium finis, o mors laborum clausura, quietis principium, quis cogitare potest tuarum utilitates beatitudinum: Nam male mori Christianorum non est, bene autem mori cum CHRISTO uiuere est. Haec Augustinus. Igitur mors liberat a seruitute, &c Vnde Isidor. lib. 4. de summo bono: Illi deplorandi sunt in morte, quos mi seros infernus ex hac uita recipit, non quos coelestis aula laetificando includit. Quinto considera dum mortem plangis amici, quod DEVS est omnia noscens. Ipse enim novit quid unicuique expedit potius, quando uiuere & quando mori nobis conueniat. Hae igitur quinque rationes in primo uersu tanguntur cum dicitur: Vult DEVS, &c. Sexto considera quod luctus tuus immoderatus eum non iuuat. Neque enim ad uitam poteris eum reuocare, nec per talem luctum a purgatorio liberare. Et hoc fuit quod allegebat Dauid 2. Regum 12. Cum filius suus charissimus langueret, flebat, & non capiebat cibum. Cum autem mortuus esset, surrexit de terra, lauit, comedit, & consolationem recepit, & ait: Nunquid potero eum reuocare amplius: Ego uadam magis ad eum, ille uero non reuertetur ad me. Septimo considera: quia luctus irrationabilis tibiipsi nocet qui luges, & illi pro quo luges non prodest. luxta illud Ecclesiast. 34. Repelle tristiciam a te. Et infra: Neque enim est conuersio, & huic nihil proderis, & teipsum pessundabis. Dum enim homo a tanta tri sticia absorbetur, animum non habet liberum adorandum pro illo, quem luget. Octauo considera quod aliquotiens amici nos impediunt a uirtute, & a uia salutis: Nam cor nostrum ad mundum alliciunt, & ad gerendum solicitudi nem circa statumeorum, & ob hoc minus obediunt DEO, & consilijs suis. Vnde Augustinus super Genes. ad literam: Saepe offenditur DEVS, ne offendatur amicus. Et ideo dispensatione diuina plerunque contingit, ut amici quos carnaliter dileximus, subtrahantur, quatenus affectiones nostrae in DEVM liberius, & integrius extendantur. Nota de heremita uidente, angelum filium boni uiri submergere. Nono considera spem resurrectionis futurae: quia quem modo mortuum uides, alias rediuiuum uidebis, 1. Thessal. 4. Nolumus uos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut & caeteri, qui spem non habent. Vnde Ambrosius libro secundo, capite tertio, de morte fratris sui: Cessabunt (inquit) lachrymae meae: quia debet aliquid inter fidos & per fidos interesse. Fleant suos, qui eos in perpetuum aestimant interijsse, qui spem resurrectionis non habent: nobis uero quibus mori non naturae, sed huius uitae finis est: quia ipsa natura in melius reparatur, mortis casus abstergat omnes fletus. Haec ille. Decimo considera quia si uiuens fuerit tibi gratus, gratior erit tibi iam saluatus. Et ideo dicitur in uersu, Amabit. Sic enim amici nostri a torrente uoluptatis diuinae inebriantur, ut tamen nullatenus nostri obliuiscantur, sicut docet beatus Augustinus 9. confessionum cap. 3. loquens de Ne bridio amico suo defuncto. His ergo decem considerationibus & motiuis ex cessum doloris mitigare debemus, cum amicos nostros, scilicet moriendo sub trahi uidemus, sicut notabiliter suadet Cyprianus libro suo de immortalitate animae: Non sunt (inquit) lugendi fratres nostri accersione Dominica, de seculo liberati: ut sciamus eos non amitti, sed praemitti, & occasionem non esse dandam gentilibus, ut nos merito repraehendant, ut quos apud DEVM uiuere dicimus, ut extinctos ac perditos lugeamus. Nihil enim prodest uer bis proferre, & factis destruere ueritatem. Haec ille. Igitur contra istos excessiue lugentes, nec istas decem considerationes attendentes, dicitur signanter Ecclesiast. 22. Modicum plora super mortuum: quoniam requieuit: uidelicet a laboribus & miserijs huius uitae, Apocal. 14. A modo iam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis.
Tertio sunt qui lugent mortem amicorum sagaciter, & charitatiue, & ex pia deuotione. Nihil enim tristari in recessu amici, ingratitudinis signum est: Nimis uero tristari, desperationem arguit de salute recedentis. Sunt autem tres rationes quare cum ratione condolere possumus morientibus bonis ui ris. Primo: quia pauci boni uiri sunt in Ecclesia militante, & de beato Augustino legitur, quod quotiens de morte alicuius boni sacerdotis audiuit, do luit: non quia sibi de statu suo timuit, sed quia paucos tales in Ecclesia DEI re liquit. Secundo quia forsitan aliqua purganda secum deferunt, quae in prae senti totaliter non impleuerunt. Tertio ex consideratione naturalis miseriae, qua oportet nos propter peccatum primi parentis mori, putrefieri, & incine rari. Et sic Tobias sepeliebat, & lugebat mortuos, Tobiae 2. Et inde di citur Ecclesiast. 7. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuij. In ea enim admonetur finis omnium uiuentium.
On this page